Immagini della pagina
PDF
ePub

Sæculaque, et positæ spatiis æqualibus Horæ :
Verque novum stabat, cinctum florente coronâ :
Stabat nuda Estas, et spicea serta gerebat.
Stabat et Auctumnus, calcatis sordidus uvis,
Et glacialis Hiemps, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius, rerum novitate paventem
Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit.
"Quæque viæ tibi causa? Quid hâc," ait, "arce petîsti,
Progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?"
Ille refert: "O lux immensi publica mundi,

30

35

Phœbe pater, si das hujus mihi nominis usum,
Pignora da, genitor; per quæ tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris."
Dixerat. At genitor circum caput omne micantes
Deposuit radios; propiùsque accedere jussit:
Amplexuque dato, "Nec tu meus esse negari

40

Dignus es; et Clymene veros," ait, "edidit ortus.
Quòque minùs dubites, quodvis pete munus; et illud,
Me tribuente, feres: promissi testis adesto
Dîs juranda palus, oculis incognita nostris."
Vix bene desierat: currus petit ille paternos,
Inque diem alipedum jus et moderamen equorum.
Poenituit jurâsse patrem. Qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, "Temeraria," dixit,
"Vox mea facta tuâ est. Utinam promissa liceret

45

50

Non dare! Confiteor solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.

Magna petis, Phaëthon, et quæ nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis: non est mortale quod optas.
Plus etiam, quàm quod superis contingere fas sit,
Nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit;
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
Qui fera terribili jaculatur fulmina dextrâ,

55

60

Non agat hos currus: et quid Jove majus habemus?

Ardua prima via est, et quâ vix manè recentes
Enitantur equi: medio est altissima cælo,
Unde mare et terras ipsi mihi sæpe videre
Fit timor, et pavidâ trepidat formidine pectus :
Ultima prona via est, et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quæ me subjectis excipit undis,
Ne ferar in præceps, Tethys, solet ipsa vereri.
Adde, quòd adsiduâ rapitur vertigine cælum ;
Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.
Nitor in adversum: nec me, qui cetera, vincit
Impetus; et rapido contrarius evehor orbi.

65

70

Finge datos currus. Quid ages? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illîc, orbesque, domosque
Concipias animo: delubraque ditia donis

75

Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis,
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Hæmoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Sævaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

So

In promptu regere est. Vix me patiuntur, ut acres
Incaluêre animi; cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave: dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis. Do pignora certa timendo:
Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
Ecce meos: utinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprendere curas!
Denique, quidquid habet dives, circumspice, mundus :
Eque tot ac tantis coeli, terræque, marisque
Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum; quòd vero nomine pœna,

85

90

95

100

Non honor est. Pœnam, Phaethon, pro munere, poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
Ne dubita, dabitur (Stygias juravimus undas)
Quodcumque optâris: sed tu sapientiùs opta."
Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat:
Propositumque premit; flagratque cupidine currûs.
Ergo, quâ licuit genitor cunctatus, ad altos
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summæ

Curvatura rota; radiorum argenteus ordo.

Per juga chrysolithi, positæque ex ordine gemmæ,
Clara repercusso redebant lumina Phœbo.

105

Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur, opusque 110
Perspicit: ecce vigil nitido patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellæ : quarum agmina cogit
Lucifer, et cæli statione novissimus exit.

At pater ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremæ velut evanescere Lunæ ;
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa deæ celeres peragunt: ignemque vomentes,
Ambrosia succo saturos, præsepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia fræna.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit; et rapidæ fecit patientia flammæ.
Imposuitque coma radios: præsagaque luctûs
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit:
"Si potes hîc saltem monitis parere parentis,
Parce, puer, stimulis; et fortiùs utere loris.
Sponte suâ properant: labor est inhibere volentes.]
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.
Sectus in obliquum est lato curvamine limes,
Zonarumque trium contentus fine: polumque
Effugito australem, junctamque aquilonibus Arcton.`
Hâc sit iter: manifesta rotæ vestigia cernes.
Utque ferant æquos et cælum et terra calores,

115

I 20

125

130

Nec preme, nec summum molire per æthera currum.
Altiùs egressus cœlestia tecta cremabis ;

Inferius terras: medio tutissimus ibis.

Neu te dexterior tortum declinet in Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram:
Inter utrumque tene. Fortunæ cætera mando;

135

Quæ juvet, et meliùs, quàm tu tibi, consulat, opto. 140
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas

Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis :
Poscimur. Effulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus
Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris :
Dum potes, et solidis etiam nunc sedibus adstas;
Dumque malè optatos nondum premis inscius axes.
Quæ tutus spectes, sine me dare lumina terris."

145

Occupat ille levem juvenili corpore currum :
Statque supèr; manibusque datas contingere habenas 150
Gaudet; et invito grates agit inde parenti.

Intereà volucres Pyroëis, Eöus, et Æthon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.
Quæ postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
Reppulit, et facta est immensi copia mundi;
Corripuêre viam, pedibusque per aëra motis
Obstantes scindunt nebulas, pennisque levati
Prætereunt ortos îsdem de partibus Euros.

155

Sed leve pondus erat; nec quod cognoscere possent 160
Solis equi solitâque jugum gravitate carebat.

Utque labant curvæ justo sine pondere naves,
Perque mare, instabiles nimiâ levitate, feruntur;
Sic onere insueto vacuos dat in aëra saltus,
Succutiturque altè, similisque est currus inani.
Quod simul ac sensêre; ruunt, tritumque relinquunt
Quadrijugi spatium: nec, quo priùs, ordine currunt.
Ipse pavet; nec quâ commissas flectat habenas,
Nec scit, quâ sit iter: nec, si sciat, imperet illis.

165

Tum primùm radiis gelidi caluêre Triones,

Et vetito frustrà tentârunt æquore tingi.

170

Quæque polo posita est glaciali proxima Serpens,
Frigore pigra priùs, nec formidabilis ulli,
Incaluit: sumpsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boöte;
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.
Ut verò summo despexit ab æthere terras
Infelix Phaethon, penitùs penitùsque jacentes;
Palluit, et subito genua intremuêre timore:
Suntque oculis tenebræ per tantum lumen oborta.
Et jam mallet equos numquam tetigisse paternos :
Jam cognôsse genus piget, et valuisse rogando:
Jam Meropis dici cupiens; ita fertur, ut acta
Præcipiti pinus Boreâ, cui victa remisit
Fræna suus rector, quam dîs votisque reliquit.
Quid faciat? multum cæli post terga relictum :
Ante oculos plus est. Animo metitur utrumque.
Et modò, quos illi fatum contingere non est,
Prospicit occasus: interdum respicit ortus.

175

180

185

Quidque agat ignarus, stupet: et nec fræna remittit, 190
Nec retinere valet: nec nomina novit equorum.
Sparsa quoque in vario passim miracula cælo,
Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus
Scorpios; et caudâ flexisque utrinque lacertis
Porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
Vulnera curvatâ minitantem cuspide vidit;
Mentis inops, gelidâ formidine lora remisit.
Quæ postquam summum tetigêre jacentia tergum,
Exspatiantur equi: nulloque inhibente per auras
Ignotæ regionis eunt; quâque impetus egit,
Hâc sine lege ruunt: altoque sub æthere fixis
Incursant stellis, rapiuntque per avia currum.

195

200

Et modò summa petunt, modò per decliva, viasque

205

« IndietroContinua »