instituerit (1). Ita enim factum esse potest, ut Constantini aetate consisterent quidem alimenta publica Traiani, neque vero sufficerent ad propellendam miseriem magis in annos ingruescentem; unde imperator fiscum et rem privatam, ubicunque deficerent alimenta, pauperibus auxilio venire iussit. De alimentorum magistratibus nihil constat, cum nulla eorum eo tempore monumenta exstent (2). (1) Ceterum per alias quoque provincias imperatorem illum beneficum liberalitatem alimer tariam extendisse Africae exemplum docet; cf. Cod. Theod. XI, 27, 2. (2) Amatius (Arcad. Act. LVI, Sept. 1832 p. 329) Constantii aetate magistratum quendam repperisse sibi visus est, quem CORRectorem MIniciae ET ALimentorum fuisse dixit. Nescio equidem, quae genuina eius versus lectio sit, cum vir cl. Avellinus hoc tantum, quantum equidem scio, publice proposuerit falsissima esse, quae adhuc ibi lecta sint, veram autem lectionem non addiderit (ragguaglio de'lavori della Società Ercolanese del 1834): hoc scio, mira confusione Amatium (1. 1.) de re alimentaria disputasse, quippe qui res diversissimas, alimenta, annonam, frumentationes, pro una eademque habuerit. Miniciae enim cura postero tempore cum aquarum curatela coniuncta (Marini, Arv. p. 801) minime ad alimenta, sed ad Urbicas frumentationes pertinebat, eiusque antea procurator (Or. 516=Mur. 686,6=1096,3=Gr. 402, 4) sub dispositione, ni fallor, erat praefecti frumento dando (de quo cf. Gr. 440, 2; 344, 8=Mur. 666, 4; Gr. 471, 6; Or. 4910; Gr. 1091, 8; 188, 1; Mar. Arv. p. 53; Or. 77=de Lama, iscr. di Veleia p. 71; Or. 2377 Gr. 45, 9-1029, 4 Mur. 359, 1; Card. dipl. milit. p. 304, n. 592). Quos praefectos Augustus constituit, cum iş se curam annonae suscipere coactus duos initio sibi adiungeret viros consulares, qui ad frumentum populo dividendum quotannis deligerentur (Dio 54,1), quarto tamen anno post (736 a. U. c.) quattuor quotannis ei rei praefecit praetorios viros (Dio ibid. 17). Et hi quidem frumentum distribuebant. Comparandi autem eius cura praefecto annonae mandata erat ab eodem Augusto versus imperii finem, ut videtur, instituto, qui semper ex equitibus sumptus, inter magistratus non habebatur, cum, sicut praefectus vigilum, extra ordinem utilitatis caussa constitutus esset (Dio 52, 24; Dig. I, 2, 33), cognoscebat autem de omnibus rebus, quae ad annonam spectant (Dio 1. 1. 33; Dig. XIV, 5, 8; XLVIII, 2, 13). Sunt plerumque homines militares, qui procuratores deinde Augusti in provinciis, ex his vero praefecti annonae fiunt (Grut. 426, 5; Mur. 690, 16), perfectissimorum virorum titulo ornati (Gr. 32, 6; 1086, 6). Post Constantinum demum maioris dignitatis viri haud scio an illi muneri praepositi sint (Gr. 370, 3; 433, 4), sub dispositione tamen stabant etiam ea aetate viri illustris praefecti urbis Romae (Dignitt. Occid. 4). - His autem Nec tempus definiri potest, quo alimenta plane interierunt, id quod eadem, ni fallor, ratione evenit, qua iam Commodo imperante per novem annos intermissam fuisse redituum alimentariorum perceptionem vidimus.. XIII. Iam vero expositis, quae pauca sane et minus bene inter se cohaerentia de Traiani institutione alimentaria ex parcissimis historiae illorum temporum reliquiis eruere mihi licuit, ad insigne illud monumentum explicandum accedimus, quod huic dissertationi occasionem praebuit. Ac primum quidem de ipsis Liguribus, ad quos monumentum pertinet, deinde de tabula in universum disputandum est, quae contineat quaque ratione cum re alimentaria coniuncta sit. De Liguribus Baebianis haud multa nota sunt. Per multos annos Romanis adversus Ligures bellum gerendum erat, indomitam gentem, montibus aeque ac fortitudine defensam. Anno U. 572 P. Cornelius et M. Baebius, narrat Livius (XL, 37; 38), qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.... Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non exspectassent bellum, improviso oppressi, ad duodecim millia hominum dediderunt sese. Eos, consulto per litteras prius senatu, praefectis subditi erant, qui procurando Urbi frumento in provinciis adservandoque in horreis praepositi erant, procuratores dicti annonae, quorum noti sunt Q. Acilius Tuscus proc. annonae Auggg. nnn (Severi, Caracallae, Getae) Thibursicensium in Africa (Maff. M. V. 349,6), procurator Augustorum ad annonam provinciae Narbonensis et Liguriae (Or. 3655 Mur. 526, 3=Millin, voyage III, p. 601), procuratores denique annonae sive ad annonam Ostiis (Kellerm. vigiles 274; Mur. 682, 4), quos omnes Amatius ad alimenta retulisse videtur, id quod de procuratore provinciae Narbonensis et Liguriae disertis verbis proposuit. Eadem ratione statio frumentariorum in titulo quodam Ostiensi (Arcad. Acta 1825 p. 352), dispensatores annonae Aug. (Mur. 910, 7) vel a frumento (ib. 888, 2; 892, 10), tabellarii ex officio annonaes (Fabr. IV, 366=VII, 2) omnes mihi quidem ad annonam Urbicam spectant.