Immagini della pagina
PDF
ePub

Et tamen ante omnes Martem coluêre priores.
Hoc dederat studiis bellica turba suis.
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis.
Arma feræ genti remque decusque dabant...

30

Nec totidem veteres, quot nunc, habuêre Kalendas.
Ille minor geminis mensibus annus erat.
Nondum tradiderat victas victoribus artes

35

Græcia, facundum, sed malè forte genus.

Qui bene pugnabat, Romanam noverat artem :
Mittere qui poterat pila, disertus erat..
Libera currebant et inobservata per annum

Sidera constabat sed tamen esse deos. Non illi cælo labentia signa tenebant,

Sed sua, quæ magnum perdere crimen erat. Illa quidem fœno; sed erat reverentia fœno

Quantam nunc aquilas cernis habere tuas. Pertica suspensos portabat longa maniplos,

Unde maniplaris nominâ miles habet.

40

45

Ergo animi indociles et adhuc ratione carentes

Mensibus egerunt lustra minora decem.

Annus erat, decimum cum luna receperat orbem.
Hic numerus magno tunc in honore fuit.

50

The Year of Numa.

Primus, oliviferis Romam deductus ab arvis,
Pompilius menses sensit abesse duos:

Sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci

Nos putat, Egeriâ sive monente suâ.

Sed tamen errabant etiam tunc tempora, donec
Cæsaris in multis hæc quoque cura fuit.
Non hæc ille deus tantæque propaginis auctor
Credidit officiis esse minora suis,
Promissumque sibi voluit prænoscere cælum,
Nec deus ignotas hospes inire domos.
Ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
Traditur exactis disposuisse notis.

55

60

Is decies senos tercentum et quinque diebus
Junxit, et e pleno tempora quarta die.

Hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
Quæ consummatur partibus, una dies.

65

The Sabine Wives.

"Si licet occultos monitus audire deorum
Vatibus, ut certè fama licere putat,
Cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
Dic mihi, matronæ cur tua festa colant."
Sic ego: sic positâ dixit mihi casside Mavors,
Sed tamen in dextrâ missilis hasta fuit:

70

"Nunc primum studiis pacis, deus utilis armis, Advocor, et gressus in nova castra fero.

Nec piget incepti: juvat hac quoque parte morari,
Hoc solam ne se posse Minerva putet.
Disce, Latinorum vates operose dierum,
Quod petis, et memori pectore dicta nota.
Parva fuit, si prima velis elementa referre,
Roma; sed in parvâ spes tamen hujus erat.
Monia jam stabant, populis ángusta futuris,
Credita sed turbæ tunc nimis ampla suæ.
Quæ fuerit nostri, si quæris, regia nati,

Aspice de cannâ straminibusque domum.
In stipulâ placidi carpebat munera somni,
Et tamen ex illo venit in astra toro.
Jamque loco majus nomen Romanus habebat:
Nec conjunx illi, nec socer ullus erat.
Spernebant generos inopes vicinia dives:

75

80

85

Et malè credebar sanguinis auctor ego.
In stabulis habitâsse et oves pavisse nocebat,
Jugeraque inculti pauca tenere soli.
Extremis dantur connubia gentibus; at quæ
Romano vellet nubere, nulla fuit.

90

Indolui, patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
'Tolle preces,' dixi: 'quod petis arma dabunt.'
Festa parat Conso-Consus tibi cetera dicet,
Illo facta die dum sua sacra canes.
Intumuêre Cures, et quos dolor attigit idem:
Tum primùm generis intulit arma socer:
'Jamque ferè raptæ matrum quoque nomen habebant,
Tractaque erant longâ bella propinqua morâ.
Conveniunt nuptæ dictam Junonis in ædem,
Quas inter mea sic est nurus orsa loqui :

'O pariter raptæ, quoniam hoc commune tenemus,
Non ultrà lentè possumus esse piæ.

Stant acies: sed utrâ dî sint pro parte rogandi,
Eligite: hinc conjunx, hinc pater arma tenet.
Quærendum est, viduæ fieri malimus, an orbæ.
Consilium vobis forte piumque dabo.'
Consilium dederat. Parent, crinesque resolvunt,
Mæstaque funereâ corpora veste tegunt.
Jam steterant acies ferro mortique paratæ,
Jam lituus pugnæ signa daturus erat :
Cum raptæ veniunt inter patresque virosque,
Inque sinu natos, pignora cara, tenent.
Ut medium campi scissis tetigêre capillis,
In terram posito procubuêre genu:

Et quasi sentirent, blando clamore nepotes
Tendebant ad avos bracchia parva suos.
Qui poterat, clamabat avum, tunc denique visum ;
Et qui vix poterat, posse coactus erat.

Tela viris animique cadunt; gladiisque remotis
Dant soceri generis accipiuntque manus,
Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
Fert avus: hic scuti dulcior usus erat.

Inde diem, quæ prima, meas celebrare Kalendas

95

100

IIO

115

I 20

125

Ebaliæ matres non leve munus habent.

Faunus and Picus.

Quis mihi nunc dicet, quare cælestia Martis
Arma ferant Salii, Mamuriumque canant?
Nympha, mone nemori stagnoque operata Dianae,
Nympha, Numæ conjunx, ad tua facta veni.
Vallis Aricinæ silvâ præcinctus opacâ

Est lacus, antiquâ relligione sacer.

Hic latet Hippolytus furiis direptus equorum;
Unde nemus nullis illud aditur equis.
Licia dependent, longas velantia sæpes,
Et posita est meritæ multa tabella deæ.

130

135

Sæpe potens voti, frontem redimita coronis,
Femina lucentes portat ab Urbe faces.

140

Regna tenent fortes manibus, pedibusque fugaces,

Et perit exemplo postmodo quisque suo.

Defluit incerto lapidosus murmure rivus:

Sæpe, sed exiguis haustibus inde bibi.

Egeria est, quæ præbet aquas, dea grata Camenis.
Illa Numæ conjunx consiliumque fuit.

145

Principio nimiùm promptos ad bella Quiritis
Molliri placuit jure deûmque metu:

Inde datæ leges, ne firmior omnia posset;
Cœptaque sunt purè tradita sacra coli.

150

Exuitur feritas armisque potentius aequum est,
Et cum cive pudet conseruisse manus.

Atque aliquis, modo trux, visâ jam vertitur arâ,
Vinaque dat tepidis salsaque farra focis.
Ecce deûm genitor rutilas per nubila flammas
Spargit, et effusis æthera siccat aquis.
Non aliàs missi cecidêre frequentiùs ignes.
Rex pavet, et volgi pectora terror habet.
Cui dea "Ne nimiùm terrere! piabile fulmen
Est" ait "et sævi flectitur ira Jovis.

155

160

Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi

Tradere, Romani numen utrumque soli.

Nec sine vi tradent: adhibeto vincula captis:
Atque ita, quâ possint, erudit, arte capi.
Lucus Aventino suberat niger ilicis umbrâ,
Quo posses viso dicere Numen inest!
In medio gramen, muscoque adoperta virenti
Manabat saxo vena perennis aquæ.
Inde ferè soli Faunus Picusque bibebant.

Huc venit, et fonti rex Numa mactat ovem:
Plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
Cumque suis antro conditus ipse latet.
Ad solitos veniunt silvestria numina fontes,

19

165

170

Et relevant multo pectora sicca mero.

Vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro,

175

Vinclaque sopitas addit in arcta manus.

Somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant

Rumpere: pugnantes fortiùs illa tenent.

Tunc Numa: "Dî nemorum, factis ignoscite nostris,
Si scelus ingenio scitis abesse meo,

180

Quoque modo possit fulmen, monstrate, piari."
Sic Numa. Sic quatiens cornua Faunus ait :
"Magna petis, nec quæ monitu tibi discere nostro
Fas sit: habent fines numina nostra suos.
Dî sumus agrestes, et qui dominemur in altis
Montibus arbitrium est in sua tela Jovi.
Hunc tu non poteris per te deducere cælo:
At poteris nostrâ forsitan usus ope."
Dixerat haec Faunus; par est sententia Pici.

"Deme tamen nobis vincula," Picus ait:
"Juppiter huc veniet, validâ perductus ab arte.
Nubila promissi Styx mihi testis erit."
Emissi laqueis quid agant, quæ carmina dicant,
Quâque trahant superis sedibus arte Jovem,
Scire nefas homini. Nobis concessa canentur,
Quæque pio dici vatis ab ore licet.

Eliciunt cælo te, Juppiter: unde minores

Nunc quoque te celebrant, Eliciumque vocant.

185

190

195

« IndietroContinua »