Immagini della pagina
PDF
ePub

INCERTI AUCTORIS

EPISTOLÆ DUÆ

AD

C. CESAREM

DE REPUBLICA ORDINANDA,

SALLUSTIO ASCRIPTÆ.

EPISTOLA I.

PRO vero antea obtinebat, regna, atque imperia, fortunam dono dare," item alia, quæ per mortales avide cupiuntur: quia et apud indignos sæpe erant quasi per lubidinem data: neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit ide verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum • Antea vulgo credebatur fortunam dare dono regna atque imperia.

NOTE

Epistolæ] Alii orationes: at multis probat Douza, esse epistolas; quod etiam postea ex ipso Sallustio cognoscetur. Nam ejus esse eas idem, ut et ipse arbitror, contendit.

Pro vero] Vulgo, Pop. Romanus. Ab imperitis, quibus vox obtinebat perspecta non esset, additas esse has duas voces Pop. Romanus, Casaubonus

contendit; qui illustrissimam sententiam ea additione tenebris involutam dicit. Tanto viro non possum non suffragari.

c Id] Refertur ad sequentem sententiam.

d Appius] Hic est, ut videtur, quem Cicero sapientem vocat Poëtam.

esse quemque fortuna: atque in te maxime, qui tantum alios prægressus es, uti prius defessi sunt homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciendo. Ceterum uti fabricata, sic virtute parta, quam magna industria haberi decet; ne incuria deformentur, aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit: et quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest; tamen, quia malo esse licet, formidatur." Id' evenit, quia plerique rerum potentes perverse consulunt: et eo se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequioress fuere. At contra id eniti decet; cum ipse bonus, atque strenuus sit, uti quam optimis imperites. Nam pessimus quisque asperrime rectorem patitur. Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere. Bellum aliorum pace molliush gessisti: ad hoc victores prædam petunt, victi cives sunt. Inter has difficultates evadendum est tibi; atque in posterum firmanda resp. non armis modo, neque adversum hostes, sed, quod multo majus, multoque asperius est, bonis pacis artibus. Ergo omnes magna mediocriquek sapientia res huc vocat: quæ quisque optima potest, uti dicant. Ac mihi sic videtur: qualicumque modo tu victoriam composueris, ita alia omnia futura.

Sed jam, quo melius faciliusque constituas, paucis, quæ me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, Imperator,

Et quamvis qui potentior est sit bonus atque clemens, tamen reformidatur, quią

licet illi esse malo.

NOTE

e Prægressus] Omnes libri habent prægressus. Carrio. Non prætergressus, ut vulgo editur.

& Nequiores] Id est, homines nihili, quia nulla sunt virtute; qui nihil nec possunt, nec audent.

tu sanxeris, observatione, et vindicatione.

k

At

Mediocrique] Sibi ipsi viam sterId] Quod, scilicet, qui plus potest nit, ne impudenter fecisse videatur, formidatur. qui Principi consulere satagat. que optimo fundamento nititur; non enim minimam præstant aliquando Reipublicæ operam qui tardiores sunt, et minus perspicaces; quippe qui graviori passu progredientes, ea advertunt quæ fervidiores præterie

h Mollius] Cæsari assentatur. i Evadendum] Id est, Reipublicæ ita, ut et tibi consulas, providendum.

Artibus] Legum optimarum, quas

rant.

cum homine claro,' magnis opibus, avido potentiæ, majore fortuna, quam sapientia: quem secuti sunt pauci, per suam injuriam tibi inimici: item quos affinitas, aut alia necessitudo, traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam; neque, si patim potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo vulgi, more magis, quam Per judicio, post alius alium, quasi prudentiorem, secuti. idem tempus maledictis" iniquorum occupandæ reip. in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua: et aperte quietis" mortem, rapinas, postremo omnia, quæ corrupto animo lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus, sicuti hostibus, uti vident, defluxere: pauci restitere; quibus majus otium in castris, quam Romæ, futurum erat, tanta vis creditorum impendebat. Sed ob easdem causas immane dictu est, quanti, et quam multi mortales postea ad Pompeium discesserint: eoque per omne tempus belli quasi sacro, atque inspoliato fano debitores usi.

[ocr errors]

Igitur, quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum est: hoc uti civiliter deponas,' illa ut quam justissima,

Ex quibus magna pars, ubi vident te neque pecuniam creditam condonare, aut novas tabulas proponere.

NOTE

1 Homine claro] Pompeio, scilicet. Si pati] Testatur Florus, neque parem Pompeium, neque superiorem Cæsarem ferre potuisse.

n Maledictis] Hoc dicit, Multos eo ad Cæsaris partes adductos fuisse, quod malevolis quibusdam, qui eum Rempublicam occupaturum prædicabant, fidem haberent; et per ejus gratiam se potentes evasuros spera

rent.

