Immagini della pagina
PDF
ePub

CAII CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM

FRAGMENTA.

LIBER V.

AT Lucullus, audito Q. Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere. Priscianus 1. XVIII.

Legiones Valerianæ comperto, lege Gabiniad Bithyniam, et Pontum consuli datam, missos esse. Idem ibidem.

[blocks in formation]

Marcium Regem] Hic, mortuo collega Metello, et eo qui in ejus locum suffectus fuerat, solus Consulatum gessit.

absolvatur, prætendentes supplet, aut caussantes; ut ita legendum sit, Sese missos esse caussantes. Atque de Legionibus accipit quas Clodius per

b Lycaoniam] Minoris Asiæ regio, iram et invidiam solicitavit, ut ne in Cappadocia.

c Ciliciam] Minoris Asiæ regio ad Mediterraneum.

d Lege Gabinia] Gabinius Tribunus fuit plebis, quo tempore Lucullus adversus Mithridatem bellum gerebat.

e Missos] Quidam, in manuscriptis probe et plane exaratum esse, Consuli datam esse, missus esse, testatur; unde pro priori esse, sese rescribendum esse putat; deinde ut sensus

amplius Lucullum adversus Mithridatem sequerentur: quibus ille persuasit ipsos missos, et a Sacramento liberos esse, cum alium Imperatorem, Glabrionem Consulem, ad Mithridaticum bellum, Senatus mitteret. Cui opinioni non possum plane non assentiri; nisi quod, non Glabrioni, sed Pompeio Mithridaticum bellum mandatum invenio.

Ceteri negotia sequebanturf familiaria legatorum, aut tribunorum; et pars sua commeatibus mercatis. Nonius. Et uxori ejus frater erat. Arusianus.

Sæpe celebritatem nominis intelligo timentem. Priscianus 1. XVIII.

Video ingentia dona quæsitum ire properantem. Idem ibidem.

Nam si Pompeio quid humani1 evenisset. Arusianus.

Quibus de causis Syllam in victoria dictatorem, equo descendere, sibi uni adurgere de sella, caput aperire solitum. Non. Arusianus. Serv.

NOTE

f Sequebantur] Eidem Anonymo, ex quo priorem conjecturam decerpsimus, legendum videtur Exsequebantur.

Commeatibus] Id est, Abeundi licentia pretio emta.

h Quid humani] Mortem intellige. De Pompeio autem videtur hic agi, quem Catulus, cum præclarum quidem, sed nimium liberæ Reipublicæ crederet, nolletque omnia ut in eo

uno reponerentur, hæc verba in concione, legem dissuadens, adjecit, Si quid huic acciderit, quem in ejus locum substituetis? ut habet Paterculus.

i Quibus de causis] Hic iterum de Pompeio sermo est, cui uni Syllam assurgere solitum Appianus tradidit. Quatuor vero fuerunt, auctore Servio, quæ apud Romanos ad honorem pertinerent, Equo desilire, Caput aperire, Via decedere, Assurgere.

[blocks in formation]

Cujus duas insulas propinquas inter se, et decem stadium procul a Gadibus sitas, constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere. Nonius.

Serum bellum in angustiis futurum. Jun. Philarg. að Georg. Virg.

Illi tertio mense pervenere in pontum multo celerius spe Mithridatis. Arusian.

NOTE

a Irrumiendi] Id est, lactandi ; quanquam omnes, quos quidem inspicere licuit, Excerptores, Irrumare habent tantum, non Irrumire. Vox vero ista, execranda libidine, ad obscœna traducta est.

b Sublicibus] Sublicæ trabes sunt longæ, quibus pons innititur. Sed pro iis, Festus habet sublices, nomine, secundum aliquos, a Volscis mutuato.

c Duas insulas] Quæ sint istæ nescire se fatetur Ortelius, nisi ex PluDelph. et Var. Clas.

tarchi Sertorio, qui eas Atlantidum nomine describit. Intelligit autem de duabus ex Asoris, S. Michaëlis scilicet, et D. Mariæ.

d Decem stadium] Idem Ortelius decem millibus stadiorum ex Plutarcho rescribit.

e Serum] Grammatici crudele atque sævum interpretantur; eodemque sensu apud Virgilium, et Valerium Flaccum, legitur.

f Pontum] Pontus Asiæ minoris provincia ad mare Euxinum.

