Immagini della pagina
PDF
ePub

Id ita eveniet, si sumtuum et rapinarum licentiam demseris; non ad vetera instituta revocans, quæ jam pridem, corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adolescentuli, sua atque aliena consumere, nihil lubidini, atque aliis rogantibus, denegare, pulcherrimum putent: eam' virtutem, et magnitudinem animi; pudorem atque modestiam pro secordia æstiment. Ergo animus ferox, prava via ingressus, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modo, modo in cives :" movet composita, et res novas veteribusk acquirit. Quare tollendus1 fœnerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea vera atque simplex via est, magistratum populo, non creditori, gerere; et magnitudinem animi in addendo, non demendo reip. ostendere.

Atque ego scio, quam aspera hæc res in principio futura sit, præsertim iis, qui se in victoria licentius liberiusque, quam artius, futuros credebant. Quorum si saluti potius, quam lubidini consules; illosque nosque et socios in pace

Ob has causas animus ferox ingressus prava via, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus, modo in socios, &c.

NOTE

& Instituta] De sumtuariis legibus loquitur, quas adversus grassantem corruptionem satis firmas non credit.

h Statueris] Discordiæ vires maximas subtraxerit, qui hoc Auctoris monito uti didicerit. Ut enim optime Florus, Magnificus apparatus conviviorum, et sumtuosa largitio, nonne ab opulentia, paritura mox egestatem? Hæc Catilinam Patriæ suæ impegit.

1 Adolescentuli] Utinam aliquando apud Viros Principes ea rerum humanarum cura exoriatur, ut post futuris consulant, dum venientium institutioni prospicient.

Eam] Id est, in eo positam.

Veteribus] Hoc est, Aliena consumendo, nihil lubidini denegando, Ceterum vide mihi, quæso, quomodo sen

tentiam suam expresserit. Petita res est ex ipsis naturæ visceribus, ubi omnia iisdem conservantur principiis quibus generata sunt. Verum jocus est ex rerum veterum et novarum oppositione; quæ eo minus bene composita videntur, quod ex veteribus nova non soleant emergere.

Tollendus] Istud certe maximæ est disquisitionis: multa enim incommoda ex fœnore tangit Sallustius, in eo abusus plurimus; attamen, quomodo in totum tolli possit, non video.

Non demendo] Magis istud rhetorice quam politice dictum; nisi Sallustius nimiæ fœneratorum licentiæ obviam ire conatus est. Quamvis enim aliquid videaris debitori per fœnus detrahere, per idem illí sæpe

firma constitues. Sin eadem" studia, artesque juventuti erunt: næ ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet. Postremo sapientes pacis causa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant. Nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit? Quare capesse, per Deos, remp. et omnia aspera, uti soles, pervade. Namque aut tu mederi potes; aut omittenda est cura omnibus. Neque quisquam' te ad crudeles poenas, aut acerba judicia, invocat, quibus civitas vastatur magis, quam corrigitur; sed uti pravas artes, malasque lubidines, ab juventute prohibeas. Ea vera clementia erit, consuluisse, ne immerito cives patria expellerentur; retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus, pacem, concordiam stabilivisse: non, si, flagitiis obsecutus, delicta perpessus, præsens gaudium cum mox futuro malo concesseris.

t

W

Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxime fretus" est, negotii magnitudine' et quia tibi terræ et maria simul omnia componenda sunt. Quippe res parvas tantum ingenium attingere nequit: magnæ curæ magna merces est. Igitur* provideas oportet, uti plebes, largitionibus, et publico frumento, corrupta,' habeat negotia sua, quibus ab ma

1 Ac animus meus maxime nititur iis rebus quas alii timent, negotii, scilicet, magnitudine.

multum addideris.

NOTE

sperare innuit, quod ille res soleat "Eadem] De quibus supra, sua, exequi difficillimas: viris enim corscilicet, et aliena consumere, &c.

• Laborem] Militarem præsertim intellige.

P Aspera] Quæ videlicet in ordinanda Republica occurrent.

4 Namque] Cæsari assentatur.

Quisquam] Bonus scilicet. Verum ideo non addidit, quia rem ipsam terminis usque adeo invidiosis proposuit, ut, qui maxime cupiant, eam non ausint, defendere.

• Expellerentur] Ciacconius mallet expellantur.

Non] Supple, Clementia fuerit. "Fretus] Bene de Cæsare se ideo

datis difficultas animum auget.

▾ Terra] Potius est ut Sallustium, Terra et mari, scripsisse credamus. Douza.

w Tantum] Cæsari iterum assentatur. Ceterum maxima laus est,' minima etiam cum maximis procu

rare.

