Immagini della pagina
PDF
ePub

EPITOME LIBRI XVIII.

'ATILIUS Regulus in Africa serpentem portentosa magnitudinis cum magna militum clade occidit, et, quum aliquot præliis bene adversus Karthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per literas ad senatum missas questus est. in quibus inter caussas petendi successoris erat, quod agellus ejus a mercenariis desertus esset. Quærente deinde fortuna, ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Karthaginiensibus Xanthippo Lacedæmoniorum duce, victus prælio et captus est. Res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia classium. Ti. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est. P. Sempronius Sophus, M'. Valerius Maximus censores, quum senatum legerent, tredecim senatu moverunt. lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita ducenta nonaginta septem millia, septingenta nonaginta septem. Regulus missus a Karthaginiensibus ad senatum, ut de pace, et, si eam non posset impetrare, de captivis commutandis ageret, 2 et jurejurando adstrictus, rediturum se Karthaginem, si commutari captivos non placuisset ; utrumque negandi auctor senatui fuit: et, quum fide custodita reversus esset, supplicio a Karthaginiensibus de eo sumto, periit.

1 Atilius Regulus consul victis navali prælio Panis in Africam trajecit] Hæc verba in omnibus quas vidimus Livii editionibus, præter eas quæ a Gronovio et Hearnio adornatæ sunt, annexa sunt ad calcem Epit. lib. XVII. Hujus autem libri epitome incipit in hunc modurn: Atilius Regalus consul in Africa serpentem, &c. Freinshemius quum hoc

libro XVIII. victoriam navalem Reguli de Pœnis memoraverit, censuerat profecto sic legendam esse hanc epitomen, quomodo eam Gronovius et Hearnius edidere.

2 Et jurejurando adstrictus, rediturum] Sic Campanus, et vet. lib. Sigonii. Vulgo: jurejurando adstrictus est rediturum.

EPITOME LIBRI XIX.

CECILIUS Metellus, rebus adversus Panos prospere gestis, speciosum egit triumphum, tredecim ducibus hostium et centum viginti elephantis in eo ductis. Claudius Pulcher consul, contra auspicia profectus, jussis mergi pullis, qui cibari nolebant, infeliciter adversus Karthaginienses classe pugnavit; et, revocatus a senatu, jussusque dictatorem dicere, Claudium Gliciam dixit, sortis ultimæ hominem: qui, coactus abdicare se magistratu, postea ludos prætextatus spectavit. Atilius Calatinus primus dictator extra Italiam exercitum duxit. Cum Pœnis captivorum commutatio facta est. Coloniæ deducta sunt 2 Fregenæ, in agro Sallentino Brundusium. Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita ducenta quinquaginta unum millia, ducenta viginti duo. Claudia, soror P. Claudii, qui, contemtis anspiciis, male pugnaverat, a ludis revertens, quum turba premeretur, dixit: Utinam frater meus viveret, iterumque classem duceret! ob eam caussam multa ei dicta est. Duo prætores tum primum creati sunt. Cæcilius Metellus pontifex maximus A. Postumium consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, quum is ad bellum gerendum proficisci vellet, in urbe tenuit, nec passus est a sacris recedere. Rebus adversus Panos a pluribus ducibus prospere gestis, summam victoriæ C. Lutatius consul, victa ad Egates insulas classe Pœnorum, inposuit. Petentibus Karthaginiensibus pax data est. Quum templum Vestæ arderet, Cæcilius Metellus pontifex maximus ex incendio sacra rapuit. Due tribus adjectæ sunt, Velina et Quirina. Falisci quum rebellassent, sexto die perdomiti, in deditionem venerunt.

1 Claudium Gliciam] Hunc dictatorém sic vocant marmora Capitolina. Hic olim: C. Glauciam.

2 Fregena] Sic habuit vetus liber Sigonii, non, quomodo vulgati, Fregella.

Et vero Fregellas pridem deducta colo-
nia fuerat, teste ipso Livio, vII. 22.
Fregenæ sunt in Etruria, Fregellæ in
Latio.

