Immagini della pagina
PDF
ePub

NOTITIA LITERARIA de C. Crispo Sallustio, ex Ed.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Pag.

791

797

845

i

XV

SERENISSIMO GALLIARUM

DELPHINO

S. P. D.

DANIEL CRISPINUS.

QUOD mihi non ita pridem summis in votis fuit, DELPHINE SERENISSIME, ut tibi aliquem ex meis studiis fructum consecrarem, illud, ubi obtigit, prope est ut omnino refugiam. Neque vero animus erga Te meus immutatus est, non studium; sed me totum usque adeo præpedivit admiratio et veneratio, ut, quæ ego antehac diu conquisieram, ca nunc neque expedire possim, neque certe audeam. Arbitratus eram in laudibus tuis concelebrandis tam argutam tamque solicitam famam, quandoquidem minima maxima consectaretur, pleraque omnia de Te puero revelasse: adeoque, ex ejus, de admirandis tuis progressibus, silentio, cum Te inter Grammatices spinas hæsitantem adhuc, non sine causa, mihi fingerem, tua tam luculente ostentata mansuetudo hanc mihi plenam verecundiæ audaciam indiderat, ut alicubi saltem viam Tibi planam et munitam facere conarer. Quantum vero me opinio fefellit, dicam uno verbo, ne tibi diutius molestus sim. Cum primum ad Te Illustrissimi Ducis Montauserii beneficio sum admissus, obstupui. Quid enim? In festivissimo Nasone explanando, neque troporum audacia, neque implicata verborum com Delph. et Var. Clas.

Sallust.

A

plexio, neque fabularum involucra Tibi obicem opponunt: quin gemmæ novæ efflorescunt, cum Tu sentibus istis manum admoves: decore tuo Vatis elegantiam quodam quasi fulgore collustras! Itaque non me cohibuit in enodandis difficultatibus conatus tui solertia, non loci sanctitas. Stupidus exclamavi, num Tu quadraginta illos versus, (nam tot me præsente explicuisti) tunc primo legeres. Quod quidem non prius mihi fuit confirmatum, quam temeritatem meam, jam satis re ipsa damnatam, apud Te verbis cœpi accusare. Meæ igitur tenuitatis conscius in eo constitissem, nisi me, et benignitas tua, et Illustrissimi Moderatoris tui humanitas sustentasset: non enim jam, ut ille opportune submonuit, Tibi exhibentur animadversiones nostræ, eas ut legas, sed ut corrigas. Nimirum laboris tui minuendi causa, adornandas curaverat sapientissimus Dux Montauserius; sed incredibili tua alacritate aspera omnia pervasisti; omnium expectationem antevenisti. Itaque, DELPHINE SERENISSIME, offero Tibi Sallustium, Autorem profecto eximium, qua potui equidem, maxima cum diligentia elucidatum; sed eo tantum fine, ut reverentiam meam, et advorsum Te cultum testatum faciam. Consilium fuit Regis ut Gallicæ juventuti non omni modo virtute præluceres; sed et illi Patriæ Pater voluit, ut eadem prope, quibus usus fueris, sapientiæ instrumenta benigne præberes. Prius illud jam diu ita implevisti, ut, nisi Te crescentem videremus, nequidem majora expectaremus: quin ita es ingressus, ut magni Illius tui Parentis vota æquare videaris. Alterum superest ubi nutui ac arbitrio tuo obsequentissime servientes, propositum tuum aliqua ratione adjuvare audeamus. Eo vero mea vota spectant; et, si oculis tuis hocce opusculum illustrare nou dedignatus fueris, tum demum me facile beatum, et gloria cumulatum credidero. Non equidem per omnia penetravit Crispus Politices mysteria, quibus Rex hodie attonitum orbem retinet: at neque omnes Aquilæ habent oculos, qui illum aspiciant. Tu, qui magnum es ejus incrementum, illum intueberis, illum audies, illius denique facta scrutaberis; cujus vel sola

vox Nationum etiam mentes obtundit: Tuis, quæ Tibi data fuerint institutionis rudimenta, ut minora, ita magis ad eorum captum accommodata, postquam delibaveris, et commendaveris, relinques. Jam mos suadet, SERENISSIME PRINCEPS, ut in laudes tuas excurram saltem. Nihil melius; nam quisquis, vel leviter, tuam speciem adumbraverit, is profecto, tanta in Te est vis boni, tam manifeste, et color, et omnia virtutis lineamenta in Te apparent, Perfecti Principis ideam expresserit. At certe unde incipiam, vel, quid sit in Te maxime eximium, prorsum nescio. Minima aucupanti maxima enitescunt; et, quocumque oculos verto, novus decor, novus me splendor occupat. Quis vero, quam a PARENTE habes, animi magnitudinem, mira cum tua suavitate scribendo pingere et comprehendere audeat ? Ne potuit quidem hactenus regios vultus penicillus imitari. Quantumvis perspicax et loquax, cæca tamen et muta in ipso fama fuit: Tu credo solus, et Te, et Illum postfuturis repræsentabis. Vive diu, et multum vale, tuorum omnium Spes, ac Delicia.

« IndietroContinua »