A et a primo possessore nomen accepisse dixerim; id quod ipsis fundorum nominibus probari videtur Latinis omnibus, excepto Vefaeano, quod ad veteres fortasse Oscos pertinet (II, 34). Nihilo tamen minus et in Baebiana et in Veleiatium tabula semper fere possessoris ab agri nomine diversum; soli Cn. Marcius Rufinus fundum Marcianum (II, 17), Nonius Restitutus Nonianum (III, 70) obligant. Quae res quamquam ita quoque explicari potest, ut nomen in prima agrorum divisione inditum fundis permanserit, cum novae coloniae eo deducerentur, alia tamen caussa videtur esse, qui iam dudum in Italia ingruerat, abusus ille perniciosissimus, quo unum possessorem sive pecunia sive vi acquisiti plurimi fundi spectabant, ita ut ex iis, qui initio agrum acceperant, posterisve eorum pauci etiam tum eum possiderent. Hinc in tabula Baebiana unus saepe possessor multos fundos obligat vel loco diversos vel in eadem regione sitos. Aliis praeterea fundis multa nomina adduntur, cuius rei e tabula Baebiana fund Albianum Amarantianum Surianum Annianum (II, 30) fundumque Bassianum et Valerianum Caesianum Plinianum (ib. 47) exempla affero, tabulam Veleiatem si inspexeris, plurima alia facile invenies; in qua ita e. g. legitur: fund. Cassianum. Novianum. Rutilianum. Plautianum. Antonianum. Cocceiasium. adf. Albio. Secundo. et. Volumnio. Verecundio. Pag. Iunonio. sive. quo. alio. in Veleiate. QVEM. prof. est (IV, 71; cf. 84; II, 75, I, 13, ' 15; 23, 31, cet.). Singulari autem pronominis numero omnes fundos illis nominibus designatos pro una, ut agrimensorum vocabulo utar, universitate habendos esse indicatur, quasi pro uno fundo e pluribus fundis composito, cuius singulae partes si magis quam universitas spectantur, pronomen plurali quoque numero nonnunquam ponitur (tab. V. IV, 59), quae ratio etiam tum obtinuisse videtur, cum voce et singula fundorum nomina distinguuntur. Haec vero sunt, de quibus Plinius (N. H. XVIII, ANNALI 1844. 6 6, 7) conquestus est, latifundia. Latifundia, inquit, perdidere Italiam, quorum, qualia fuerint, optimam nobis imaginem reddunt tabulae, magis etiam Veleiatium, quam Baebianorum, cum maiora ibi terrarum spatia, ut in regione montuosa, ad singulos possessores pertinerent. Haec latifundia pagorum, perticarum fines transgressa, multos fundos possessionis vinculo ad unam, quam diximus, universitatem coniungebant, quae in publicis certe documentis omnibus illorum nominibus referebatur, quia ea sola in perticae forma scripta erant, ceterum autem, quasi unus fundus esset, una aestimationis adfiniumque nota designabatur. In tabulis vero Veleiate et Baebiana cum nonnulli fundorum, qui ad plures et pagos et perticas pertinent, pluribus nominibus designentur, diiudicari nequit, num ex colonica agrorum assignatione, an quod latifundiorum partes sint, altera eorum pars alteram rem publicam spectet. Id saltem pro certo affirmare licet, singulos, qui in eadem pertica duobus pagis addicti sint, fundos assignatione agrorum ita quasi distractos esse, cum in antiqua pagorum divisione non facile inter duos pagos agri divisi esse potuerint. XVII. Nonnullis tabulae Baebianae (I, 40, 57; II, 2, 45; III, 7), multis tabulae Veleiatis capitibus inter adfines populum commemoratum invenimus litteris POP significatum, quibus dubium esse potest, num populus Romanus, an alius quis populus indicatus sit. Hoc constat, cuiusvis populi aut agrum aut vias publicas intelligendas esse. Ager vero publicus Romanus certo non est indicatus, cum Domitianus subseciva, quae divisis per veteranos agris carptim superfuerant, veteribus possessoribus ut usucapta concesserit. (Suet. Domit. 9; cf. Sic. Flaccus de condit. agror. p. 24 de quibus (subsecivis) Domitianus finem statuit, id est possessoribus ea concessit; Aggenus p. 50. alia autem subseciva Vespasianus vendidit, alia autem, quae remanserunt, Domitianus donavit atque concessit; cf. p. 59, 68). Neque municipiorum ager publicus indicatur, id quod co potissimum tabulae Baebianae capite probatur (III, 6), quo fundi cuiusdam siti in Ligustino adfines afferuntur res publica Ligustinorum et populus, ubi, cum res publica haud dubie agrum publicum significet, voce populo eadem res exprimi nequit.