Immagini della pagina
PDF
ePub

genti editori, ut ne sordes quidem refugeret. Ac quam vim ea res habeat, mecum spero intelligent eruditiores omnes, qui, ut hoc utar, vel libri secundi tria capita 25-27, vel libri tertii quinque, inde a cap. 16 usque ad capitis 23 extrema lectitare in nostra editione velint. Verumtamen ipsi videmus, inde natum illud esse, ut subjecta textui annotatio mirum quantum intumesceret et horreret obelorum aliarumque notarum criticarum senticetis. Quo magis gaudemus, posse lectorem distentum defatigatumque insuavi tractatione nostra, in scholarum Wyttenbachianarum et beata ubertate et amoenitate tandem aliquando acquiescere.

Neque vero in præfationis exitu tacendum est Schæferi V. Cl. beneficium, qui cura sua, qua nulla eruditior cogitari potest, plagulis de prelo corrigendis præesse voluerit. Hahnii vero viri honestissimi liberalitas hoc quoque in libro potest spectari. Nihil enim prætermisit, quominus quum chartarum nitore, tum typorum elegantia munditieque lectorum oculis consuleretur.

Scrib. Heidelbergæ prid. kalend. april. MDCCCVII.

APPARATUS CRITICI.

Cod. 4. Leidensis primus, membranaceus, literis Longo-
bardicis scriptus, qui fuit olim Nicolai Heinsii. Vide Catal.
Bibl. Lugd. Bat. p. 330, n. 118. Egregius hic liber est, locis
haud paucis solus medicinam afferens, in plurimis cum
optimis libris consentiens, sæpe virorum doctorum con-
jecturas firmans.

Cod. B. Leidensis alter, membranaceus. Ex bibliotheca
Is. Vossii, n. 86.

Cod. C. Leidensis tertius, membranaceus. Ex bibl. Is.
Vossii, n. 84. [Procurante D. Wyttenbachio V. Cel. contu-
lit hos tres codd. Leida G. H. MOSER].

Cod. D. Parisiensis primus; Biblioth. Reg. n. 4588, n. 1,
membranaceus, sæculi XIII; incipit a lib. I, c. 7, a verbis
nihil scire didicistis.

Cod. E. Parisiensis secundus, n. 2, 6339, membran.
forma maxima, sæculi XIV. Sæpe cum cod. Heindorfii
Glog. conspirat.

Cod. Fa. Parisiensis tertius, n. 6283, membran. forma
max. sæculi XIV. Sæpissime hic codex easdem, quas codex
Glogaviensis, lectiones exhibet ; neque vero tam sæpe ad-
ditis voculis Ciceronis sermonem pleniorem facere studuit
librarius, quam is qui Glogaviensem exaravit. [Parisinorum
librorum collatio debetur Savignyi Viri Cel. munificentiæ.
Contulerunt Jacob. Grimm. V. Cl. Bibliothecæ Hassiacæ
Casellanæ Præfectus et Frid. Tiedemann V. Cl. Med. D. et
in Acad. Heidelb. Prof. P. O. Quinque codicum Parisino-
rum, quos literis Fb. Fc. Fd. Fe. et Ff. notavimus, speci-
mina idem Vir Cel. misit, complectentia collationem capitis
primi libri secundi. Primo horum (Fb.) adscriptum est :

exaratus esse videtur hic liber MS sæculo XIV, satisque
accurate et diligenter conscriptus. Nihil deest. Numerus
additur 6340. Secundus, cujus specimen exhibemus (Fc.),
adscriptum habet numerum 6334, additumque : sæc. XIV,
multaque cura ac diligentia scriptus. Tertius (Fd.) videtur
esse sæculi XIV, fortasse XV; adscriptum habet nume-
rum 6375. Quartus (Fe.) n. 7698, est sæculi XIV. Quintus
(Ff.) num. 2243, MS de la Vallière, sæc. XV vel XVI,
perpulchre exaratus, charact. rom. mendis abundat.]

Cod. G. Olim Uffenbachianus, deinde Hartmanni, Viri
Cl. cujus munificentia transiit ad Creuzerum. Egregius est
hic liber et elegantissime conscriptus, sæculo, ut videtur, XIV,
membranaceus, forma quarta. Plures ille locos solus inte-
gros exhibet, sæpissime cum optimis conspirat libris, fir-
mandis virorum doctorum suspicionibus sæpenumero utili-
ter inservit. Continentur in eodem volumine etiam 1o Cice-
ronis de Legibus libri tres; 2o de Divinatione libri II;
3° de Fato liber; 4o ej. de Mundo liber; 5° Somnium Sci-
pionis; 6o Fragmentum Academicorum. Cf. Biblioth. Uffen-
bach. Msptæ Pars quarta. Halæ Hermund. 1720, fol. p. 222.
[Collationem instituit Creuzerus.]

Cod. H. Cod. Landeshut. Bavar. procurante Astio, V. Cl.
professore Landesh. De hoc cod. vid. Astii Zeitschrift für
Wissenschaft und Kunst, anni III, pag. 89, sqq.

Cod. I. Norimbergensis prior, et

Cod. K. Norimb. alter. Ille omnes tres libros continet,
hic nonnisi fragmenta, sed haud pauca, unde apparet
maximus cum cod. G. consensus, quamquam literarum
ductus prodant scriptorem minus peritum et accuratum.
[Procuravit horum librorum collationem Jungius Vir Rev.
Theologiæ Doctor Sacrorumque Curator primarius, muni-
fice concedentibus Norimbergensis civitatis Senatoribus.
Cum editis contulit Carol. Frider. Rinck Badensis.]

Cod. La. Ottobonianus A. vel Vaticanus, n. 1944, mem-
branaceus; cujus collationem ipse instituit F. Theoph.

Welker, Vir Cl. literarum Professor nunc Gottingensis, quum
Romæ versaretur. Codex hic, si quis alius, Glogaviensis
codicis lectiones quam plurimas exhibet, et ex eodem fere,
quo ille, fonte promanasse videtur. Inspexit idem Vir Cl.
alios quoque codd. Romanos, minoris illos quidem mo-
menti, sed in locis impeditioribus copiam, unde seligant
interpretes, commode augentes. Ubicumque ex iis aliquid
enotatum est, insignivimus illud literis Lb. (qui liber ele-
gantissime conscriptus, typis descripto libro simillimus,
quamquam ab homine imperitissimo exaratus est; omittun-
tur enim quavis fere pagina verba singula, vel plura, periodi
etiam integræ, quæ omnia a seriore manu adscripta sunt.
Membranaceus est, n. 1414, forma maxima. Continentur in
eodem codice etiam libri de Legg. Acadd. Topic. Somn.
Scip. et de Divinat.) Lc. (n. 1242, chartaceus, cujus ad
calcem scriptum est : liber tertius explicit fœliciter ano
dmi MCCCCLXI). Ld. (n. 1372, chartaceus, in quo conti-
nentur item libri de Divinatione. Minutulis literis est con-
scriptus et scatet scripturæ compendiis), et Le. (n. 1622,
membranac. cui similiter adjunguntur de Divin. libri. Ad
calcem singulorum librorutn adscriptum est : explicit felici-
ter... deo gratias. Omnium Ottobonianorum hic videtur anti-
quissimus, quamquam neque hic, neque reliqui judice
Marinio sæculo XV priores sint censendi).

Cod. M. Monacensis, procurante Fr. Jakobsio, Viro Cel.
nunc Bibliothecario Gothano. Insignis est hic codex omis-
sione multorum verborum singulorum; magna autem vide-
tur fuisse librarii imperitia et simplicitas, qua ipsa tamen
factum est, ut nonnulla vulnera latitantia detegeret, et ipsis
erroribus medicinæ inveniende ansam præberet. De hoc
cod. vid. Wirthius in Actis Philoll. Monac. II, 2, qui non-
nullos ex eo locos tentavit, ejusque lectiones aliquot recipi
voluit.

Cod. N. Erlangensis, bonæ notæ liber, et

Cod. O. Gudianus secundus, qui sæpissime, præsertim

in verbis transponendis, cum Redingeriano conspirat, sunt
ex apparatu Gorenzii Viri Cl. uti quæ notata sunt literis

Oxf. e. o. u. et 4. quæ sunt excerpta codicum ad editio-
nem Oxoniensem adhibitorum. Ex his maxime a vulgato
textu differt Oxf. e. partim stupore, partim, ut videtur,
petulantia librarii, vocabulis Ciceronis auvóvoa sexcentis
locis substituentis. Quamquam in his etiam insint, quæ
nos advertere possint. Omittit pariter ut cod. M. vocabula
plurima, neque vero eadem, quæ ille.

Ed. Th. Est editio a Jacobo Thannero (Lipsia) 1520
curata, cui titulus est : « Tres Ciceronis de Natura Deorum
libri elegantissimi, qui ante inscitia catagraphorum de-
pravati, jam severiori ad unguem lima expoliti a plusculis
mendis vindicati in lucem prodeunt ». Plures egregias hæc
editio lectiones exhibet, quamquam operarum errores haud
pauci insint. Hujus quoque editionis excerpta sunt ex
apparatu Goerenziano. Denique Moserus excerpsit lectiones

Ed. Bas. Comparuit hæc editio splendida quatuor volu-
minibus formæ maximæ Basileæ apud Herwagium 1534,
cujus præstantiam agnovit ipse Ernestus in Præfatione ad
Ciceronis opera (Præff. et Nott. Ed. min. p. 19), monetque,
multas eam exhibere lectiones optimas et vulgatis præfe-
rendas, multas etiam, quas plerique editores primum a
Victorio introductas crediderint. Usum esse editorem libris
MSS apparet ex præfatione, unde hæc enotare libuit :
Linguæ latinæ principem, toties infeliciter emissum, novis
nunc velut induviis adornatum magnificaque dote auctum
restituimus. Quot nos lacunas explevimus, quot menda
expunximus! Certe ii, qui cum iis exemplaribus, quæ antea
sunt edita, hanc editionem contulerint, eam nobis laudem
tribuent, numquam, post typographiæ inventum, emen-
datiorem castigatioremve hunc auctorem prodiisse. Neque
enim tantum recentes gallicas ac germanicas editiones con-
suluimus, sed antiquissimis exemplaribus, Romanis, Flo-
rentinis, Venetis usi sumus, plerisque etiam manu scriptis et

« IndietroContinua »