Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXI.

IN parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, belBelli Punici lum maxime omnium a memorabile,' quæ umquam gesta sint, me scripturum; quod, Hannibale duce, Karthaginienmagnitudo. ses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores

secundi

opibus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit: et haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello. et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt, quam viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma; Poenis, quod 3 superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama etiam est, Hannibalem annorum odium jurat ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamileari, ut in Romanos. duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ : nam et Siciliam nimis ce

Hannibal

Hamilcar bellum Romanum me

ditatur.

a memorabile omnium Gron. Crev.

1 * Ut proprius periculum fuerint, qui vicerunt] Ut melius intelligatur hæc sententia, lege ea quæ de Cannensi clade disserit noster, infra XXII. 54. Propiores periculo fuere post Cannensem cladem Romani, quam erant Pœni post pugnam in Africa cui Annibal succubuit. Ideo cessere Carthaginienses, non quia majus periculum erat, sed quia ipsi minores animos gessere. + Muretus et Gronovius ex quibusdam scriptis reponunt propius periculum. Sane sic loqui gaudet Livius. Lib. xx11. c. 40. ut nova minoru essent propius Annibalem. 1v. 17.

4

[blocks in formation]

leri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper c inposito, interceptam.

succedit.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, 7per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit; ut adpareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum: et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiæ inlaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt. 8 Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hanni- Moritur. balis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem Hasdrubal et filium octo ferme annos imperium obtinuit; flore ætatis gener ei (uti ferunt) primo Hamilcari conciliatus: gener inde ob altam indolem provecto annis adscitus, et, quia gener erat, 10 factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio, quam vi, gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Karthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtrun- Occisus. cavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu; tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut finis utri

e superinposito Gron. Crev.

ratione rerum. Nimium cito desperantibus de summa republica Carthaginiensibus. Judicabat nempe Amilcar suis, etiam post cladem ad Egates insulas, eas superfuisse vires, ut bellum adhuc tolerare, aut certe melioribus conditionibus finire possent.

6 * Sardiniam.. interceptam] Romani ex quibusdam, seu veris, seu ad tempus fictis iratum causis, bellum Carthaginiensibus tum decreverunt, quum hi ex Africo bello vix bene emersissent. Ita Carthaginienses bellum gravissimum alieno tempore suscipere nolentes, non modo cessere Sardinia, sed etiam, postulantibus Romanis, ad priorem summam, quam pepigerant fœdere ad Egates insulas icto, adjecerunt argenti talenta mille ducenta.

7 Per quinque annos] Bellum Africum Polybius tribus annis tantummodo cum quatuor mensibus gestum esse scribit, 1. 1. c. ult.

11

8 Mors Amilcaris] Amilcar in prælio quodam adversus Vetrones ferocissimos Hispaniæ populos, fortissime dimicans occubuit. Quidam eum fugientem, fluminis, in quod ingredi coactus fuerat, vorticibus raptum perisse tradunt.

9 Provecto annis] Hoc a conjectura Lipsii est: quam firmat unus ex Hear nii codicibus, qui habet profecto annis. Ceteri profectus, vel profecto animi.

10 Factionis Barcina] Amilcar cognominabatur Barca. Hinc nomen factioni Barcinæ.

11 Finis utriusque imperii esset amnis Iberus] Hæc non ita accipienda sunt, quas tota trans Iberum Hispania Carthaginienses, tota cis Iberum Romani dominarentur. Ex iis enim quae infra memorantur patet, multos trans Iberum populos Pœnis non paruisse, Romano rum autem ditionis vix quicquam cis Iberum fuisse: qui etiam nullum imperatorem, nullos milites in ea regione

Hannibal.

usque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

6

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin Ei succedit 12 prærogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu adpellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hune 13 vixdum puberem Hasdrubal literis ad se arcessierat : actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militiæ Hannibal, atque in paternas 14 succederet d opes. Hanno, alterius factionis princeps, Et æquum pos'tulare videtur,' inquit, 'Hasdrubal; et ego tamen non cen6 seo, quod petit, tribuendum.' Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes cenvertisset, Florem ætatis,' inquit, Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum 'præbuit, justo jure eum a filio repeti censet.nos tamen minime decet, juventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris 'filius nimis sero imperia inmodica et regni paterni speciem 'videat? et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exer'citus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego, istum 'juvenem domi tenendum, sub legibus, sede magistratibus docendum vivere æquo jure cum ceteris, censeo: ne quan'doque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'

dotes et in

[ocr errors]
[ocr errors]

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni adsentiebantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Hannibalis Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. 15 Hamilcarem juvenem f redditum sibi veteres milites credere; eumdem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum

genium.

d subcresceret Rup.

f viventem Gron. Crev.

tunc temporis habebant, ut observat
Cato in oratione ad exercitum 1. xxxiv.
infra, c. 13. Cavebatur tantum, ne
quicquam in ea quæ trans Iberum es-
sent Romani, aut in ea quæ cis Iberum
essent Pœni sibi juris arrogarent; neve
alteruter populus eum amnem belli
causa transiret. Vid. Polyb. 11. 13.

