Immagini della pagina
PDF
ePub

cæli signa servantes 3, numeris et motibus stellarum cursus persequuntur4; condemnemus, inquam, hos aut stultitiæ, aut vanitatis, aut imprudentiæ 5, qui CCCC LXX millia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis comprehensa continent, et mentiri judicemus, nec sæculorum reliquorum judicium, quod de ipsis futu37 rum sit, pertimescere. Age, barbari vani, atque fal

e

quam ipsi Babylonii. Couf. inf. II, 46. Pronomen vero sine copula positum, singularem habet vim. Prorsus hoc modo Noster, Tusc. Quæst. I, 32: M. Num igitur est causæ, quin amicos nostros Stoicos dimittamus; eos dico, qui aiunt animos manere, corpore quum excesserint, sed non semper. A. Istos vero ». Sed et in bo nam partem valet, ut de Finib. I, 5: Audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis ... sed certe non probes, cum, quem ego arbitror, unum vidisse verum ». HOTT.Non a vulgata recedendum credidimus.

3. Cæli signa servantes. I. e. observantes : verbum augurio proprium. Inf. 48: « Hinc Remus auspicio se devovet, atque secundam Solus avem servat. HoTT. Vide Servium ad Virgilii Georg. I, 205. Dav.

4. Numeris et motibus stellarum cursus persequuntur. Quibus, quæso, motibus stellarum cursus persequuntur hi viri? Permultum fallor, aut reponendum, « numeris stellarum cursus et motus persequuntur». Geminus germanus est locus infra lib. II, cap. 6 Solis defectiones, itemque lunæ prædicuntur in multos annos ab iis, qui siderum cursus et motus numeris persequuntur ». Julius Firmicus, Mathes. lib. 1, cap. 2 : « Ecce motns et cursus ejus ( Saturni ) per dies singulos horasque colligimus ". DAV.

Probat hanc correctionem Hottinge

rus.

Numeris et motibus stellarum cursus persequuntur. I. e. stellarum cursus tractant ἀριθμητικώς et μηχα vizōg, ut motibus fit, secundum leges motus. Quæ emendatio si vera est, emendatione locus non eget, RATS.

5. Aut imprudentiæ. Recte, ut puto, Ernestius, post Lambinum, legendum suspicatur impudentiæ. Nam

[ocr errors]

impudentiæ erat, sæculorum reliquorum judicium, quod de ipsis futurum esset, non pertimescere ». RATE.

6. CCCCLXX millia annorum. Frustra sunt Paullus Manutius et Fulvius Ursinus, qui matandos hosce numeros censuere. Quamvis enim futilem prorsus et vanam horum jactantiam esse scimus; recta tamen est lectio recepta: rem enim ita se habere prædicabant Chaldæi. Diodorus Siculus, Bibl. lib. II, pag. 118: Xandaios éærà καὶ τετταράκοντα μυριάδας καὶ τρεῖς ἐπὶ ταύταις χιλιάδας ( anni sunt 473000) εἰς τὴν Ἀλεξάνδρου διάβασιν γεγονέναι καταριθμοῦσιν, ἀφ ̓ ὅτου τὸ παλαιὸν ἤρξαντο τῶν ἀστρῶν τὰς παρα τηρήσεις ποιεῖσθαι. Lactantius, Div. Inst. lib. VII, cap. 14 : « Sequuti förtasse Chaldæos, qui, ut Cicero tradidit in libro de Divinatione primo (ad hunc ipsum locnm respicit ) quadrin genta septuaginta millia annorunı monumentis comprehensa se habere delirant ». Quin et idem numerus servatur infra lib. II, cap. 46. Dav.

laces num etiam Graiorum historia mentita est? Quæ Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quæ Atheniensibus, quæ Lacedæmoniis, quæ Tegeatis, quæ Argivis, quæ Corinthiis responderit, quis ignorat? Collegit innumerabilia oracula Chrysippus, nec ullum sine locuplete auctore atque teste quæ quia nota tibi sunt, relinquo. Defendo unum hoc: numquam illud oraculum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset, neque tantis8 donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis ætas oraculorum illorum veritatem esset experta. Jamdiu idem non facit 9. Ut igitur nunc minore gloria 38 est, quia minus oraculorum veritas excellit; sic tum, nisi summa veritate, in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terræ 1o, quæ mentem Pythia divino afflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam exaruisse amnes ", aut in alium cursum contortos et

7. Tegeatis. Ita emendarunt viri docti. Lectio vulgata erat Taygetis; nisi quod Ursinus antiquum librum commemorat, Tegeatibus legentem. HOTT.