EPITOME LIBRI XX.

1

SPOLETIUM colonia deducta est. Adversus Ligures tunc primum exercitus promotus est. Sardi et Corsi, quum rebellassent, subacti sunt. Tuccia virgo Vestalis incesti damnata est. Bellum Illyris, propter unum ex legatis, qui ad eos missi erant, occisum, indictum est: subactique in deditionem venerunt. Prætorum numerus ampliatus est, ut essent quatuor. Galli Transalpini, qui in Italiam inruperant, cæsi sunt. Eo bello populus Romanus sui Latinique nominis trecenta millia armatorum habuisse dicitur. Exercitibus Romanis tum primum trans Padum ductis, Galli Insubres, aliquot præliis fusi, in deditionem venerunt. M. Claudius Marcellus consul, occiso Insubrium Gallorum duce Virdomaro, opima spolia retulit. Istri subacti sunt. Item Illyrii, quum rebellassent, domiti in deditionem venerunt. Lustrum a censoribus conditum est, quo censa sunt civium capita ducenta septuaginta millia, ducenta tredecim. Libertini in quatuor tribus redacti sunt, quum antea dispersi per omnes fuissent; Esquilinam, Palatinam, Suburranam, Collinam.. 3 C. Flaminius censor viam Flaminiam munivit, et circum Flaminium exstruxit. Coloniæ deductæ in agro de Gallis capto, Placentia et Cremona.

1 Tuccia] Sic dedit Sigonius. Antea Tutia. Sed parvi refert.

2 Quum antea dispersi per omnes fuissent] Adjecit Sigonius ex vet. lib. auctoritate per omnes: quæ duæ voces sensum clariorem et rotundiorem efficiunt. Adstipulatur Sigonio unus Hearnii codex.

3 C. Flaminius censor viam Flami niam] Has voces omnes supplevit Sigonius ex historiæ fide, quum olim nullum hic earum vestigium exstaret. Hanc ejus conjecturam, nixam Cassiodoro et Festo auctoribus, deinceps omnes post illum editi receperunt.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI XXI.

1 IN Italiam belli Punici secundi ortus narratur, et Hannibalis Pœnorum ducis contra fœdus per Iberum amnem transitus, a quo Saguntum, sociorum populi Romani civitas, obsessa octavo mense capta est. De quibus injuriis missi legati ad Karthaginienses, qui quererentur. quum satisfacere nollent, bellum iis indictum est. Hannibal, superato Pyrenao saltu, per Gallias, fusis Volscis, qui obsistere conati erant, ad Alpes venit; et laborioso per eas transitu (quum montanos quoque Gallos obvios aliquot præliis repulisset) descendit in Italiam, et ad Ticinum amnem Romanos equestri prælio fudit: in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso, 2 Hannibal Apenninum quoque, per magnam militum vexationem propter vim tempestatum, transit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Panos prospere pugnavit, duce hostium Magone capto.

1 In Italiam] Testatur Gronovius, in nota ad Epit. lib. xx. ultima, aliquot scriptos habere in Italia, censetque has voces remittendas esse ad calcem ejus. dem Epit. lib. xx. tanquam ab hoc loco prorsus alienas, quum bellum Punicum secundum non in Italia modo, sed et in Hispania, Sicilia, Africa gestum sit; imo ne in Italia quidem ortum sit, sed in Hispania. Sed eædem hæ voces ad

calcem præcedentis Epit. adnexæ, prorsus inutiles ac supervacuæ viderentur. Itaque resecari eas omnino satius esse existimamus.

2 Annibal Appenninum... transiit] Imo, transire frustra conatus est. Vid. c. 59. hujus libri, et c. 1. lib. XXII.

3 Magone] Hannonem vocat Livius infra c. 60.

« IndietroContinua »