Immagini della pagina
PDF
ePub

D. CRISPINI

PRÆFATIO.

Quis fuerit Crispus Sallustius, antequam tibi sisteretur, monendus esses, amice Lector: sed illud quia Viri juxta docti et celebres egregie præstiterunt, supervacaneum duximus eorum bene scripta recoquere. Adeoque ex illis, si lubet, auctoris nostri et vitam et mores cognoveris. Aliud est, quod a nobis jure meritoque expectes; quemnam, scilicet, ex hac nova Sallustii editione fructum carpere possis. Institutum, totiusque operis designationem si spectes, nihil non sperare audeas: nam, quod ante omnia monitum te volumus, non instinctu nostro, sed sapientissimi Ducis Montauserii, Serenissimi Delphini Moderatoris jussu, consilioque, eximium, eo quo videbis ornatu, Historicum tibi exhibemus. Ille, ut est omni humaniorum literarum elegantia excultus, ubi instituendo Principi præpositus est, quonam potissimum modo singuli auctores facile feliciterque legerentur, cœpit cogitare: quæ lucem adderent legentium animis: quæ impedimentum inferrent: eaque omnia animadvertit, quæ non modo Serenissimi Delphini, sed publica etiam studia juvare possent. Duæ sunt in legendis auctoribus difficultates, quæ festinantibus et minus exercitatis nogotium facessant. Prior quidem, quam facit ipse sermo

et dictio; seu quæ ex lingua et idiomate oritur: alia vero, quæ rebus ipsis ascribitur; quas vel obiter illi in cursu orationis, vel tanquam abunde cognitas attigerunt, quavis de causa denique, non satis ad captum omnium, explicaverunt. Multam equidem, eamque maxime laudabilem operam in his solvendis difficultatibus collocaverunt hactenus viri eruditissimi: at suo loco, nec satis commode visa sunt posita quæ illi ceteroquin optime scripserunt. Eorum enim Commentarios ubi inspicias, quæ ad nudam vocum et phrasis pertinent significationem, aut peculiarem sermonis declarationem, ea cum ulteriori rerum enarratione commixta invenies; ex quo oritur, ut cum aliquam ex his notis inspicere velis, non ea prius occurrat, quam in aliis, contra animi tui desiderium, tempus consumseris. Ne quid ejusmodi eveniret egregie providit Vir prudentissimus. Namque Interpretationem, quæ ad vocum et sermonis facit explanationem, seorsum a notis, quæ res ipsas evolvunt, proponendam decrevit: nisi, forte, quandoque ad notas, majores nonnullæ, circa dictionem, difficultates essent retrahendæ. Designavit insuper, quo omnia primo statim intuitu occurrerent, ut notis arithmeticis loca, ubi interpretatione opus esset, indicarentur; alphabeti autem literis quæ notas poscerent.1 Minuta vero hæc sunt, quæ primo delineantis animum occupaverunt. Aliud una et eadem opera ab ipso quæsitum est, ubertas, scilicet, et sermonis copia. Non enim tantum in Interpretatione suo quoque et naturali loco restituendas voluit partes orationis singulas, Nominativum ante Verbum, deinde Accusativum, &c. sed Synonyma, obscurarum vice præsertim, aliarum etiam vocum substituenda statuit: ut sic, tum sensus clarissimus appareat, tum verborum vis et propria significatio dijudicetur, abundantiaque inducatur: quanquam ex Poëtis hic fructus erit multo uberrimus. Restabat aliud nihil, nisi tam utili, tamque laudabili consilio manum admovere. Rem vero ipsam, ut videtur, in se recepit gratus bonarum literarum Genius: nam a quo in

Nos aliter, in ed. præs., ut res postulavit.

cœpto retrahere impensam maximam quivis credidisset, ei rei ne minimum quidem obtulit impedimentum. Nimirum in ea tempora incidimus, quibus Regum munificentissimus, hominumque oculatissimus imperium obtinet. Cum ergo Dux Illustrissimus Montauserius ad honoris summum fastigium sublatus, lectusque inter Proceres fide ac sapientia præcellentes, quos magno numero hodie præsertim habet alma Gallia, Regiæ Delphini institutioni incumberet, ea perficienda curavit, quæ ante cogitaverat. Studiosissime apud omnes literatos, intra et extra regni fines, requirendos jussit, viros instituti sui administros; quos beneficentia, et omni favore clientes suos fecit. Quantum de bonis literis, literatisque, toto denique Musarum choro meruerit, qui omnes, quotquot habemus Latinæ linguæ auctores, eo, quo præscripsit modo, castigandos et enarrandos procuravit, non ego, in hac infantia, sed quibuscumque bonorum omnium non fuerit innata turpis aversatio, omnes prædicabunt. Jam nihil opus crit vernaculis istis, et quotannis fere renovandiş interpretationibus, quæ vix satis unquam auctoris sensum et scopum assequuntur, semper ab ejus ratione, modoque recedunt. Quisquis in Latinæ linguæ cognoscendis principiis operam suam per sex menses adhibere voluerit, is postea solus magnam illam virtutis altricem, veterem Romam dico, poterit perlustrare; tutusque venerandorum ejus sepultoruin Manes in auxilium et consilium evocare. Utinam vero, quod reliquum est, tam multis commoditatibus culpa nostra nihil detractum fuerit. Socordia non evenerit profecto: quæ autem per imperitiam turbata fuerint, ea ut humanitate tua excusare velis, Lector benevole, cramus. Quod si Illustrissimus Condomiensis Episcopus ex assiduis, quibus, in erudiendo Principe, detinetur curis, ad hæc levia animum demittere potuisset; aut Nobilissimo Huetio in earundem curarum partem ascito, qua benevolentia laborantibus nobis nonnunquam subvenit, eadem totum opus ad examen suum revocare licuisset, aliquid certe promovendis studiis utilius excudere potuissemus. Quod nobis, qui priores in hanc arenam descendimus, quoniam fortuna melior

invidit, si quid in hoc quasi præludio peccaverimus, aliorum qui idem decurrunt stadium diligentia sarcietur. Multa dicenda superessent, ut quibusdam hominibus, quos nominare nihil attinet, non tam satisfaceremus, quod nemo natus fecerit, quam responderemus: at, quietem nostram qui nihil turbaverunt, illis multo melius erit quietam mentem bona prece deprecari. Quomodocumque errata nostra patefeccrint, nisi forte etiam illis, apud Superos semper commorantibus, indignum videbitur ad tam vilia sese demittere, lubentissimo animo corrigemus. Tu modo, id quod res est, cogita, candide Lector, nos maximo studio enisos esse, ut auctorem nostrum in perfacili cognitione poneremus. Hinc inde, indiscriminatim, quæcumque ad hunc scopum ducere credidimus, securi desumsimus: neque eo minimum cujusquam Scriptoris laudi gloriæve detractum voluimus, quod, utenda quæ illi in lucem ediderunt, ea nos ex illorum benignitate hauserimus. Ita vero agere satius fore visum est, quam, ut alii factitarunt, singula suis auctoribus attribuere. Nam, ut taceam quod prolixæ est istud quandoque disquisitionis, nullius, aut certe minimæ utilitatis; pronum est, ea diligentia, in eam, quam maxime vitaveris, incidere vituperationem: quippe quem statim malevoli furem appellaverint, si quid, quod tute bene annotaveris, alii, quos quidem nunquam videris, ante te observaverint. Tentavimus siquidem ex proprio censu nonnulla tibi eruere, Lector; exinde tamen laudem nullam aucupamur. Minima sunt, quæ, tu nisi, pro tua æquitate, ex bona nostra voluntate metitus fueris, vix tantilli esse pretii confitemur. Fructum vero, magnamque laboris nostri mercedem, qui nos stimulavit, aculeum, benefaciendi studium, nobis duximus: ut jam, si quid ad te perveniat compendii, voluptati nostræ accedat cumulus. Diu vero multumque vale.

VITA SALLUSTII

EX

PETRO CRINITO

DE

HISTORICIS

AC

ORATORIBUS LATINIS.

C. CRISPUS SALLUSTIUS Amiterni natus traditur in agro Sabino, quo anno Atheniensium urbs a L. Sulla devicta, atque vastata est, ut Romani annales referunt, ex nobili Sallustiorum familia ortus est, quæ diu in secundo ordine dignitatem servavit. Idem in urbe educatus creditur, et a teneris annis operam, ac studium impendisse optimis disciplinis sed cum in ea tempora incidisset, quibus corrupti civium mores variis partibus, atque factionibus forent, neque virtuti præmia, aut bonis ingeniis adessent, in tam depravata civitate, quod idem Sallustius fatetur, victum ejus ingenium voluptatibus, facile succubuit. Itaque cum ad Rempublicam pro ætate foret delatus, propter civium improbitatem et factiones, multa adversa pertulit: nam tum præcipue Sullanis partibus infecta civitas æstuabat. Constat ex veterum commentariis, Sallustium ipsum ingenio fuisse acri, et in studiis literarum accurato, tum maxime in scribenda Historia. Præceptorem habuit inter alios Ateium Prætextatum, qui Philologum se appellavit, et ab eo edoctus est de ratione recte scribendi, ut a Suetonio Tranquillo traditur, qui et Asinium quoque Pollionem scri

« IndietroContinua »