12 Prærogativam militurem] Suffra-
gium ante a militibus latum. Vid. not.
28. ad c. 51. 1. 1. supra.

13 Vixdum puberem] Non facile in telligitur quomodo Livius vixdum puberem appellare possit juvenem eum, qui, ut ex ipsius narratione colligitur, annum tunc 22. ætatis excesserat. Annibal novem ferme annorum erat, quum

[blocks in formation]

Amilcar in Hispaniam trajecit: novem annis in Hispania rem gessit Amilcar : octo ferme annis imperium obtinuit Asdrubal, ex quibus si triennium detraxeris, quo sub eo imperatore meruit Annibal, efficitur Annibalem, tunc quum ab Asdrubale arcessitus est, aunum 23. egissc.

14 Succederet] Melius fortasse succresceret: quod ex uno libro suggerit Gron. * Id est, sensim crescendo sibi viam faceret ad eamdem potentiam, quam pater Amilcar obtinuerat.

15 Amilcarem viventem] Gronovius ex uno codice, cui assentitur unus e nostris, malit Amilcarem juvenem. Nec aliter Pithoeus apud Hearnium.

ad favorem conciliandum esset. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile 16 decerneres, utrum imperatori, an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus. vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio 17 arcessita. Multi sæpe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi 18 conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in proelium ibat: ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; 19 inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus Deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum trennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

bellum in

V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei Hannibal provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, ferre Sagunnihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilca- tinis statuit. rem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis obprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus obpugnandis Sed prius quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum fines bellum inprius (ultra Iberum ea gens 20 in parte magis, quam in ditio- fert. ne, Karthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus,

h discerneres Crev. Rup.

16 Discerneres] Sic habent libri, fatente Gronovio, qui tamen reposuit decerneres. Nobis hæc mutatio necessaria non visa est. Itaque veterem lectionem revocavimus.

17 Arcessita] Invitata, conciliata. 18 Conspiciebantur] Conspicua erant. Sic 1. 1. c. 47. Quid te ut regium juvenem conspici sinis? xxxv. c. 52. Regem conspici....debere.

19 Inhumana crudelitas] In Excerpt. e. 1. 1x. Polyb. de virt. et vitiis habemus bene longam disquisitionem de hoc crudelitatis crimine, quod non Livius

solum, sed et ceteri certatim Romani
scriptores in Annibalem conjiciunt.
Græcus scriptor dubium relinquit,
utrum ingenio ac natura crudelis fuerit
Annibal, an vero amicorum consiliis
et necessitati rerum tribuenda sint ea
quæ crudeliter ab ipso facta memoran-
tur. Idem avidum pecuniæ Annibalem
apud ipsos Carthaginienses habitum
fuisse pro comperto affirmat.

20 In parte magis, quam in ditione]
Magis intra limites foedere Romano
Carthaginiensibus definitos, quam in
eorum ditione, seu potestate.

Olcadibus

cæis.

21 jungendoque, tractus ad id bellum videri posset. 22 Carteiam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio inposito, imperium accepere. victor exercitus, opulentusque præda, Karthaginem novam in hiberna est deductus. Ibi

large partiendo prædam, stipendio præterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, Tum Vac. vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arboeala1 23 urbes vi capta. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi, exsulibus Oleadum, priore æstate domitæ gentis, quum se junxissent, concitant Carpetanos: adortique Hannibalem, regressum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. Hannibal prœlio abstinuit; castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit: 24 valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, 25 elephantos ante quadraginta disposuit. Carpetanorum 26 cum adpendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere; invicta acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et quod metu cessisse credebant hostem, 27 id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato, passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte altera ripa 28 vis ingens equitum in flumen inmissa, medio-. alveo haudquaquam pari certamine concursum ; quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, 29 vel abk inermi i Carteiorum add. Doer. Rup. Arbacala Carteiorum Gron. Crev. kab del. Gron.

Vaccæi, et alii populi

vincuntur.

21 Jungendoque] Ut partis bello regionibus jungeret Saguntinum agrum, qui Punicum imperium quodammodo denormaturus erat.

1. III.

22 Carteiam] Imo Altheam ex Pol. Carteia sita fuit in ora Oceani, ad fretum Herculeum. Ea autem urbs, de qua hic agitur, quum dicatur fuisse gentis Olcadum caput, non potuit longe abesse a Carthagine nova.

23 Carteiorum urbes] Imo Vaccæorum, teste Polyb. Igitur aut reponendum hic Vaccæorum nomen, aut legendum horum.

24* Valloque ita producto] Et quum ita longe a ripa produxisset vallum, quum eo intervallo a ripa castra communisset, ut locum ad transgrediendum amnem hostes haberent.

25 Elephantos ante quadraginta] Ante peditum agmen elephantos quadraginta

collocavit. Sed, teste Gronovio, plerique MSS. pro ante habent autem; duo, quibus accedit unus e nostris, addunt erant. Unde ille legendum censet : peditum agmen in ripa et elephantos (quadraginta autem erant) disponit. Sic enim et complures membranæ, non disposuit.

25 *Cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque] Cum adjunctis sibi Olcadibus et Vaccæis, qui quidem appendicis loco erant, quum Carpetani præcipuum robur exercitus essent.

27 Id morari victoriam rati quod interesset amnis] Rati id unum sibi mora esse ad victoriam, quod amnis interpositus hostem a se dirimeret.

28 Vis ingens equitum in flumen immissa] Ab Annibale.

2 Vel ab inermi equite] In vulgatis deest præpositio. Eam addidimus ex

« IndietroContinua »