8. Tantis donis. Tantis dictum putem, pro tot ac tantis: nam tantus, et quantus, non magnitudinem solum, sed et multitudinem sæpius significare, satis notum est. Hort.

9. Jamdiu idem non facit. Ut nempe verum ac certum sit. Davisius edidit : « idem jamdiu non facit ». Atque ita habet ed. Cratand. HoTT.

10. Vis illa terræ. Exhalationem terræ dicit, qua repletam et in furorem actam vatem oracula edere ferebant. Plin. Hist. Nat. II, 15 : « Alibi fatidici specus, inquit, quorum exhalatione temulenti fatura præcinunt, ut Delphis, nobilissimo oraculo». Conf. Justin. XXIV, 6, ubi ampla ornataque legitur oraculi Delphici descriptio.

HOTT.Vide Strabonem, lib. IX, pag. 641; auctorem libri de Mundo, cap. 4. Plura congessimus ad cap. 36. DAV.

11. Ut quosdam exaruisse amnes. Ita Davisius et Ernestius ediderunt, MS Reg. Merton. et Guelf, atque edd. vett. sequuti. Lectio olim vulgata erat evanuisse et exaruisse, quod fuit sine dubio additamentum scioli cujusdam, cui placeret illa diligentia, « vim illam ... evanuisse, ut quidam amnes evanuerint » : quique haud videret, hanc diligentiam in verborum sono inesse, neque in sensu. Non enim ita evanuerunt amnes, ut spiritus ille, seu vapor evanuit. Amnes suppressis fontibus disparuerunt. Spiritus autem ipsa exhalatione absumptus attenuatusque periit. HoTT. Ad rem eadem fere Evcta Plutarchi obversatur animo : de Orac. Defect. pag. 411, quem locum adeas. DAV.

39

deflexos videmus. Sed, ut vis, acciderit 12; magna enim quæstio est : modo maneat id, quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis sæculis verax fuisse id oraculum.

XX. Sed omittamus oracula, veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis, et minutis1 somniis colligendis facit idem, quod Antipater, ea conquirens, quæ Antiphontis2 interpretatione explicata, declarant illa quidem acumen interpretis; sed exemplis grandioribus3 decuit uti. Dionysii mater ejus, qui Syracusiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem, et diligentem, et æqualem temporum illorum, quum prægnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotæ tum in Sicilia nominabantur, responderunt ( ut ait Philistus), eum, quem illa peperisset, clarissi40 mum Græciæ diuturna cum fortuna fore. Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Græcorum poeta

[merged small][ocr errors][merged small]

Trist. I, 3, 25 : « Si licet exemplis in parvo grandibus uti ». HOTT.

4. Huic interpretes portentorum, qui Galeotæ. Eliens. interpretes somniorum. Ipsam vero rem modo nonnihil diverso tradit Valerius Maximus, lib. I, cap. 7, 7, extern. « Mater, inquit, Dionysii, quum eum conceptum utero haberet, parere visa est Satyriscum; consultoque prodigiorum interprete, clarissimum ac potentissimum Graži sanguinis futurum, certo cum eventa cognovit ». Nobis autem hi portentorum interpretes, sunt Galeotæ, prout olim dedit Victorius, non Galleota, quemadmodum vulgati. Stephanus Byzantius Γαλεῶται μάντεων εἶδος Σε κελῶν. Elianus eliam Γαλεωτών me minit; cujus adi, V. H. lib. XII, cap. 49. DAV.

rum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa 5:

Excita quum tremulis anus attulit artubu' lumen,
Talia commemorat 6 lacrymans exterrita somno :
Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
Vires, vitaque corpu' meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amœna salicta
Et ripas raptare, locosque novos 7. Ita sola
Postilla, germana soror, errare videbar,
Tardaque vestigare, et quærere te, neque posse
Corde capessere : semita nulla pedem stabilibat 9.
Exin compellare pater me voce videtur

[ocr errors]

His verbis: O gnata 1o, tibi sunt ante gerendæ
Erumnæ; post ex fluvio fortuna resistet 12.
Hæc pater effatus, germana, repente recessit,
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus;
Quamquam multa manus 13 ad cæli cærula templa

5. Vestalis illa. Hier. Columna conjecit Ilia. Et de Vestali Ilia hic sermonem esse, dubium nullum est. Neque vero ideo necessario sic est legendum. Nam, ut recte mouet Ernestius, illa sign, clara illa Vestalis, quæ Romulum peperit. HoTT. I. e. clara illa Vestalis. RATH.

6. Talia commemorat. Nempe Vestalis, ut ex seqq. patet. Quod ideo moneo, quia interpres Francogallus perperam intellexit de anicula illa, quæ lumen attulit. HoTT.

