Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CAII IULII CAESARIS

COMMENTARII

DE BELLO GALLICO

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM. I. Prooemium. Cap. 1. Gallia tempore Caesa. ris. II. Bellum Helveticum. Cap. 2. 3. Motus Helvetiorum auctorę Orgetorige. 4. Huius mors praematura. 5—9. Iter Helvetiorum per provinciam tentatum, sed, via Caesaris munitionibus interclusa, per Sequanos susceptum. 10. 11. Consilia Caesaris, ut hoc quoque itinere eos prohibeat. Gallorum querelae de iniuriis Helvetiorum. 12. Clades Tigurinorum ad Ararim. 13. Legati Helvetiorum ad Caesarem ; postulata ; minae. 14. Responsum Caesaris ; indignatio Helvetiorum, petitis obsidibus. 15. Galli equites ab Helvetiis pulsi.; iter utriusque exercitus. - 16 - 18 Querela Caesaris adversus Aeduorum principes ; Lisci excusatio ; perfidia Dumnorigis Aedui, cui 19. 20. venia data, deprecante fratre. 21. 22. Opportuna occasio Helvetios opprimendi errore P. Considii omissa. 23— 26. Clades Helvetiorum: fuga. 27. 28. Deditio; poena profugorum; reditus Helvetiorum et sociorum in fines suos. Boiorum collocatio in Aeduis. 29. NuİUL. CAFS.

A

merus Helvetiorum ante et post bellum. III. Bellum Ariovisti. Cap. 30— 32. Commune Gallorum concilium; querelae de Ariovisto, Germanorum rege. 33. 34. Colloquium a Caesare petitum, denegatum a rege. 35. 36. Postulata Caesaris per legatos; responsum Ariovisti. 37. 38. Iter Caesaris ad Ariovistum; occupatur Vesontio. 39- 41. Ingens trepidatio in castris Romanorum; oratio Caesaris ad milites, iter. 42—46. Colloquium Caesaris et Ariovisti impetu Germanorum diremtum.

47. Galli, petito novo colloquio, ad Ariovistum inissi ; in vincula coniecti. 48. Proelium cum summis copiis ab Ariovisto evitatum; equestre certamen. 49.50. Duo castra ab Romanis facta; minorum oppugnatio ; caussa detrectati Ariovisto proelii cum omnibus copiis. 51–54. Galli legati erepti; hiberna Caesaris ; iter ad conventus habendos in citeriore Gallia.

1. Gallia est omnis divisa in partes tris, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli adpellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atquc humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important: proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: qua de caussa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, quum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eo. rum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; adtingit etiam ab Sequanis et Hel. vetiis flumen Rhenum; vergit ad septemtriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in septemtriones et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septemtriones.

II. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissi. mus fuit Orgetorix. Is M. Messala et M. Pisone Coss. regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omni. bus copiis exirent: perfacile esse, quum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno, latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetiuni a Germanis dividit; altera ex parte monte lura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur, et minus facile finitimis bellum inferre possent: qua de caussa honines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum, et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se finis habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

III. His rebus adducti, et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt, ea, quae ad proficiscendum pertinerent, comparare; jumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere; sementes quan maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppe. teret; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is, ubi legationem ad civitates suscepit, in eo itinere persuadet Castico, Catamantaledis filiu, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat, et a senatu populi Romani amicus adpellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat: itemque Dumnorigi Aeduo, fratri Divitiaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur, persuadet eique filiam suam in matrimoniam dat. Perfacile factu esse, illis probat, conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium , quin totius Galliae plurimum Helvetii possent: se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum, confirmat. Hac oratione adducti, inter se fidem et iusiurandum dant et, regno occupato, per tris potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.

IV. Ea res ut est Helvetiis per indicium enunciata, moribus suis Orgetorigem ex vinculis caussam dicere coegerunt: damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta caussae dictionis, Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hoininum milia decem, undique coegit et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit: per eos, ne caussam diceret, se eripuit. Quum civitas, ob eam rem incitata, armis jus suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est: neque abest suspicio, ut Helvetii arbitran. tur, quin ipse sibi mortem consciverit.

V. Post eius mortem nihilo minus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati

« IndietroContinua »