-Magnas porro vias publicas sive militares populi Romani nusquam voce populo indicatas repperi, unde ne de his quidem cogitare licet. Contra, qui paullulum agrimensorum scripta perscrutatus erit, haud ignorat saepe in iis de itineribus populo praestandis sermonem esse. Praeter notissimam in libro de coloniis formulam iter populo debetur aut non debetur, commemorasse satis est Siculi Flacci verba (de condit. agror. p. 20), ubi de itinere populo a possessoribus per agros suos dando disputat, si villae eorum in limitibus positae sint; omnes enim limites secundum legem colonicam itineri publico servire debent (Frontin. de limit. agr. p. 43), quae res ab Hygino (de limit. constit. p. 152) sic exprimitur: per hos (decumanum et cardinem) iter populo sicut per viam publicam debetur; ita enim cautum est lege Sempronia et Cornelia et Iulia. Quidam ex his latiores sunt pedibus XII, ut hi, qui sunt per viam publicam acti; habent enim latitudinem viae publicae. Distinguuntur igitur viae publicae, populi videlicet Romani, a limitibus, per quos iter populo debetur sicut per viam publicam, qui nonnunquam tamen per illas acti sunt. Sigla igitur POP et Baebianorum et Veleiatium tabula semper populus eiusmet pagi declaratur, cuius finibus fundi, de quibus agitur, collocati sunt, minime vero ager eius publicus, sed itinera, quae ei debentur; viae potissimum quae dicuntur vicinales. Id quod eo quoque confirmatur, quod tabula Veleiate toties nota POP reperitur, ut vix fieri potuerit, ut tam multi agri via publica limitarentur, si ad magnas populi Romani vias vox populus spectaret. Vocabula autem populus et publicus etiam de municipiis in usu fuisse, apud omnes constat; exemplum eius rei, quod minus fortasse notum est, inscriptionem quandam Tergestinam affero (Archeografo Triestino, I, p. 72), qua libertus quidam publicus Tergestinorum ob id ipsum Publicius dicitur: Q. PVBLICIO. TERGESTE. L sicut Poblicius municipum Mediolanensium l. Alexander apud Cardinalium exstat (diplom. p. 69, n. 100). Viae autem municipales ut pro municipiorum proprietate haberentur, rei natura effectum est; muniebantur enim per municipia. Vicinales viae, dicit Flaccus (de condit. agr. p. 9). . . muniuntur per pagos, id est per magistros pagorum, qui operas a possessoribus ad eas tuendas exigere soliti sunt, aut, ut comperimus, unicuique possessori per singulos agros certa spatia assignantur, quae suis impensis tuentur. Ad similem quandam rem titulus insignis Tuficensis referendus est, quem in actis Arcadum anni 1842 edidit Camillus Ramellius, Fabrianensium professor, quippe quo Aetrius quidam Ferox honoretur, quod proxime petitioni Tuficensium ab optimo maximoque principe Antonino Aug. Pio vectigal viae silici stratae ita institerit ut mature impetraretur et impendis urbicis resp. beneficio eius relevaretur. Quibus verbis apparet Tuficenses viam quandam silice stravisse, cuius impensae onus ut levaretur, ab imperatore iis permissum erat, ut vectigal transeuntibus imponerent. Viam autem, de qua agitur, populi Tuficensis, minime populi Romani fuisse, facile quisque concedet; quod si fuisset, fieri non poterat, ut vectigal imperator imponendum iis concederet. Ceterum imperatorum aetate ad publicas populi Romani vias tuendas municipiorum nonnunquam opera exigebatur. Flaccus (1. 1.), cum vias publicas dixisset esse, quae publice muniantur acceptis curatoribus et per redemptores, in quarundam, addit, tutelam a possessoribus per tempora summa certa exigitur. Hoc testatur titulus ad viam Appiam spectans, mutilus apud de Vita (Benev. p. 185), quem, sive eundem sive aliud eius exemplar, ad lapidem XLIV viae, quae a Neapoli Baros ducit, Brunnius denuo exscripsit : IMP. CAESAR DIVI. TRAIANI PARTHICI. F. DIVI NERVAE. NEPOS TRAIANVS HADRIANVS AVG. PONT. MAX. TRIB POT. VII. COS. III VIAM. APPIAM PER XVDCCL LONGA VETVSTATE AMIS FECIT XVIII. Antequam ad singula tabulae capita explicanda accedamus, pauca monenda sunt de viris nonnullis in ea commemoratis, qui aliunde quoque nobis noti sunt. In qua re ita versandum esse duximus, ut, praetermissa universa gentium earum historia, regionis potissimum Beneventanae et Baebianae rationem habeamus, cum ad eam tantum tota haec dissertatio pertineat; praeterea hoc quidem loco de iis modo agamus, de quibus plura proferenda habemus, ceteros commentario singulis tabulae verbis addendo reservemus. |