Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

EPITOME LIBRI XI.

QUUM Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset, et senatus de removendo eo ab exercitu ugeret, Fabius Maximus pater, deprecatus ' hanc filii ignominiam, eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque præstitit. ejus consiliis et opera filius consul adjutus, cæsis Samnitibus, triumphavit. C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho securi percussit. Quum civitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Æsculapii signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportavere : eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco 2 ædes Æsculapio consecrata est. L. Postumius consularis, quoniam, quum exercitui præesset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petentibus fædus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul, Samnitibus cæsis, et Sabinis, qui rebellaverant, victis, et in deditionem acceptis, bis in eodem magistratu triumphavit. Coloniæ deducta sunt, Castrum, Sena, Hadria Triumviri capitales tunc primum creati sunt. Censu acto, lustrum conditum est. censa sunt civium capita ducenta septuaginta duo millia. Plebs propter æs alienum, post graves et longas seditiones, ad ultimum secessit in Janiculum : unde a Q. Hortensio dictatore 3 deducta est, isque in ipso magistralu decessit. Res præterea contra Volsinienses gestas continet : item adversus Lucanos, contra quos auxilium * Thurinis ferre placuerut.

1 Hanc sibi ignominiam] Duo Hearnii Max. l. 1. c. 8. in insula Tiberina ædem codd. Andreas et Campanus habent Æsculapio constructam fuisse. hanc filii ignominiam: quod anteponen 3 Déducia est] Forte reducta est. dum videtur.

GRONOVius. ? Sedes Æsculapii constituta est] Ju 4 Thurinis] Vulgo Tyrrhenis. Sed bet Sigonius emendari ex fide vet. lib. Pighius ex Plin. l. xxxiv.c. 6. et Henr. Ædes Æsculapio consecrata est. Unus Valesius ex Val. Max. 1.5. c. 8. proHearnii codex, ut et Campanus, præ- bant legendum esse Thurinis. Et fert quoque ædes. Si nihil mutatur, vero longius dissiti sunt Lucani a certe sedes intelligi debebit pro æde. Tyrrhenis, quam ut eis graves esse Constat enim ex Festo, l. 18. et Valer. potuerint.

[blocks in formation]

EPITOME LIBRI XII.

QUUM legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Cæcilius prætor cum legionibus ab iis cæsus est. Quum a Tarentinis classis Romana direpta esset, duumviro, qui præerat classi, occiso, legati, ad eos a senatu, ut de iis injuriis quererentur, missi, pulsati sunt. ob id, bellum üs indictum est. Samnites defecerunt. Adrersus eos, et Lucanos, et Bruttios, et Etruscos aliquot præliis a compluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus Epirotarum rer, ut auxilium ferret Tarentinis, in Italiam venit. Quun in præsidium Rheginorum legio Campana cum præfecto Decio Jubellio missa esset, occisis Rheginis Rhegium occupavit.

EPITOME LIBRI XIII.

VALERIUS Lævinus consul parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus. Post id prælium cum corpora Romanorum, qui in acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, omnia versa in hostem invenit, populabundusque ad urbem Romam processit. C. Fabricius, missus ad eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra, ut patriam desereret, a rege tentatus est. captivi sine pretio remissi sunt. Cineas, legatus a Pyrrho ad senatum missus, petiit, ut componende pacis caussa rex in urbem reciperetur. de qua re quum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Ap. Claudius, qui propter valetudinem oculorum jamdiu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam, et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit. censa sunt civium capita ducenta septuaginta octo millia, ducenta viginti duo. Iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. 2 Cum Karthaginiensibus quartum fædus renovatum est. Quum C. Fabricio consuli is, qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur, se regi venenum daturum, cum indicio ad regem remissus est. Res præterea contra Etruscos, Lucanos, Bruttios, et Samnites prospere gestas continet.

ve.

teres omnes.

| Propter invaletudinem] Sic Amicit. c. 2. Itaque eam mutari nihil

Jac. Gronovius edidit attinebat. valetudinem. Sed invaletudo vox proba

2 Cum Carthaginiensibus

quarto est, et Ciceroni aliquoties usurpata, fædus renovatum est] Vid. not. 83. ad puta 1. vii. ad Att. ep. 2. et 5. et de 1x. 43.

EPITOME LIBRI XIV.

