Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 534.

citum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex fœdere A. C. 218. Romanis dedant. tertiam legationem ad res Saguntinis red'dendas decerno.'

Favet sena

XI. Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratus Kartha- tione cum eo necesse fuit. adeo prope omnis senatus Hannigin. Hannibali. balis erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem, quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est, Bellum ortum ab Saguntinis, non ab 'Hannibale esse. populum Romanum injuste facere, si Sa'guntinos vetustissimæ Karthaginiensium societati præpo'nat.' Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe præmiorum accendit. Ut vero pro concione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per àliquot dies; ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde obpugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est: nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, (quum omnia variis clamoribus streperent) satis scire poterant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. quæ quum admota, 55 catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset; tum Hannibal, occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant, sed interlita luto, structuræ antiquæ genere. Itaque 56 latius, quam cæderetur, ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt : conlatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem inminentem haberent, Saguntino muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum capta urbis parte ducunt. Utrimque summa vi et muniunt, et pugnant: sed, interiora tuendo, minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium 54 Vetustissima Carthaginiensium rioribus temporibus utrumque nomen societati] Socii Romanorum Carthagi- confundi cœptum est. Vid. Lips. 1. nienses erant jam a primis Romanæ 111. Poliorc. Dial. 2. et 3. reipublicæ initiis.

rum constantia,

56 Latius quam cæderetur, rue55 Catapultis ballistisque] Antiqui- bant] Impacta dolabra, non id tantus hæc duo sedulo distingui mos tum ruebat, quod ictum erat, sed et erat. Catapultis tela, ballistis saxo vicina quoque. Itaque latior erat torquebantur. Ballista majoris erant ruina, quam ea pars muri quæ cæsa molis, quam catapultæ. Sed poste- give icta fuera

longa obsidione, et minuitur exspectatio externæ opis; quum U. C. 534. tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent, A. C, 218. Paullisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque. qui duo populi, delectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum defectionis quum præbuissent, obpressi celeritate Hannibalis, omiserunt mota arma.

XII. Nec Sagunti obpugnatio segnior erat, Maharbale, Himilconis filio, (eum præfecerat Hannibal) ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives, nec hostes sentirent. Is et prælia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus 57 aliquantulum muri discussit; strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque prælium cum multorum utrimque cæde initum, et pars arcis capta est. Tentata Pax frustra deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Sagunti- tentata. num, et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrime movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum adfirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis; traditoque omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus jussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, 58 ubi alia vincantur, adfirmans, se pacis ejus interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis; ceterum 59 publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta, ad prætorem Saguntinum (et ipse ita jubebat) est deductus. quo quum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine, senatus Alorco datus est: cujus talis oratio fuit.

XIII. Si civis vester Alcon, sicut ad pacem petendam ad Alorci ora"Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab Hannibale ad vos tio de pace. retulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec ora'tor Hannibalis, nec transfuga ad vos venissem. Quum ille, aut vestra, aut sua culpa, manserit apud hostem, (si metum 'simulavit, sua; vestra, si periculum est apud vos vera referenf quem Gron. Crev.

57 Aliquantum muri] Hic operarum incuria mendum irrepsit in Gronovianas editiones, aliquantulum. Vetustius cusi, cum uno e scriptis nostris, præferunt aliquantum, quo modo edidimus.

8 aliquantum Crev.

58 Ubi alia vincantur] Alia, nempe urbs, vires, arma.

59 Publice Saguntinis amicus] Populi Saguntini amicus.

U. C. 534.

[ocr errors]

6.

tibus) ego, ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis A. C. 218. conditiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. Vestra autem caussa me, nec ullius alterius, loqui, quæ loquor apud vos, 60 vel ea fides sit, quod, neque dum ves"tris viribus restitistis, neque dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis umquam apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes est, nec vestra jam aut arma vos, aut monia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam, quam æquam. cujus ita aliqua spes est, si eam que'madmodum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audiatis : 'si non id, quod amittitur, in damno, (quum omnia victoris sint) sed, quidquid relinquitur, pro munere habituri estis. Urbem vobis, quam ex magna jam parte dirutam, captam fere 'totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum oppidum ædificetis: aurum argentumque omne, publicum privatumque, ad se jubet deferri: 61 conjugum vestraque corpora ac liberorum vestrorum servat inviolata, si ' inermes 62 cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. 'Hæc victor hostis imperat. Hæc, quamquam sint gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, 63 quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum. Sed vel hæc patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra 'conjuges ac liberos belli jure sinatis.'

:6

XIV. Ad hæc audienda quum, circumfusa paullatim multitudine, permixtum senatui esset populi concilium; repente primores, secessione facta, (priusquam responsum daretur) argentum aurumque omne, ex publico privatoque in forum conlatum, in ignem ad id raptim factum conjicientes, eodem - plerique semet ipsi præcipitaverunt. Quum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris dia quassata prociderat: perque ruinam ejus cohors Poenorum inpetu facto quum signum imperatori dedisset, nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem; non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis viribus adgressus urbem, momento ceSaguntum. pit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium 64 cognitum ip

Captum

[blocks in formation]

60 Vel ea fides sit] Hoc unum argu- videtur Lipsius hic reponere: cum privis, mento esse potest. i. e. singulis, vestimentis. Tametsi vox illa paulo rarioris est usus.

ac

61 Conjugum vestraque corpora liberorum] Decentior est ordo quem servant quidam scripti: corpora vestra, conjugum ac liberorum vestrorum.

62 Cum binis vestimentis] Supra c. 12. Annibal postulat, ut cum singulis vestimentis Saguntini exeant. Itaque recte

63 Quum omnium potestas ei facta sit] Vulgo a vobis facta sit. Sed rà a vobis ignorant omnes scripti, tum Gronoviani, tum nostri.