Sallust.

X

Ergo senati decreto serviendumne sit. Donat. act. II. sc. 2. Pompeius oris improbi, animoque inverecundo. Suet. de claris Gram. c. 14.

Similans sibi alvum purgari. Isidor. 1. XI. in voce Alvus, ad En. III.

Fecit ut nunciis confestim lugubribus. Charis. 1. XI.
Communem habitum transgressus. Prisc. 1. XIV.

Inter arma civilia æqui boni famas petit. Seneca Epist.

CXIV.

Haud impigre, neque inultus occiditur. Donat. ad Andr. Terentii act. 1. sc. 2.

Festinantibus in summa inopia patribus. Idem ad Eunuch. act. Iv. sc. 3.

Hostes oppressi, aut delapsi forent. Isidor. 1. XVIII.
Exercitum argento fecit. Seneca Epist. CXIV.
Togam paludamento mutavit. Isidor. 1. XIX. Serv.
Hiero rex Syracusanorum bellum fecit. Seneca.
Ibi triennio frustra trito. Serv. ad En. Iv.

ORATIO C. COTTÆ CONSULIS

AD POPULUM.

Quirites, multa mihi pericula domi, militiæ; multa adversa fuere quorum alia toleravi, partim repuli Deorum auxiliis, et virtute mea: in quis omnibus, neque animus negotio defuit, neque decretis labor. Malæ, secundæque

NOTE

Improbi] Multis contendit Douza probi legendum esse ; præsertim quod illud alterum sit contra omnium librorum auctoritatem, et a Sallustii scribendi ratione alienum arbitratur enim fieri non posse ut aliquis ore sit improbo, qui non pariter animo inverecundo fuerit; adeoque Sallustium bis idem dixisse, si improbi scripserit. Prima ratio valet.

h Sibi] Servius habet, Similans alvum purgare; quod magis est ex ad

stricta Sallustii oratione.

Togam palud.] Id est, Pacem bello. C. Cotta] In quibusdam libris scriptum inveni Cn. Cotta, quod forte pro M. Cotta, scripturæ similitudine positum est. Uterque enim C. et M. ille quidem prior, hic anno sequenti Consul fuit: sed Marcum, non Caium, a Mithridate magna clade apud Chalcedonem cæsum fuisse constat ; quod quidem huic orationi occasionem dedit.

res, opes, non ingenium, mihi mutabant." At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Præterea senectus, per se gravis, curam duplicat: cui misero, acta jam ætate, ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam, si parricida vestri sum et bis genitus' hic Deos Penates meos, patriamque, et summum imperium vilia habeo : quis mihi vivo cruciatus satis est, aut quæ pœna mortuo? cum omnia memorata" apud inferos supplicia scelere meo vici. A prima adolescentia in ore vestro privatus, et in magistratibus egi : qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt: neque ego callidam facundiam, neque ingenium ad malefaciendum, exercui: avidissimus privatæ gratiæ maximas inimicitias pro republica suscepi: qui victus cum illa simul, cum egens alienæ opis, plura mala expectarem; vos, Quirites, rursus mihi patriam, Deos Penates, cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors jura naturæ sunt: uti sine dedecore cum civibus, fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur. Consules nos fecistis, Quirites, domia bellique impeditissima rep. Namque Imperatores Hispaniæ sti

a Mala secundæque res mutabant mihi opes, non mutabant ingenium.

Cum essem avidissimus privatæ gratiæ, suscepi multas inimicitias pro Repub-, lica.

< Si dederim animam pro singulis, quam pro singulis nequeo dare.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »