Immagini della pagina
PDF
ePub

ex superiore sæculo ad nos transmissis, etc. » Quæ non vana esse promissa, ex notis nostris lectores intelligent. Ernestus eam editionem in adornanda sua non videtur ad manum habuisse, neque ea usi sunt, qui post illum virum his libris operam navarunt.

EXPLICATIO NOTARUM.

Dav. adscripsimus notis Davisii,

Cr. Creuzeri,

Mr. Moseri,

Walk. Walkeri, cujus adnotata et emendationes suis locis inseruimus.

EX

ERNESTI PREFATIONE

A D

LIBROS CICERONIS PHILOSOPHOS.

SCRIPTORUM quidem exempla bibliothecæ variæ, Gothana, Guelferbytana, Curiensis, excerpta autem e talibus exemplis amici plures suppeditavere, editorum autem exempla antiquiora, tum pariter bibliothecæ publicæ, tum nostra, quam a multis annis Ciceronianorum librorum exemplis instruere studuimus: in quibus sunt, quæ a superioribus eorum editoribus, vel omnino non, vel non satis diligenter consulta reperimus. Libros hos primi uno volumine edidere Sweinhemius et Panartius, omissis tamen de Officiis libris, quos post a. 1479 ab iis editos habemus, et Tusculanis Quæstionibus, quæ a. 1471 ex eorum officina prodiere, ante ab Ulrico Gallo Viennensi editæ, Jo. de Colonia et Jensono aliisque post hos, etiam cum notis, de quibus editionibus Fabricii Bibliotheca latina consulenda est, sicut et de editionibus horum librorum universorum et in exemplis, quæ postea ad eorum exemplum facta sunt, non reperiuntur. Primum eos addidit, quod sciam, editio Mediolanensis loco tertio. Nam ordo primarum editionum differt ab eo, qui nunc servatur, sequunturque libros Academicarum Disputationum, qui primum locum tenent, libri de Legibus, hos de Officiis, de Finibus, Tusculana Quæstiones et reliqui. Ordinem eum, qui nunc est, induxit Cratander, ipsum Ciceronem auctorem sequutus, ut in præfatione demonstravit. Hoc autem apparatu nostro ita usi sumus in textu recensendo et confor

[ocr errors]

mando, ut artis critica ratio postulabat, neque audaciæ in eo corrigendo indulgentes, neque evidenti necessitati per inanem modestiæ speciem repugnantes. Itaque speramus, nos multis locis bene consuluisse textus Ciceroniani integritati. Quodsi tamen locis forte quibusdam ab legibus severæ artis criticæ contra consilium nostrum discesserimus, veniam nobis daturos esse viros harum rerum usu peritos, qui, quam difficile sit sibi ab omni lapsu in hoc genere cavere, sciant, speramus. Scr. Lipsia d. XXIV sept. a. C. MDCCLXXVI.

TABULA CHRONOLOGICA

GRÆCORUM PHILOSOPHORUM,

DE QUIBUS MENTIO FIT APUD CICERONEM DE NATURA

DEORUM.

ÆERA PHIL.

1.

II.

23.

35.

46.

60.

70.

80.

THALES,

A. C. N.

HALES, annos LVIII natus, apud Græcos philo- 580. sophiæ inventor exstitit: is sectam condidit Ionicam nomine, utpote Ionicus. Decessit anno XXXVIII æræ philosophicæ.

Anaximander, Thaletis discipulus, et eo natu 570. minor xxix annis: is olympiade LVIII invenit zodiaci obliquitatem.

Anaximenes, discipulus Anaximandri: ille 558. fertur gnomonicam invenisse.

Xenophanes, princeps sectæ quæ dicta est 546. Eleatica, quia clarissimi sectatores Eleenses

erant.

Pythagoras, qui primus philosophi nomen assumpsit; ejus secta dicta est Italica, quia docebat Crotone Tarquinii Superbi temporibus.

Alemæon Crotoniates, Pythagoræ discipulus. Heraclitus Ephesius, conditor sectæ quæ non diu floruit, et ex Italica originem duxerat. Magistros habuisse dicitur Xenophanem et quemdam Pythagoricum.

535.

521.

511.

Parmenides, discipulus Xenophanis. Athenæus 501. merito Platonem reprehendit, quod Parmenidem dixerit Socratis aúyypovov. Hoc autem non falsum esset, auctore P. Pétau, qui Parmenidem vixisse ait olympiade xc. Sed doctissimus ille vir manibus sine dubio tractaverat Laertii

ERA PHIL.

90.

103.

115.

130.

145.

159.

160.

167.

170.

181.

exemplaria, quæ exhibent olympiadem xcix loco
olympiadis LXIX.

A. C. N.

Diogenes Apolloniensis, discipulus Anaxi- 491. menis.

Anaxagoras, discipulus Anaximenis, primus 478. Athenis philosophiam amplexus est: etenim nondum Thaletis successores Ionia discesserant.

Zeno Eleensis, discipulus et filius adoptivus 466. Anaximenis. Aristoteles eum dialecticæ inventorem nuncupat.

Leucippus, discipulus Zenonis Eleensis supra 451.

dicti.

Empedocles, e secta Italica, natus ann. 110 æræ philosophicæ. Eum aiunt Pythagoræ discipulum, sed tempora non congruunt. Henricus Dodwel, de ætate Pythag. vult eum audiisse Pythagoram quemdam juniorem, qui veterem Pythagoram ipse audierat.

1

436.

Socrates, discipulus Archelai, qui audierat 422. Anaxagoram, natus anno æræ philosophica 114, decessit exeunte anno 183. Annum quo florebat eumdem dico, intra quem Aristophanis Nubes in scenam primum prodierunt.

Democritus, discipulus Leucippi. Natus erat anno 123 æræ philosophicæ. Plerique auctores volunt eum amplius centum annos vixisse.

421.

Diagoras, qui deos esse negabat. Eo ipso 414. anno, si Scaligero fides, ejus vitam addixerunt et præmiis proposuerunt Athenienses.

Protagoras, discipulus Democriti. Diogenes 411. Laertius ait eum floruisse ad olympiadem LXXIV; sed fallitur. Etenim non potuit discipulus magistri ortum antecedere.

Xenophon, discipulus Socratis. Is ad bellum 399. profectus est cum juvene Cyro, anno 182: ita non Socratis morti adfuit. Decessit Corinthi

anno 223.

IV. Cic. pars tertia.

b

« IndietroContinua »