* Igitur] Non poterunt ad suum usum satis hanc periodum excutere Politici.

y Corrupta] Supple, uti quidem nunc est: neque vero intendit Sallustius, Populus ut in eo permaneat.

lo2 publico detineatur: juventus" probitati, et industriæ, non sumtibus, neque divitiis, studeat. Id ita eveniet, si pecuniæ, quæ maxima omnium pernicies est, usum atque decus demseris. Nam sæpe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarid viri magnitudinem invenissent; quæ res populos nationesve magnis auctoribus auxissent; ac deinde quibus causis amplissima regna, et imperia, corruissent: eadem semper bona, atque mala reperiebam, omnesque victores divitias contemsisse, et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis attingere potest, nisi, omissis pecuniæ et corporis gaudiis, animo indulgens, non assentando, neque concupita præbendo, perversam gratiam gratificans; sed in labore, patientia, bonisque præceptis, et factis fortibus exercitando.

Nam domum, aut villam extruere, eamque signis, aulæis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet, visendum efficere; id est non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere mos est; ubi animum, quem dominari decebat, servitio oppressere, ne

NOTE

Ab malo] Homines vero pravo otio perditi, lues sunt et pestis Reipublicæ.

a Juventus] Optime Auctor, qui rerum caput attingit. Atque equidem haud istud dico per impudentiam, quasi in viro summe politico aliquid ausim alibi reprehendere; verum quia quantum in juventutem peccetur, pœnitet.

d Clari] In omnibus libris clari legi Auctor est Carrio: non clarissimi.

e

Auctoribus] In quibusdam scriptum est auctionibus, pro quo Ciacconius reponit auctibus, phrasi Livio et Tacito usitata.

f Victos] Scilicet in iis progressus facimus, quibus incumbimus: neque fieri potest ut, qui maximo cum labore accumulandis divitiis studuit,

b Usum] Non in totum, sed illum sine eo virtutem nactus fuerit. quem ante habuit.

c Decus] Cum, non homines modo, sed omne quod est, esse porro, et bene esse per naturam quærat, pronum est ut id illi ante omnia suum faciant, per quod reliqua comparantur. Ex quo perspicuum est, quam pessime et flagitiose Reipublicæ consulant, qui Virtutem, Honores, omnia denique argento subjiciunt.

8 Perversam] Id est, Quæ plus doloris et mali afferat, quam voluptatis.

h Id est] Utinam istud aliquando illi animo reputarent, qui se, per divitiarum abusum, non modo illustres fieri arbitrantur; sed, spretis insuper quibus gloriari velle videntur titulis, et Christi nomine, ejus membra, sanguinemque, pro libitu, pedibus proculcant.

quaquam eo postea hebeti atque claudo, pro exercito uti volunt. Nam imprudentia pleraque et se præcipitant. Verum hæc et omnia mala pariter cum honore pecuniæ desinent, si neque magistratus, neque alia vulgo cupienda venalia erunt. Ad hoc providendum est, quonam modo Italia, atque provinciæ tutiores sint: id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant, suas deserendo domos, et per injuriam alienas occupando. Item ne, ut adhuc, militia injusta aut inæqualis sit: cum alii triginta, pars nullum stipendium faciet: et frumentum id, quod antea præmium ignaviæ fuit, per municipia et colonias illis dare conveniet, cum stipendiis emeritis' domos reverterint. Quæ reipublicæ necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissimis absolvi. Non pejus videtur, pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad judicandum satis ingenii habent, aut similant: verum enim ad reprehendenda' aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; vix satis apertum os, aut lingua promta videtur, quæ meditata pectore evolvat: quibus me subjectum haud poenitet, magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges; a me quidem pro virili parte dictum et adjutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quæ tibi placuerint, ea Dii immortales approbent, beneque evenire sinant.

NOTE

i Emeritis] Id est, postquam legi- hendebant. bus destinatum tempus militiæ dedissent.

¡ Reprehendenda] Illos carpit qui suum studium et scripturam repre

Reticuisse] Id est, de iis non monuisse Cæsarem quæ optima esse crede

bat.

EPISTOLA II.

AD C. CESAREM.

Scio ego, quam difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi, aut imperatori; postremo cuiquam mortali, cujus opes in excelso sunt: quippe cum et illis consultorum copiæ adsint; neque de futuro quisquam satis callidus, satisque prudens sit. Quin etiam sæpe prava magis, quam bona consilia prospere eveniunt: quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat. Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere: atque in ea cognoscenda multam, magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant: sed etiam, uti rempublicam domi militiæque, quantumque armis, viris, opulentia posset, cognitam haberem. Itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit, famam modestiamqued meam post tuam dignitatem habere, et cujus rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriæ acciderit. Idque non temere, aut ex fortuna tua decrevi; sed quia in te, præ

• Sed etiam uti haberem Rempublicam cognitam, et cognitum haberem quantum Respublica posset domi et militiæ, armis, viris, opulentia.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »