P. MVMMIO.P.F.GAL. SI SENNAE. RVTILIANO COS. AVGVRI . PROCOS In latere dextro: In sinistro: DEDICATA KAL IVN . ΜΑΧΙΜΟ CURANTIBVS. P. RAGONIO . SATVR NINO. ET. C. MANLIO. MARCIANO Q (Grut. 1097, 7, Donius IV, 6, qui omittunt quae lateribus inscripta sunt). Alteram ad portam minorem templi maximi Tiburtini exscripsit Burghesius, recognovit nuper Brunnius: Q. POMPEIO. Q . F . QVIR . SENECIONI . S.P.Q.T (Or. 2761=Spon. Misc. p. 189 Gud. p. 136, 5=Vulpius Vet. Lat. profanum XVIII, p. 99 Cabral e del Re, Ville di Tivoli p. 216). Mirum quidem, quod Pompeius Sosius Priscus omissa et viae curatela et regione, cuius alimentis praeerat, simpliciter praefectus alimentorum dicitur; unde facile credere aliquis potuerit praefectum eum fuisse primae institutionis, universae scilicet rei alimentariae. Consul autem fuit anno 922 169, praefectus alimentorum, id quod ceterorum, quibus functus est, magistratuum consecutio satis declarat, post consulatum. Tempore deinde, quod consulatum inter et praefecturam est, Asiam pro consule administravit. Etiamsi igitur spatium quinque tantum annorum ab Augusto consulatum inter et provinciae consularis administrationem constitutum in eo observatum esse dicimus, quippe qui brevi tempore ceteros quoque honores consecutus sit, cum quaestor M. Aurelio iam et L. Vero imperatoribus, consul autem nono eorum anno factus sit; non facile tamen ante annum 929 (175) ad alimentorum praefecturam accedere potuit. Quo tempore novi illi praefecti iam constituti erant. Titulus enim P. Mummii dedicatus est Maximo et Orfito cos, i. e. anno 925 (=171); Mummius autem praefectus dicitur alimentorum per Aemiliam, quo munere licet ignoremus num ante, an post consulatum functus sit, hoc saltem constat, ante annum 925 hos praefectos institutos esse. Ceterum alium quendam praefectum alimentorum simpliciter dictum mox invenies. Credere fortasse licet, in ipsa regione curae horum virorum mandata monumenta posita fuisse; tum eodem modo nomen omissum est, quo in legatorum et proconsulum titulis provinciae saepe commemoratae non sunt, qua re opus certe non erat. XII. Ex eo inde tempore paucissimae notitiae de alimentis apud antiquos reperiuntur, ita ut omnes fere recentioris aevi scriptores, qui de alimentis disputarunt, a Pertinace totam illam institutionem sublatam esse dixerint (1), male Iulii Capitolini verba interpretati (c. 9): Alimentaria compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. Quibus verbis nihil aliud significatur, nisi per novem annos intermissam alimentorum perceptionem fuisse, Pertinacem vero in summa, qua tum Italia erat, calamitate residua, non ipsas obligationes, id quod ne verbis quidem citatis exprimitur, sustulisse. Tum vero actio illa, quam ipse iam Capitolinus male intellexisse videtur, universae Pertinacis agendi rationi optime convenit, quippe qui nihil magis studuerit, quam ut relevaret Italos misere afflictos; (1) Murat. Symb. litt. vol. V, Florentiae 1749, p. 20; de Lama, tab. Vel. p. 32, quos quod Rattius secutus sit, nemo mirabitur. πρῶτον μὲν γὰρ, Herodianus narrat (II, 4), πᾶσαν την τε Ἰταλίαν καὶ ἐν τοῖς λοιποῖς ἔθνεσιν ἀγεώργητόν τε καὶ παντάπασιν οὖσαν ἀργὸν ἐπέτρεψεν, ὁπόσην τις βούλεται καὶ δύναται, εἰ καὶ βασιλέως κτῆμα εἴη, καταλαμβάνειν, ἐπιμεληθέντι τε καὶ γεωργήσαντι δεσπότῃ εἶναι, ἔδωκέ τε γεωργοῦσιν ἀτέλειαν πάντων εἰς δέκα ἔτη καὶ διὰ παντὸς δεσποτείας ἀμεριμνίαν. Imperator autem benignus, cum ipse paucis ante annis alimentis praefuisset, quod ad hanc quoque partem animum adverterit, facile intelligitur. Ceterum, quamquam et ipse Muratorius inde ab illo tempore nusquam alimentorum mentionem fieri proposuit, diligenter inquirenti etiam post Pertinacem minime desunt alimentorum haud dubiae fidei documenta. Nescio quidem, num Severi et Caracallae rescriptum, quo pecunia relicta ad alimenta puerorum Falcidiae subiiceretur, publica potius, an privata alimenta spectaverit (Dig. ad L. Falc. XXXV, 2), quamquam hoc mihi quidem probabile; neque puellae et pueri Mammaeanae et Mammaeani, quos Alexander Severus instituit (Ael. Lamprid. 57), vetus Traiani institutum etiam tum floruisse comprobare valent. At, ubi tacent scriptores, loquuntur lapides, e quibus nonnulli alimentorum praefecti innotuerunt, quorum aetas certo definiri potest. Eorum nominibus cum tota posterioris aevi rei alimentariae historia contineatur, ipsam praefectorum, quos novimus, seriem hic proponamus necesse est. Ac primo quidem loco P. Mummius Sisenna Rutilianus et Q. Pompeius Sosius Priscus collocandi sunt, de quibus satis iam disputavimus, consules alter ante annum 925, alter ipsius anni 922. Sequitur Commodo imperante Pertinax, quem circa annum 940 (=187) alimentis praefuisse dixerim; cum enim, venia legationis Britannicae impetrata, eo munere functus sit, in Britanniam missus post Perennis mortem, qui anno 938 (=185) осcisus est (Eckhel D. N. VII, 112), ante annum, quem diANNALI 1844. 4 ( • ximus, non facile eo honore ornari potuit. Neque multo post alimentis eum praefuisse credo, quippe qui proconsulatum postea Africae gesserit, quo autem tempore imperator factus est, praefectus Urbi fuerit. - Eadem fere aetate Didius Iulianus curam alimentorum in Italia meruit (Ael. Spart. 2.); id quod Commodo imperante factum esse ex hisce Spartiani verbis apparet: tunc, i. e. cum curatelam alimentorum gereret, factus est reus per quendam Severum. coniurationis cum Salvio contra Commodum. Cum vero deinde Bithyniam provinciam rexerit, post Pertinaci in Africa successor datus sit, haud scio, an potius iam ante Pertinacis eius collocanda sit praefectura. Circa aetatem Severi et Caracallae Maecius Probus vixit, qui simpliciter quidem dicitur praef. alim (Or. 1267 ex Münter, Sendschreiben über einige Sardische Idole p. 15), huic tamen praefectorum classi addendus est, cum consulatum gesserit. Ex Burghesii certe sententia idem est, qui COS. LEG. AVGG. PR. PR. in alia inscriptione dicitur (Fenestris, Inscr. Catal. p. 153) et legatus Hispaniae Tarraconensis mortuus est. Ad eundem legatum Hispaniae missum est rescriptum imperatorum Severi et Caracallae (Dig. XLVIII, tit. 22). Quod via, cui praefuit, non commemoratur, nemo mirabitur, qui Sosii Prisci monumentum in mentem sibi revocaverit. Ad Elagabali imperium spectat inscriptio, quam, cum fastorum sacerdotalium fragmentum in Memoriis Instituti archaeologici (I. p. 290) ederet, publici iuris Burghesius fecit, a liberto quodam Augusti, qui et ipse in re alimentaria munere quodam inferiore fungebatur, in honorem posita C. Valerii Grati Sabiniani, consulis ordinarii anni 974 (=221), qui ante iam Flaminiae et alimentorum curator fuerat. Ser. deinde Calpurnium Domitium Dextrum consulem anni 978 (225) sub Alexandro habemus, CVR. VIAE Aem PR ALIMENTORVM (Bull. Inst. 1833, p. 64 Cardinali, Diplomi n. 629), Gordiani vero aetate |