-Haec monenda erant, ne quis, Amatii auctoritate inductus, neglexisse me crederet, quae ille ad alimenta referenda esse statuit. deducere de montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum [fuerat. In eum] Ligures traducti sunt publico sumptu ad quadraginta millia liberorum capitum cum feminis puerisque. Argenti data centum et quinquaginta millia, unde in novas aedes compararent, quae opus essent. Agro dividendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. Postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. Haec Ligurum in Samnitibus origo; quibus de deductoribus nomen Cornelianis et Baebianis inditum, populus haud exiguus, praesertim cum incrementum iis addidissent alteri ad septem millia homines, eodem anno a Fulvio consule in deditionem accepti, quibus, navibus praeter oram Etrusci maris Neapolim transmissis atque inde in Samnium traductis ager inter populares datus est (Liv. 1. c. 41). Pauca inde ab eo tempore de iis nota, nisi quod bis colonias eo deductas esse, a Triumviris ac postea ab Augusto, ex Frontino sive quis alius auctor est, scimus (de coloniis p. 106 et 139, ed. Amstelod.), apud quem ita legitur: Ligures Baebianus et Cornelianus. Muro ductus III virali lege. Iter populo non debetur. Ager cius post bellum Augustianum veteranis est adsignatus. In quibus verbis difficultatem quandam facit numerus singularis vocabuli eius, cui tantum auctoritatis Burghesius tribuit, ut unam rem publicam Liguribus fuisse proponeret, incertum relinquens, num unum, an duo oppida ab iis habitata essent (Bull. 1835, p. 146). Attamen hoc quidem et ipsis Frontini verbis, quibus ex Ligurum universo populo diverso vocabulorum numero duae partes satis clare distinguuntur, et a Plinio ita indicatur, ut de eo dubitare vix possis. Haec enim verba Pliniana (N. H. III, 2), quorum sola consecutione diversos Cornelianos et Baebianos fuisse apparet: Ligures qui cognominantur Corneliani et qui Baebiani (1). Quod ad rem publicam, curator Ligurum Cornelianorum in hoc titulo Allifano est: SEX. MINIO.sex.f. AED. IIVIR. QVIN PATR. COLON. ALLIF QVAEST. SAC. P. ALIM. QVAEST CVRAT. CIVITAT. ATINATIVM CONTVBERNIVM. VENERIS ordo vero et populus Ligurum Baebianorum in hac inscriptione a Guarinio in libro de agro Taurasino publici iuris facta (p. 38, 1. illustrazione dell'antica campagna Taurasina): (1) Codice quidem Naturalis Historiae Plinianae, quem in bibliotheca Riccardiana asservatum antiquissimum eius operis exemplar nonoque p. Chr. saeculo conscriptum Florentini praedicant, verba et qui Baebiani omittuntur; sed, praeterquam quod, qui mea caussa eum inspexit, Giesebrechtius non ante duodecimum saeculum eum exaratum esse iudicavit, valde corrupta sunt verba ipsius capitis, ad quod ea, quae attulimus, pertinent, cum non solum Baebiani desint, sed Vescellani quoque, pro Acculani autem Deculani scriptum sit. (2). Guarinius, Tituli nonnulli Allifani, Calatini, Saepinates. Velletri 1839. Idem monumentum ab eodem auctore editum (Tauras p. 6) alias plane lectiones exhibet, e. g. v. 5 PATR. SAC. PAL. IM, v. 6. PRAEF. P. FRVM, v. 7. deest COL. Spero tamen posteriori apographo plus fidei attribui posse, quamquam in illo quoque nonnulla sunt, quae difficultates satis graves praebent. Hoc quidem loco satis nobis est, quod Corneliani certo in eo titulo exstare videntur. ..... PATRONO. QVI.con ORDO. ET. POPVLVS. Ligu ORVM. POSVERVNT Ipsa denique tabula alimentaria inter debitores rem publicam Baebianorum (III, 21) nominat, nec dubium, quin soli Ligures Baebiani tamquam ii, qui obligarunt, propositi sint. Cornelianis enim, qui ex Kellermanni coniectura in versu quarto admittebantur (Bull. 1835, p. 147), locus ibi non est, nisi versuum aequalitatem funditus corrumpere velis, unde a Burghesio quoque, inspecto, quem cum eo communicavi, titulo integro, statim reiecti sunt. Cum igitur et Corneliani et Baebiani separatim in monumentis exstent, si nihilo minus unam eorum fuisse rem publicam statuere velis, hoc ponendum erit, Ligures Cornelianos et Baebianos proprie dictos modo hoc, modo illo nomine fuisse appellatos. Cuius rei exemplum, licet alius populus, qui de duobus deductoribus nomen acceperit, mihi quidem notus non sit, tabula tamen aenea Genuatium et Vituriorum exhibet, in qua res publica castellanorum Langensium Vituriorum raro quidem duobus hisce nominibus designatur, saepius autem vel Langensium sive Langatium, vel Vituriorum nomine; quin, ipso documenti initio, quo potissimum loco duobus nominibus rem publicam nominari conveniebat, soli Viturii citantur. Suo igitur iure Rudorffius (Q. et M. Minuciorum sententia inter Genuates et Viturios dicta, Berolini 1842) Langenses et Viturios |