7. Locosque novos. Mihi ante non visos. HOTT.

8. Corde capessere. I. e. invenire. Additum corde videtur indicare curam investigandi. HOTT.

9. Semita nulla pedem stabilibat. I. e. nulla erat semita, quæ certum iter atque viam monstraret, cui pedes, sine vagi erroris metu, insisterent. HoTT.

10. O gnata. Ita conjecit Lambinus, et in MS Reg. legit Davisius. Cum quo faciunt codd. E, O, U, et

ed. Cratand. Vulgo, cognata. HOTT.

11. Tibi sunt ante gerendæ. Vulgo isti versus hoc ordine edebantur: « tibi sunt ante gerendæ. Hæc pater effatus, germana, repente recessit. Ærumnæ post: ex fluvio fortuna resistit. Sed versum medium eo loco reposuit Davisius, quem edd. vett. et res ipsa vindicant. Idem gerendæ, pro gerenda, resistet, pro resistit, dedit; utrumque firmantibus et MSS nonnullis et edd. vett. ut codd. E, O, U, et Guelf. atque ed. Cratand. Denique pro, hæc pater effatus, codd. Oxonienses iidem, cum Victorian. et ed. Crat. habent, hæc effatu' pater, quod Ennianum, recte, ut puto, judicat Gronovius. HOTT.

12. Post ex fluvio fortuna resistet. Pertinent hæc ad infantes expositos, quos flumen terræ reddidit. HOTT.

13. Multa manus. Hic, noto satis hellenismo, multa valet multum. Virgilius, Georg. III, 206 : « . Multa gemens ignominiam plagasque superbi Victoris ». Idem IV, 320: « Multa

41

42

Tendebam lacrymans, et blanda voce vocabam.

Vix ægro tum corde meo me somnu' reliquit.

XXI. Hæc, etiam si ficta sunt a poeta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commentitium, quo Priamus est conturbatus,

Quia mater gravida parere se ardentem facem
Visa est in somnis Hecuba: quo facto pater
Rex ipse Priamus, somnio mentis metu
Perculsus, curis sumptus3 suspirantibus,
Exsacrificabat hostiis balantibus.

2

Tum conjectorem 4 postulat, pacem petens 5,
Ut se edoceret obsecrans Apollinem,
Quo sese vertant 7 tantæ sortes somnium 8.
Ibi ex oraclo voce divina edidit 9

querens, atque hæc adfatus voce parentem ». Sic et alii scriptores optimi. Vide Statium, Theb. II, 635, et Joan. Vorstium ad Sulpicii Severi Hist. Sacr. lib. I, cap. 4. Dav.

XXI. 1. Mentis metu Perculsus. Lambinus legendum censuit mentem. Contra quem mentis perculsus, ita dici posse, ut perculsus animi, suspensus animi, etc. » monent Gulielmus et Davisius. Hort.

...

[ocr errors]

2. Curis suspirantibus. Paullo insolentius dictum pro, curis anxüs. HOTT.

3. Sumptus. Dictum videtur pro, consumptus. Vid. Davis. Ita recte legunt plures MSS, quum olim male ederetur sumptis. HOTT.

4. Conjectorem. Refero ad Apollinem ; quo pacto et vates et augur dicitur a poetis. Nam ne proprie de conjectore s. somniorum interprete accipiamus, vetant sequentia, quibus dicitur ipse Apollo respondisse. Ceterum Pall. omnes, S. Victoris exemplar Paris. Oxonienses, itemque, quod forsan lectorem non parum movebit,

[blocks in formation]

5. Pacem petens. Formula in sacrificiis solemnis. Vid. Brisson. de Formulis, etc. I, 138. HOTT.

6. Edoceret. Plures codd. quos memorat Davisius, doceret. HOTT.

7. Quo sese vertant. Quid spectent, quam vim habeant. HOTT.

8. Tantæ sortes somnium. Somnium, quod videretur res gravissimas portendere. HoTT.

9. Oraclo voce divina edidit. Legendum videtur, ex oracio vocem divinam edidit, quemadmodum diserte repræsentat Eliens. Vide Phædrum, lib. I, Fab. xII, 12, et Agellium, N. A. XII, 5. Quod autem Apollini tribuit poeta, id alii Æsaco, alii Herophila, alii denique aruspicibus adscribunt. Vide sis interpretes ad Dictyn, III, 26. Dav. MS Eliens. vocem divinam, quod placet Davisio. Sed et lectio vulgata recte habet, et defensa est exemplis a Wopkensio in Lectt. Tull. Hort. Cum Davisio maluerim vocem divinam. RATH.

« IndietroContinua »