9 Inspoliato] Id est, ex quo abstulisse quicquam, nefas fuerit. Vult plurimos ad Pompeium, tanquam ad asylum concurrisse.

Cu

Civiliter deponas] Duabus hisce vocibus, quæ proponit propemodum conficit vir summe politicus. randum est enim ut bello tu, non alius, finem imponas, idque revera et bona fide præstes: curandum ut id civiliter; hoc est, quam maxime po

• Quietis] lis qui nullis partibus erant pularibus et civibus tuis parcendo.

addicti.

P Tanta vis] Id est, quia fœnerato rum impotentiam experti essent.

Atque ex ejusmodi exemplis discere debent blaterones quomodo loquendum, immo et legendum sit.

et diuturna sit: de te ipso primum, qui ea' compositurus es, quod optimum factu est, existima. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quenquam multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam' vitam bellum æternum atque anceps gerere: quoniam neque adversus, neque ab tergo, aut lateribus tutus sis? semper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperavere, his læta et candida omnia visa; etiam hostes æquiores, quam aliis cives. An qui me his dictis corruptorem victoriæ tuæ, nimisque in victos bona voluntate prædicent? Scilicet quod ea, quæ externis nationibus, natura nobis hostibus, nosque majoresque nostri sæpe tribuere, ea civibus danda arbitror; neque barbarico ritu cæde cædem, et sanguine sanguinem expianda.

[ocr errors]

An illa, quæ paulo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Syllanam increpabantur, oblivio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos,* neque in prælio belli jure, sed postea supplices per summum scelus interfectos: plebem Romanam in villab publica, pecoris modo, conscissam. Heu quam illa occulta

An aliqui prædicent me corruptorem esse victoriæ tuæ, his dictis.
An oblivio abstulit, Domitium, &c.

Qui ea] Alii, Quia.

NOTE

Eam] Arbitratur Sallustius, ejus vitam, qui se aliis metuendum præbet, bellum æternum esse. Optime, ut sunt ejus, propemodum, omnia. ▾ Quoniam] Intelligit eum, de quo loquitur, nihil sperare posse in futurum, omnia timere ex præterito, et in præsenti turbatum esse.

Aliis] Illis nempe, qui per sævitiam imperium obtinent.

Scilicet] Ironice sibi ex parte adversariorum illud affingit, quod ipsos maxime refellit.

* Domitium] Hos tres Pompeius, primum quidem in Africa, alterum in

Sicilia, tertium circa Lilybæum mori coëgit. Ceterum tantorum virorum ludibrio fata habita Auctor Cæsaris ob oculos ponit, ut ipsum ad misericordiam, in quam pronus erat, magis inclinet; generosissimumque Impe ratorem, qua facile capiebatur, uti par est, tentet.

* Non armatos] Animadversum in eos qui se sponte dediderant, inquit Florus.

b Villa] Ea fuit in Campo Martio, ubi quatuor, et secundum aliquos, octo et novem millia deditorum inermium civium Sylla interfici jussit.

civium funera et repentinæ cædes; in parentum, aut liberorum sinum fuga mulierum, et puerorum; vastatio domuum, ante partam a te victoriam, sæva atque crudelia erant! Ad quæ te illi iidem hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio, injuriæ fierent neque receptam, sed captam a te remp. et ea causa exercitus stipendiis confectis optimos, et veterrimos omnium adversum fratres, parentesque, alii liberos armis contendere ut ex alienis malis deterrimi mortales ventri atque profunda lubidini sumtus quærerent: atque essent opprobria victoriæ, quorum flagitiis commacularetur bonorum laus. Neque enim te præterire puto, quali quisque eorum more, aut modestia, etiam tum dubia victoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta, aut convivia,d exercuerint nonnulli; quorum ætas ne per otium quidem talis voluptatis sine dedecore attigerit.

De bello satis dictum. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis: primum id, quæso, considera, quale id sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego sic existimo; quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romanæ fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos; ita defessos et exsangues Regi aut nationi prædæ futuros. Aliter non orbis terrarum, neque cunctæ gentes conglobatæ, movere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt et concordiæ bona, et discordiæ mala expellenda.

S Et scilicet illi volunt certatum esse, ut sciretur ulrius vestrum arbitrio injuriæ fierent.

Neque volunt receptam et liberatum, sed captam esse a te Rempublicam, et ea causa exercitus optimos, et veterrimos omnium stipendiis confectis, contendere armis adversum fratres et parentes, alii adversus liberos.

NOTE

Et scilicet] Adversariis rationes ascribit ridiculas, ut et eorum institutum ridiculum videatur.

4 Convivia] De hoc omni castrorum Pompeii dedecore Plutarchus, et ipse Cæsar loquitur.

e Dimotis] Id est, seorsum positis, et accurate pensiculatis. Ita vero, cuicumque de cipi metuit, facto opus est. ! Intereunt] Quam apposite, et ad ingenium Cæsaris accommodate isthuc injecit.

« IndietroContinua »