PYRRHUS in Siciliam trajecit. Quum inter alia prodigia fulmine dejectum esset in Capitolio Jovis signum, caput ejus per aruspices inventum est. Curius Dentatus, quum delectum haberet, ejus, qui citatus non responderat, ' bona primus vendidit. Pyrrhum iterum er Sicilia in Italiam reversum vicit, et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is decem pondo argenti facti haberet. Lustro a censoribus condito, censa sunt capita civium ducenta septuaginta unum millia, ducenta viginti quatuor. Cum Ptolemæo Ægypti rege societas juncta est, Sextilia virgo Vestalis, damnata incesti, viva defossa est. Coloniæ deductæ sunt Posidonia et ? Cosa. Karthaginiensium classis auxilio 3 Tarentinis venit. quo facto ab iis fædus violatum est. Res præterea contra Lucanos, Samnites, et Bruttios feliciter geslas, et. Pyrrhi regis mortem continet.

1 Boma primis vendidit] Sigonius ad. tatur idem Sigonius : et hanc veram didit vocem primus ex vett. lib.

esse lectionem manifeste probatur tum Cassa] Sive Cosa : utroque enim et Orosio et Zonara, quos allegat Freinmodo hoc nomen scribitur. Olim le- shemius capp. 44. et 45. hujus libri, gebatur Consa. Emendavit Sigonius ex tum ex Livio ipso, xxi. 10. Male Vell. lib. I. et Plin. I. 111. c. 5. ergo quondam hoc loco legebatur Ma

3 Tarentinis] Sic habere MSS. tes- mertinis.

EPITOME LIBRI XV.

VICTIS Tarentinis pax et libertas data est. Legio Cam

VICTI. pana, quee Rhegium occupaverat, obsessa,deditione facta,securi percussa est. Quum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam juvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus. Picentibus victis pax data est. colonie deducte, Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio. Tunc primum populus Romanus argento uti cæpit. Umbri et Sallentini victi in deditionem accepti sunt. Quæstorum numerus ampliatus est, ' ut essent octo.

1 Ut essent octo] Numerum, qui deerat, adjecit Sigonius ex Tac. XI. Ann. 22.

[ocr errors]

EPITOME LIBRI XVI.

ORIGO Karthaginiensium et primordia urbis corum refer runtur ; contra quos et Hieronem regem Syracusanorum auxilium Mamertinis ferendum censuit senatus, quum de ea re inter suadentes, ut id fieret, dissuadentesque contentio fuisset, * Transgressis tum primum mare equitibus Romanis, adversus Hieronem sæpius bene pugnatum. Petenti pax data est. Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt 2 civium capita ducenta octoginta duo millia, ducenta triginta quatuor. D. Junius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris edidit primus. Colonia Æsernia deducta est. Res preterea contra Pænos et 3 Vulsinios prospere gestas continet.

1

Transgressis . . tum primum mare 9 Vulsinios] Et hoc debetur Sigonio, equitibus Romanis) An soli equites, non qui testatur ita habere vet. lib. Adstipuvero et pedites Romani mare transgressi latur unus e codd. Hearnii. Alii Vols. sunt ? Rescribimus, erercitibus. cos. Sed Volsci jamdiu perdomiti erant.

2 Civium capita CCXCII. millia] Sic De Vulsiniensibus triumphat M. Fullegi jussit Sigonius ex Eutropio. Antea vius consul primo anno Punici belli. CCLXXII.

EPITOME LIBRI XVII.

[ocr errors]

CN. Cornelius consul, a classe Punica circumventus, et per fraudem velut in conloquium evocatus, captus est. C. Duilius consul adversus classem Pænorum prospere pugnavit, primusque omnium Romanorum ducum navalis victoriæ duxit triumphum. ob quam caussam ei perpetuus honos habitus est, ut revertentia cæna, ? tibicine canente, funale præferretur. L.Cornelius consul in Sardinia 3 et Corsica contra Sardos, et Corsos, et Hannonem Poenorum ducem feliciter pugnavit. Atilius Calatinus consul, quum in locum iniquum, a Pænis circumsessum, temere duxisset exercitum, M. Calpurniż tribuni militum virtute et opera evasit: qui, cum trecentis militibus eruptione facta, hostes in se converterat. Hannibal dux Panorum victa classe, cui præfuerat, a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regulus consul, victis navali prælio Pænis, in Africam trajecit. 1 c. Duilius] Suum Duilio præno

3 Et Corsica) Has duas voces, quas men restituit Sigonius. Antea hic le- Sigonius aliique omittunt, exhibent gebatur Cn.

Campanus et unus Hearnii codex, ec 2 Tibicine canente, funale præferre- e vet. lib. atque Fastis Capitol. tuetur tur] Hæc lectio est a vet. lib. Sigonii. Delrius, Olim: tibicines canerent, et funale pre 4 Converterat] Sic edidere Gronovius ferretur. Utrolibet modo legatur, pa- et Hearnius. Vulgo convertit. rum interest.

[ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »