Immagini della pagina
PDF
ePub

tatem ad te unum revocaveras." Atque parum est, quod impune fecisti: verum etiam commemorando exprobras; neque licet oblivisci' servitutis suæ. Egeris, oro te, Cicero, perfeceris, quod libet: satis est perpessos esse: etiamne aures nostros odio tuo onerabis? etiamne molestissimis verbis insectabere? Cedant arma toga, concedat laurea lingua. Quasi vero togatus, et non armatus, ea, quæ gloriaris, confeceris, atque inter te, Syllamque dictatorem, præter nomen imperii, quicquam interfuerit. Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerva* omnes artes edocuit, Jupiter optimus maximus in concilio Deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportavit. Oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paulos, Fabios, Scipiones, superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? quæ tibi partes reip. placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui' in civitate fecisti insidias, ancil

• Corona ex lauro tradatur linguæ et eloquentiæ,

NOTE

Revocaveras] Per Senatus decre. tum, Viderent Consules ne quid Respublica detrimenti caperet: nam ipse urbis præsidio relictus fuit; Antonius Collega conjuratos persecutus est.

Oblivisci] Hoc ideo dicit, quod Cicero diligentiæ suæ in liberauda Republica sæpius mentionem faceret.

Egeris] Quasi dicat, Esto, quando ita placitum superis, Rempublicam disjeceris; ne insuper calamitatem nobis toties objicias.

* Odio] Hic vim habet peculiarem; significat enim odium, importunitatem ex re maxime odiosa.

a Minerva] Alio nomine Pallas dicta est, Dea Belli et Sapientiæ. Ciceronem vero irridet Auctor, quasi se a Minerva edoctum jactitasset.

Romule] Per amaram irrisionem. e Paulos] Illustrissimos viros recenset, ut Ciceronem irrideat. Notiores vero sunt omnes, quam ut quic quam de iis dicatur.

d Partes] Vult auctor Ciceronem maximum videri tenebrionem, et, ut postea dicit, levissimum transfugam, qui modo cum his, modo faciat cum illis; hodie cum uno, cras cum altero conjunctus sit.

e Quem amicum] Hunc locum non intelligere se, ingenue fatetur Glareanus, vir alioqui doctissimus; quod quidem mirarer, nisi quotidie ad res apertissimas caligare oculos sentiremus. Sensus vero est, Ciceronem eo modo cum omnibus vixisse, ut quinam amici, quinam inimici essent nullus posset cognoscere: non enim placet Thysii expositio.

f Cui] Videtur aliquem ante alios indicare, cui Cicero ancillarum more serviverit; eumque, cum Cæsar tune temporis Roma abesset, crediderim fuisse Pompeium; neque enim ejus semper et Ciceronis una et eadem fuit voluntas.

laris: (Quo jure, cum de exilio tuo Dyrrhachio redisti, eum sequebaris ?) quos tyrannos appellabas, eorum potentiæ faves: qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatinii causam agis: de Sextio male existimas: Bibulum petulantissimis verbis lædis : laudas Cæsarem: quem maxime odisti, ei maxime obsequeris : aliud stans, aliud sedens, de rep. sentis: his maledicis, illos odisti : levissime transfuga! neque in hac, neque in illa parte fidem habes.

NOTE

• Vatinii] Tribunus fuit plebis, Senatui maxime exosus, in quem Cicero orationem habuit.

De Sextio] Pro isto eam quam modo diximus Cicero habuit orationem.

Bibulum] Hic cum Cæsare Consul fuit, eique frustra restitit, cum

legem agrariam rogaret: tum vero inter Ciceronem et Cæsarem non conveniebat.

Aliud stans] Id est, aliud dicis, aliud sentis; stantes enim sententiam suam dicebant in Senatu.

Illos odisti] Id est, eos quibus assentaris, odisti,

IN SALLUSTIUM

DECLAMATIO

QUE

CICERONI FALSO TRIBUITUR.

EA demum magna voluptas est, Crispe Sallusti, æqualem ac parem verbis vitam agere, neque quicquam tam obscenum dicere, cui non ab initio pueritiæ omni genere facinoris ætas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. Neque enim, qui ita vivit, uti tu, aliter, ac tu, loqui potest: neque, qui tam illoto sermone utitur, vita honestior est. Quo me vertam, P. C.? unde initium sumam? majus enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum. Quod si aut de mea vita, atque actibus, huic conviciatori respondero, invidia gloriam consequetur: aut, si hujus facta, mores, omnem ætatem nudavero, in idem vitium incidam procacitatis, quod huic objicio. Id vos, si forte offendimini, justius huic, quam mihi, succensere debetis, qui initium introduxit. Ego dabo operam, ut et pro me minimo cum

NOTE

a Initium introduxit] Queritur nterque, et Sallustius et Cicero, quod, sibi ab altero injuria oblata, prior lacessitus fuerit: quod quidem, præter alia, me maxime movet ut cre

dam, declamationes istas a quibusdam Declamatoribus scriptas tantum, non recitatas fuisse. Sed ea de re, quibus tantum erit otii, docti judicabunt.

fastidio respondeam, et in hunc minime mentitus esse videar. Scio me, P. C. in respondendo non habere magnam expectationem, quod nullum vos sciatis novum crimen in Sallustium audituros, sed omnia vetera recognituros, quis et meæ, et vestræ jam, et ipsius aures calent. Verum eo magis odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem peccare minimis rebus posuit rudimentum; sed ita ingressus est, uti neque ab alio vinci possit, neque ipse se omnino reliqua ætate præterire. Itaque nihil aliud studet, nisi, uti lutulentus sus, cum quovis volutari. Longe vero fallitur opinione. Non enim procacitate linguæ vitæ sordes eluuntur: sed est quædam calumnia, quam unusquisque nostrum testante animo suo fert, de eo, qui falsum crimen bonis objectat. Quod si vita istius memoriamd vicerit: illam P. C. non ex oratione, sed ex moribus suis spectare debetis. Jam dabo operam, quam maxime potero, brevi ut faciam. Neque hæc altercatio nostra vobis inutilis erit, P. C. Plerumque enim resp. privatis crescit inimicitiis; ubi nemo civis, qualis sit vir, potest latere.

с

Primum igitur quoniam omnium majores Crispus Sallustius ad unum exemplum et regulam quærit, velim mihi respondeat, numquid, quos protulit Scipiones et Metellos,' vel Fabios, ante fuerints aut opinionis, aut gloriæ, quam eos res gestæ suæ, et vita innocentissime acta commendavit ? quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis, cur non æque de nobis existimetur? cujus et res gestæ illustres sunt,

NOTE

↳ Præterire] Malefaciendo, scilicet. c Calumnia] Reproche.

a Memoriam] Id est, Si obliti fueritis qualis fuerit vita istius, et quomodo antea vixerit.

• Ad unum exemplum et regulam] Vulgo regnum pro regulam. Diu certe hic hæsi, ut, quid sibi vellet Auctor, divinarem. Tandem arbitratus sum, ad ista Sallustii verba, 'Oro te Romule Arpinas, qni egregia tua virtute omnes Paulos, Fabios, Scipiones, superasti,' &c. Ciceronem respexisse,

eumque significare voluisse, Prave et inepte ab adversario factum, quod sibi Ciceroni Romuli nomen imposaerit, quasi, ut clarus fieret, necesse habuerit vel majores claros osten. dere, vel Romulum esse.

f Metellos] Forte istius, potius quam Pauli aut Fabii mentionem facit, quia præcipue per ipsius Sallustii historiam clarissimus evasit.

* Ante fuerint] Id est, ante, hominum existimationem, aut gloriam consecuti fuerint.

et vita integerrime acta. Quasi vero tu sis ab illis viris, Sallusti, ortus. Quod si esses; nonnullos jam tuæ turpitudinis pigeret. Ego meis majoribus virtute mea præluxi; uti, si prius noti non fuerint, a me accipiant initium memoriæ suæ tu tuis vita, quam turpiter egisti, magnas offudisti tenebras; ut etiam, si fuerint egregii cives, certe venerint in oblivionem. Quare noli mihi antiquos viros objectare. Satius est enim, me meis rebus gestis florere, quam majorum opinione niti, et ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis initium, et virtutis exemplum. Neque me cum iis conferri decet, P. C. qui jam decesserunt, omnique odio carent, et invidia; sed cum iis, qui mecum una in republica versati sunt. Sed si fuerim aut in honoribus petendis nimis ambitiosus; (non hanc dico popularem ambitionem, cujus me principem confiteor, sed illam perniciosam contra leges, cujus primos ordines Sallustius duxit) aut in gerendis magistratibus, aut in vindicandis maleficiis tam severus; aut in tuenda republica tam vigilans; quam tu proscriptionem vocas: credo, quod non omnes tui similes incolumes in hac urbe vixissent. At quanto meliore loco respublica staret, si tu par ac similis scelestorum civium, una cum illis annumeratus esses! An ego tunc falso scripsi, Cedant arma toga, qui togatus armatos, et pace bellum oppressi? An illud mentitus sum, Fortunatam natam me consule Romam; qui tantum intestinum bellum, et domesticum urbis incendium extinxi?

Neque te tui piget, homo levissime, cum ea culpas, quæ in historiis mihi gloriæ ducis? An turpius est, P. C. scribentem mentiri, quam illum palam hoc ordine dicentem? Nam, quod in ætatem' increpuisti, tantum me abesse puto ab impudicitia, quantum tu a pudicitia. Sed quid ego de te plura querar? Quid enim mentiri turpe duces, qui mihi ausus sis eloquentiam uti vitium objicere,

NOTÆ

h Quam] Pro quod: Quod: Tueri, scilicet, Rempublicam, tu, Crispe Sallusti, vocas proscriptionem. Relativum

quam cum proscriptionem construxit. Ætatem] Id est, adolescentiam.

« IndietroContinua »