Immagini della pagina
PDF
ePub

Interrogatus cur repudiasset uxorem, Quoniam, inquit, meos tam suspicione, quam crimine iudico carere oportere. Suet. in Caes. cap. 74.

Acie Pharsalica proclamavit, ut civibus parcere tur. Suet. in Caes. c. 75.

Nosseque, ut Caesar dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis. Amm. Marcell. 29, 2.

Nec minoris impotentiae voces propalam edebat, ut T. Ampius scribit: Nihil esse rempublicam, appellationem modo, sine corpore, ac specie. Sullam nesci:se literas, qui dictaturam deposuerit. Debere homines consideratius iam loqui secum, ac pro legibus habere quae dicat. Suet. in Caes. c. 77.

Eoque arrogantiae progressus est, ut, haruspice tristia et sine corde exta sacro quodam nuntiante, Futura diceret laetiora, cum vellet: nec pro ostento ducendum, si pecudi cor defuisset. Suet. in Caes cap. eod.

Triumphanti et subsellia tribunitia praetervehenti sibi unum e Collegio Pontium Aquilam non adsurrexisse, adeo indignatus, ut proclamaverit: Repele ergo a me Aquila Rempublicam tribunus: nec destiterit per continuos dies quidquam cuiquam, nisi sub exceptione polliceri, Si tamen per Pontium Aquilam licuerit. Suet. in Caes. cap. 78:

Plebi Regem se salutanti, Caesarem se, non Regem esse respondit. Suet. in Caes. cap. 79.

De quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: Si cantas, male cantas: si legis, cantas. Quintil. lib. 1.

cap. 8.

Elevandi ratio est duplex, ut aut veniam quis, aut iactantiam minuat; quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod ipse se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, Nunquam fugiens respexeris, inquit.

aut crimen obiectum, ut Cicero, etc. Quintil. lib. 6. cap. 3.

Est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. Nam cum testis diceret, a reo femina sua ferro peti. ta, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset: Quid enim faceret, inquit, cum tu galeam et loricam haberes? Quintilian. ibidem.

Sic fac existimes, post has miserias, id est, post quam armis disceptari coeptum est de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. Nam et ipse Caesar, accusata acerbitate Marcelli (sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et aequitate tua, et prudentia, repente praeter spem dixit, se se natui roganti de Marcello ne hominis quidem causa negaturum. Cic. lib. 4. ad Fam. ep. 4. ad Ser. Sulpicium.

Demetrio Megae Siculo Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit: qua in re ego interfui. Itaque nunc P. Cornelius vocatur. Cumque propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam, in qua nomina civitate donato. rum incisa essent, revelli iussisset: eidem Dolabel lae, me audiente, Caesar dixit, nikil esse, quod de Mega vereretur, beneficium suum in eo manere. Cic. lib. 13. ad Famil. epist. 36. ad Acilium.

De C. Iulio Caesare Iudicia.

Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico, et de hoc huius generis acerrimo ae. stimatore saepissime audio, illum omnium fere ora. torum Latine loqui elegantissime. nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus; sed, quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa be. ne loquendi laus, multis literis, et iis quidem reconditis et exquisitis, summoque studio et diligentia est consecutus, etc. Ex Cic. in Bruto cap. 72. JUL. CAES.

LI

[ocr errors]

Sed perge, Pomponi, de Caesare, et redde quae restant. Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris etc. Caesar autem rationem adhibens, consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta eonsuetudine emendat. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum (quae, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est) adiungit illi oratoria ornamenta dicendi: tum videtur tanquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine. hanc cum habeat praecipuam laudem in communibus, non video, cui debeat cedere. splendidam quandam, minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica et generosa quodammodo. Tum Brutus, Orationes quidem eius etc. Atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum valde quidem, inquam, probandos. nudi enim sunt, recti, et venusti, omni ornatu orationis, tanquam veste, detracto. sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam; ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit etc. Ex Cic. in Bruto cap. 75.

Quid Oratorum? quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior, aut crebrior? quis verbis aut ornatior, aut elegantior? Ex Cic. ad Cor. Nepot. ap. Suet. in Caes. cap. 55.

Sed bene loquendi de Catulis opinio non minor; sale vero et facetiis Caesar vicit omnes. Ex Cic. lib. de Offic. c. 37.

Reliquit et rerum suarum Commentarios Gallici, civilisque belli Pompeiani. nam Alexandrini, Africique et Hispaniensis incertus auctor est. alii enim Oppium putant, alii Hirtium: qui etiam Gallici belli novissimum, imperfectumque librum suppleverit. Paulo post: Pollio Asinius parum diligenter, parum

que integra veritate compositos putat; cum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta, temere crediderit; et quae per se, vel consulto, vel etiam memoria lapsus, perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Ex Suet. in Caes. cap. 56. (Quint. X, 1. 2. XII. 10. Dial. d. Orat. 25.) Λέγεται δὲ καὶ φῦναι πρὸς λόγους πολιτικοὺς ὁ Και σαρ ἄριστα, καὶ διαπονῆσαι φιλοτιμότατα τὴν φύσιν, ὡς τὰ δευτερεία μὲν ἀδηρίτως ἔχειν etc. Ex Plut. in Caes. Ἐν δὲ Ῥώμῃ πολλὴ μὲν ἐπὶ τῷ λόγῳ περὶ τὰς συνηγο ρίας αὐτοῦ χάρις ἐξέλαμπεν. Ex Plut. in Caes.

Ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque; quorum sane pluri mae sunt circumcisae et breves. Ego Lysiae Demosthenem, Aeschinem, Hyperidem, multosque praeterea, Gracchis et Catoni Pollionem, Caesarem, Coeli um, inprimis M. Tullium oppono, cuius oratio optima fertur esse, quae maxima. Ex Plinii lib. 1, epist. 20.

Sed ego verear, ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messallam, etc. Divum Iulium, Divum Augustum, Divum Nervam, Ti. Caesarem, etc. Plin. 5, epist. 3. Dictator Caesar summis oratoribus aemulus. Ex Tac. Ann. 13, 3.

Summus auctorum D. Iulius. Tac. Germ. 28.

C. Caesarem Dictatorem - - - studia certandi, dictandi, lectitandique sibi mutuo vindicavere. Et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri, castrensis oratoriaeque scientiae cura certavorit ferme gloria aequipari, idem tamen nunquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio anteferretur ceteris mortalibus. Ex Sidonii Apollinaris l. 8, Ep. 6. Vid. et l. 9, ep. 14,

INDEX

HISTORICUS ET GEOGRAPHICUS.

Numeros nude positos refer ad bellum Gallicum; C. ad
Civile; A. ad Alexandrinum; Af. Africanum; H. Hi-
spaniense.

A.

Acarnania Caesari subiecta C.III. 55.
Acco, Senonum princeps VI. 4. 44.
Achaia C. III. 55.

Acgus Allobrox C. III. 59. 60
Aegypti munimenta A. 26
L. Acmilius I. 23

Aes apud Britannos non nascitur V,

12

Aetolia C. III. 35

Achilla, s. Acholla, Acilla, urbs Afri-
cae duplex, mediterranea et mariti-Afraniana legio H. 7
ma, haec hodie Elalia. Af. 33. 43.
Achillas, aulicus Aegyptiacus C. III.
104. 108. 110. A. 4.
Achillis et Memnonis congressus H.

Afranii et Petreii res C. L. 87.88.
III. 83

25.

M. Acilius, legatus C. III. 89. 4c.
Actius Pelignus C. I. 18.
Actius Rufus C. III. 83.

Actius Varus C. I. 12. 31. II. 28. 25.
33. 35. III. 12. H. 27. 31.
Adbucillus C. III. 59
Adeantuannus III. 22
Admagetobria I. 31

Adrumetum urbs Africae, hodie
Hercla. C. II. 23. Af. 3. 89.97
Aduatuca, castellum hodie Tongern.
IX. 32. 35

Aduatici II. 4. 16. 29. 31. V. 38. 39.

Agar, urbs Af. 67. 76. nunc Boo-
hadgar.

Agendicum opp. Galliae. VI. 44. VIL

10. nunc Sens.

Alba urbs Ital. C. I. 15.

Albici in Gallia. C. I. 34. 56.57. II.
2 fortasse qui habitabant Viviers,
Vivarii.

Alces, ferae VI. 27

Alesia urbs VII. 68. 69. 72 sqq. VIII.
34. C. III. 47. nunc Alise.
Alexandria A. 1. 5. C. III. 111
Alexandrini belli initia C. III. 113
Alexandrinorum indoles C. III, 110.
A. 2. 3. 24

Allienus Siciliae praetor Af. 2. 34.
Allobroges I. 6. 11. 28. VIL. 64. Sa-
baudi, les Savoyards.

56. VI. 2. 33
Aeduorum res cum Ariovisto I. 33.
cum Arvernis I. 31. cum Biturigi-Alpes I. 10. III. í
bus VII. 5. cum Helvetiis 1. 11. 14.
cum Sequanis VI. 12. cum Romanis
I. 11. 16. 32. 35. 43. V. 7. 54. 6. 4.
VII. 32. 54. 63. Eorum lex de ma-
gistratibus VII. 33. clientes I. 31.
VII. 75. Caput eorum fuit urbs quae
nunc Autun vocatur, olim Augusto-

dunum.

Aeginium opp. a III. 79

Amagetobria I. 31, fortasse in vici-
nia vici olim Burgundiae,
qui
nunc vocatur Pontailler ad Araris
et Ognonis confluentes. Alii aliter
de situ et scriptura loci sentiunt.
Amantia C. III. 40 oppid. Macedon.
Porto ragusco.
Amanus mons C. III. 31
Ambacti Gallorum VI. 15

« IndietroContinua »