Immagini della pagina
PDF
ePub

bendi studia commoverim2. Complures enim græcis institutionibus eruditi, ea, quæ didicerant, cum civibus suis communicare non poterant, quod illa, quæ a Græcis accepissent, latine dici posse diffiderent. Quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Græcis ne verborum quidem copia vinceremur3. Hortata etiam est, ut me ad hæc conferrem, animi ægritudo4, fortunæ magna et gravi commota injuria. Cujus si majorem aliquam levationem reperire potuissém, non ad hanc potissimum confugissem. Ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui, quam si me non modo ad legendos libros, sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem. Omnes autem ejus partes, atque omnia membra tum facillime noscuntur, quum totæ quæstiones scribendo explicantur. Est enim admirabilis quædam continuatio, seriesque rerum, ut alia ex alia nexa, et omnes inter se aptæ colligatæque videantur.

V. Qui autem requirunt, quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est. Non enimi tam auctoritatis in disputando, quam rationis momenta quærenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur. Desinunt enim suum judi

[blocks in formation]

9

ΙΟ

academia videbitur, si aut consenserint omnes, aut erit' inventus aliquis, qui, quid verum sit, invenerit. Itaque mihi libet exclamare, ut ille in Synephebis2:

Proh deum, popularium omnium, omnium adolescentium Clamo, postulo, obsecro, oro, ploro, atque imploro fidem! Non levissima de re, ut queritur ille,

Fieri in civitate facinora capitalia 3:

Ab amico amante argentum accipere meretrix non vult; 14 sed ut adsint, cognoscant, animadvertant, quid de religione, pietate, sanctitate, cærimoniis, fide, jurejurando, quid de templis, delubris, sacrificiisque solemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos præsumus, existimandum sit. Hæc enim omnia ad hanc de diis immortalibus quæstionem referenda sunt. Profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio.

VI. 1. Aut erit. Legend. fuerit : nisi forte modos Tullius variarit. DAv.Ernestus nihil mutari vult; inventus erit dicens esse futurum conjunctivi, quod nonnunquam pro futuro exaeto positum occurrat. Improbat etiam Heind. Davisii conjecturam. Cod. Glog. aut ubi erit. MR.

2. Ut ille in Synephebis. Vulgo ut Statius; alii, ut Plautus; alii, ut Terentius; quæ varietates aperte satis indicant amplectendam esse MSS Rega Med. Cantab. et Pal. tert. scripturam, uti nos quidem fecimus; licet enim Cæciliam Statium fabulam Synephebos e Menandro vertisse constet, non tamen poetæ nomen proferre voluit Cicero; sed simpliciter ex ea versiculos hosce laudavit. Dav. Nostri plerique omittunt Statius, v. c. Le. A. B. C. Fa.; M. G. I. et K, exhibent Plau

tus, H. Terentius. MR.- Popularium omnium, omnium adolescentium.Vulgo, popularium omnium adolescentium. Sed nos cum Manutio et Gulielmio vocem omnium geminavimus, ut versus expleretur. Dav. - Ita hunc versum quoque dedit Heind. Nostri omnes etiam omittunt alterum omnium. MR.-Clamo, etc. Venuste cum Aristophaneo loco Nubb. vs. 704 seq. hæc Cæcilii composuit, magnamque in vocabulorum idem significantium multitudine ad risum excitandum vim inesse commonstravit ad Comici loc. laud. Hermannus. CR.

3. Facinora capitalia. Heind. cum Davisio hæc verba usque ad capitalia non ut versum descripsit. Neque nobis contigit hosce versus numeris suis restituere. Heind. codd. sequutus ejicit v. ille post queritur.

ditate hominum arbitror contigisse. Nam si singulas disciplinas percipere, magnum est; quanto majus omnes? quod facere iis necesse est, quibus propositum est, veri reperiendi causa, et contra omnes philosophos, et pro omnibus dicere. Cujus rei tantæ 12 tamque difficilis facultatem consequutum esse me non profiteor; sequutum esse præ me fero.

Nec tamen fieri potest, ut, qui hac ratione philosophentur, ii nihil habeant, quod sequantur. Dictum est omnino hac de re alio loco diligentius 6: sed quia nimis indociles quidam, tardique sunt, admonendi videntur sæpius. Non enim sumus ii, quibus nihil verum esse videatur; sed ii, qui omnibus veris falsa quædam adjuncta esse dicamus, tanta similitudine, ut in iis nulla insit certa judicandi et assentiendi nota. Ex quo exsistit et illud, multa esse probabilia : quæ quamquam non perciperentur, tamen, quia visum haberent quemdam insignem et illustrem, his sapientis vita regeretur 7.

VI. Sed jam, ut omni me invidia liberem, ponam 13 in medio sententias philosophorum de natura deorum. Quo quidem loco convocandi omnes videntur, qui, quæ sit earum vera, judicent. Tum demum mihi procax

6. Alio loco diligentius. Ad nos mancæ venerunt Academicæ quæstiones. Sed in iis, quæ temporis edacitatem fugerunt, hanc rem fuse tractat lib. IV, cap.31 seqq. Vide et Offic. II, 2. Dav.

7. Quia visum haberent quemdam insignem et illustrem, his sapientis vita regeretur. Hæc scriptura Cl. Boherio displicet, quia visus, uti censet, speciem non significat: deinde quod ei ridiculum videtur, si visis regendam sapientis vitam homo natus statuerit. Quapropter vir ille doctissimus usum reponit. Mihi tamen liceat in diversam

sententiam pedibus ire: nam visus, ut arbitror, interdum pro specie ponitur. Sic infra cap. 30. Visis autem sive Tois parvopέvots gubernandam vitæ rationem contendebant Academici Pyrrhoniique. Vide quoque Ciceron. Acad. lib. II, cap. 31, et Sextum Empiric. Pyrrhon. Hypot. lib. I, cap. 11. Ernestus tuetur lectionem visum, quam exhibent nostri omnes et bene defendit Davisius. Schell. a Boherii partibus stat, neque tamen eas firmat, et firmari quidem posse nobis non videntur. MR.

academia videbitur, si aut consenserint omnes, aut erit' inventus aliquis, qui, quid verum sit, invenerit. Itaque mihi libet exclamare, ut ille in Synephebis2:

Proh deum, popularium omnium, omnium adolescentium Clamo, postulo, obsecro, oro, ploro, atque imploro fidem! Non levissima de re, ut queritur ille,

Fieri in civitate facinora capitalia 3:

Ab amico amante argentum accipere meretrix non vult; 14 sed ut adsint, cognoscant, animadvertant, quid de religione, pietate, sanctitate, cærimoniis, fide, jurejurando, quid de templis, delubris, sacrificiisque solemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos præsumus, existimandum sit. Hæc enim omnia ad hanc de diis immortalibus quæstionem referenda sunt. Profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio.

VI. 1. Aut erit. Legend. fuerit: nisi forte modos Tullius variarit. Dav. — Ernestus nihil mutari vult; inventus erit dicens esse futurum conjunctivi, quod nonnunquam pro futuro exaeto positum occurrat. Improbat etiam Heind. Davisii conjecturam. Cod. Glog. aut ubi erit. MR.

2. Ut ille in Synephebis. Vulgo ut Statius; alii, ut Plautus; alii, ut Terentius; quæ varietates aperte satis indicant amplectendam esse MSS Reg. Med. Cantab. et Pal. tert. scripturam, uti nos quidem fecimus; licet enim Cæcilium Statium fabulam Synephebos e Menandro vertisse constet, non tamen poetæ nomen proferre voluit Cicero; sed simpliciter ex ea versiculos hosce laudavit. Dav. - Nostri plerique omittunt Statius, v. c. Le. A. B. C. Fa.; M. G. I. et K, exhibent Plau

tus, H. Terentius. MR.- Popularium omnium, omnium adolescentium.Vulgo, popularium omnium adolescentium. Sed nos cum Manutio et Gulielmio vocem omnium geminavimus, ut versus expleretur. DAV. - Ita hunc versum quoque dedit Heind. Nostri omnes etiam omittunt alterum omnium. MR.-Clamo, etc. Venuste cum Aristophaneo loco Nubb. vs. 704 seq. hæc Cæcilii composuit, magnamque in vocabulorum idem significantium multitudine ad risum excitandum vim inesse commonstravit ad Comici loc. laud. Hermannus. CR.

3. Facinora capitalia. Heind. cum Davisio hæc verba usque ad capitalia non ut versum descripsit. Neque nobis contigit hosce versus numeris suis restituere. Heind. codd. sequutus ejicit v. ille post queritur.

Quod quum sæpe alias, tum maxime animadverti, 15 quum apud C. Cottam, familiarem meum, accurate sane et diligenter de diis immortalibus disputatum 5 sit. Nam, quum feriis Latinis 6 ad eum, ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exhedra, et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus 9, qui tantos progressus habebat in stoicis, ut cum excellentibus. in eo genere Græcis compararetur.

8

VII. Tum, ut me Cotta vidit, Peropportune, inquit, venis. Oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio; cui, pro tuo studio, non est alienum te interesse. Atqui mihi quoque videor, inquam, venisse, ut 16 dicis, opportune. Tres enim trium disciplinarum principes convenistis. M. Piso si adesset', nullius philosophiæ2, earum quidem, quæ in honore sunt, vacaret locus. Tum Cotta: Si, inquit, liber Antiochi3 nostri,

4. C. Cottam. C. Aurelius Cotta,` summus pontifex, vir acutissimi ingenii, qui, utpote Academicus, alios verbis impedire in disputando studet, nec umquam suam ipse sententiam declarat.

5. De diis immortalibus disputatum sit. Ultimam vocem latinitati parum consentaneam esse vult Janus Gulielmius; quapropter legit disputatum fuit. Mihi salva videtur latinitas, ideoque nihil muto. Dav.

6. Feriis Latinis. De feriis Latinis vide Epist. ad Attic. IV, 1, 3.

7. In exhedra. Exhedra est sedes major cui plures insidere possunt, eminens extra porticum. WYTT.

8. C. Velleio. C. Velleins tribunus plebis anno Romæ 663. Virum in disputando temerarium, Epicuri immodienm admiratorem inducit Cicero.

[blocks in formation]

9. Q. Lucilius Balbus. Q. Lucilius Balbus magistrum in stoica disciplina habuit Panæætium. Hic a Cicerone exhibetur candidus in sua opinione, et ad tuendam Stoicorum disciplinam acerrimus.

VII. 1. M. Piso si adesset. Vulgg. M. enim Piso. Sed secunda vocula sensum turbat, nec in Eliens. Med. aut Reg. visitur; quapropter exsulare jussimus. In MSS tamen duobus quos laudavimus ultimis non M. sed Cn. Piso legitur. DAV.-Piso Stoicæ sectæ erat deditus. Vid. de Orat. I, 22. WYTT.

2. Nullius philosophiæ. I. e. nullius sectæ philosophorum. Erant enim quatuor sectæ Athenis constitutæ, Platonica quæ dicebatur et Academica, Aristotelica, Stoica et Epicurea. WYTT.

3. Antiochi. Antiochas Ascalonita successor Philonis in Academia pro

2

« IndietroContinua »