64 Cognitum in ipso eventu est] Duo scripti a Gronovio allegati, et

A. C. 213.

so eventu est. Cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi U. C. 534. cum conjugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnæ, quam morientes, fecerunt?

XV. Captum oppidum est cum ingenti præda. Quamquam pleraque ab dominis de industria conrupta erant, et in cædibus vix ullum discrimen ætatis ira fecerat, et captivi militum præda fuerant; tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniæ redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Karthaginem. Octavo mense, quam coeptum obpugnari, captum Saguntum, quidam scripsere: inde Karthaginem novam in hiberna Hannibalem concessisse : quinto deinde mense, quam ab Karthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quæ si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio obpugnationis legati Saguntiui missi sint, et qui in suo magistratu cum Hanni-bale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, 65 aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum obpugnari est, sed captum. Nan excessisse pugna ad Trebiam in annum Servilii et C.1 Flamini non potest: quia Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus ab Ti. Sempronio consule; qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

66 Cn.

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant a Karthagine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nunciatum est: tantusque simul moeror Capto SaPatres, misericordiaque sociorum peremtorum indigne, et gunto trepudor non lati auxilii, et ira in Karthaginienses, metusque de summa rerum cepit, velut si jam ad portas hostis esset;

kin ipso Gron. Crev.

unus e nostris carent præpositione in: nec sane illa indiget oratio.

65 Aut Saguntum principio anni. captum] Omnino necesse est, ut Saguntum non principio hujus anni, sed aliquanto ante finem superioris captum fuerit. His enim temporibus consules Idibus Martiis magistratum inibant. Vid. XXII. 1. xxvi. 1. xxvII. 7. Infra autem c. 21. Annibalem videmus primo vere profectum esse ex Hispania, postquam totum tempus hiemis renovandis quiete et otio militum corporibus animisque datum esset. Unde colligitur Annibalem eodem fere tempore

I C. del. Gron.

Carthagine Nova movisse, quo hi con-
sules, P. Cornelius et Ti. Sempronius
magistratum inierunt; Saguntum au-
tem captum esse sub finem estatis ejus
anni, quo M. Livius et L. Æmilius
consules fuere. Atque ita habet Po-
lybius, a quo hac in re discessisse Li-
vium mirum est, qui eum hic passim
fere exscribit.

66 Cn. Servilii et C. Flaminii] Præ-
nomen Flaminii, quod in editis non
comparebat, servant optimi e scriptis,
tum Gronovianis, tum nostris: et al-
ludunt ceteri.

pidant Ro

A. C. 218.

U. C. 534. ut, tot uno tempore motibus animi turbati, 67 trepidarent magis, quam consulerent. Nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum; nec rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem. Sardos, Corsosque, et Istros, atque Illyrios, 68 lacessisse magis, quam exercuisse, Romana arma: et cum Gallis tumultuatum verius, quam belligeratum. Poenum, hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, 69 primum Hamiicare, deinde Hasdrubale, nunc Hannibale duce acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimæ urbis, Iberum transire: trahere secum tot excitos Hispanorum populos: conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes. cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro mœnibus Romanis esse.

Belli adparatus apud

Romanos.

XVII. Nominatæ jam antea consulibus provinciæ erant; tum sortiri jussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa

cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretæ legiones, et sociûm quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quatuor et viginti peditum Romanorum millia sunt scripta, et mille octingenti equites: 70 sociorum quadraginta millia peditum, quatuor millia et quadringenti equites: 71 naves m ducente viginti quinqueremes, 72 celoces viginti deductæ. Latum inde ad populum, vellent, juberent, populo Karthaginiensi bellum indici.' Ejusque belli caussa supplicatio per urbem habita, atque adorati Dii, ut bene ac

[ocr errors]

quadraginta quatuor peditum et quatuor equitum millia: naves Gron.
quadraginta m. p. et q. m. quadr. equites Crev.

m

67* Trepidarent magis quam consulerent] Tumultuarentur potius, omnium incerti, et in varias partes animum versantes, quam quieti sedatique deliberarent.

68* Lacessisse magis quam exercuisse] Vetuisse potius ne omnino quiescerent, qua tanquam dignos adversarios, exercuisse Romana arma.

6) Primum Amilcare, deinde Asdrubale, nunc Annibale] Hæc omnia omittunt plurimi scripti a Gronovio excussi, et omnes nostri. Sed et in nostris legitur duci acerrimo, non duce: quod amplectendum videtur. Scribamus ergo semper victorem, duci acerrimo assuetum. Nisi si quod majus ulcus latet.

70 Sociorum XL. millia peditum, et IV. millia CCCC. equites] Hos numeros emendandos curavimus ad mentem Gronovii, quum vulgo editi habeant sociorum XLIV. peditum, et quatuor equitum millia. Correxit ille ex suis libris, quibus plane consen

tiunt nostri. Similiter paulo infra pro equitibus mille ducentis, iisdem libris auctoribus dedimus equitibus mille sexcentis: et rursus pro quatuordecim millia sociorum peditum, edidimus decem millia.

71 Naves....quinqueremes] Naves quinque remorum ordinibus instructæ. Utrum autem hi remorum ordines per gradus et intervalla supra sese invicem assurgerent, an vero in longitudinem tantum secundum latus navis porrigerentur, magna inter doctos controversia est. Priorem opinionem tuetur Auctor Antiquitatis Schematibus illustratæ, compluribus in eam rem allatis et testimoniis scriptorum veterum, et antiquis monumentis. Eam tamen impugnari fatetur unanimi peritorum omnium artis nauticæ consensu, qui id omnino fieri potuisse negant. Eum vide Tom. VIII. 1.11. c. 8. et seq.

7 Celoces] Levia navigia sine ros

tris.

« IndietroContinua »