Immagini della pagina
PDF
ePub

vit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Cæsar exercitum transportandum curaverat, quasque in aridum subduxerat, æstus complebat, et onerarias quæ ad ancoras erant deligatæ tempestas afflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquæ cùm essent (funibus ancoris reliquisque armamentis amissis) ad navigandum inutiles, magna (id quod necesse erat accidere) totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliæ quibus reportari possent, et omnia deërant quæ ad reficiendas naves erant usui; et quòd omnibus constabat hiemari in Galliâ oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.

Quibus rebus cognitis, principes Britanniæ, qui post prælium ad Cæsarem convenerant, inter se collocuti cùm equites et naves et frumentum Romanis deësse intelligerent, et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quæ hôc erant etiam angustiora quòd sine impedimentis Cæsar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt. rebellione factâ frumento commeatuque nostros prohibere, et rem in hiemem producere ; quòd, his superatis aut reditu interclusis, neminem posteà belli inferendi causâ in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursùs conjuratione factâ, paulatim ex castris discedere, ac suos clam ex agris deducere cœpe

runt.

At Cæsar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex eo quòd obsides dare intermiserant, fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia com

parabat. Nam et frumentum ex agris quotidiè in castra conferebat, et quæ gravissimè afflictæ erant naves, earum materiâ atque ære ad reliquas reficiendas utebatur, et quæ ad eas res erant usui ex continenti comportari jubebat. Itaque cùm summo studio a militibus administraretur, xII navibus amissis, reliquis ut navigari commodè posset effecit.

Dum ea geruntur, legione ex consuetudine unâ frumentatum missâ, quæ appellabatur septima, neque ullâ ad id tempus belli suspicione interpositâ, cùm pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Cæsari nuntiaverunt pulverem majorem quam consuetudo ferret in eâ parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Cæsar id quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quæ in stationibus erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem cohortes succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi jussit. Cùm paulo longiùs a castris processisset, suos ab hostibus premi atque ægrè sustinere, et confertâ legione ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. Nam quòd, omni ex reliquis partibus demesso frumento, pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant; tum dispersos, depositis armis in metendo occupatos subitò adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.

Genus hoc est essedis pugnæ: primò per omnes partes perequitant, et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerùmque perturbant, et cùm se inter equitum turmas insinu

averunt, ex essedis desiliunt et pedibus præliantur. Aurigæ interim paulatim ex prælio excedunt, atque ita currus collocant, ut si illi a multitudine hostium premantur expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in præliis præstant; ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, utì in declivi ac præcipiti loco incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere, et in jugo insistere et se inde in currus citissimè recipere consuêrint.

Quibus rebus, perturbatis nostris novitate pugnæ, tempore opportunissimo Cæsar auxilium tulit; namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum et ad committendum prælium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit, et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum hæc geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutæ sunt continuos

compluros dies tempestates, quæ et nostros in castris continerent, et hostem a pugnâ prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque nostrorum militum suis prædicaverunt, et quanta prædæ faciendæ atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magnâ multitudine peditatûs equitatûsque coactâ, ad

castra venerunt.

Cæsar etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter xxx, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro ca

stris constituit. Commisso prælio, diutiùs nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt, ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde, omnibus longè latèque ædificiis incensis, se in castra receperunt.

Eodem die legati ab hostibus missi ad Cæsarem de pace venerunt. His Cæsar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit, eosque in continentem adduci jussit, quòd propinquâ die æquinoctii, infirmis navibus hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus, paulo post mediam noctem naves solvit, quæ omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariæ duæ eosdem quos reliqui portus capere non potuerunt, et paulo infrà delatæ sunt.

2. Second Invasion of Britain.

(B.C. 54.)

[Book V. Chapters 8-23.]

His rebus gestis, solis occasu naves solvit, et leni Africo provectus, mediâ circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit; et longiùs delatus æstu, ortâ luce sub sinistrâ Britanniam relictam conspexit. Tum rursus æstûs commutationem secutus, remis contendit ut eam partem insulæ caperet, quà optimum esse egressum superiore æstate cognoverat. Quâ in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis, non intermisso remigandi labore, longarum navium cursum adæquârunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano ferè tempore; neque in

eo loco hostis est visus, sed ut posteà Cæsar ex captivis cognovit, cùm magnæ manus eò convenissent, multitudine navium perterritæ, quæ ampliùs octingentæ uno erant visæ tempore, a litore discesserant, ac se in superiora loca abdiderant.

Cæsar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiæ consedissent, cohortibus x ad mare relictis, et equitibus ccc qui.præsidio navibus essent, de tertiâ vigiliâ ad hostes contendit, eo minùs veritus navibus quòd in litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat, et præsidio navibus Q. Atrium præfecit. Ipse, noctu progressus milia passuum circiter XII, hostium copias conspicatus est. Illi, equitatu atque essedis ad flumen progressi, ex loco superiore nostros prohibere et prælium committere cœperunt. Repulsi ab equitatu, se in silvas abdiderunt, locum nacti egregiè et naturâ et opere munitum, quem domestici belli ut videbatur causâ jam ante præparaverant ; nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant præclusi. Ipsi ex silvis rari propugnabant, nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. At milites legionis VII, testudine factâ et aggere ad munitiones adjecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt, paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longiùs Cæsar prosequi vetuit, et quòd loci naturam ignorabat, et quòd magnâ parte diei consumptâ, munitioni castrorum tempus relinqui volebat.

Postridiè ejus diei, mane tripertitò milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His aliquantum itineris progressis, cùm jam extremi essent in prospectu, equites a Q

« IndietroContinua »