Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

Ego minùs sæpe do ad vos litteras quàm possum, proptereà quòd, cùm omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, cùm aut scribo ad vos, aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. Quod utinam minùs vitæ cupidi fuissemus! certè nihil, aut non multum, in vitâ mali vidissemus. Quòd si nos ad aliquam alicujus commodi aliquando recuperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; sin hæc mala fixa sunt, ego verò te quàm primùm, mea vita, cupio videre, et in tuo complexu emori; quoniam neque Dii, quos tu castissimè coluisti, neque homines, quibus ego servivi, nobis gratiam retulerunt.

[ocr errors]

Nos Brundisii apud M. Lænium Flaccum dies xiii fuimus, — virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui præ meâ salute neglexit, neque legis improbissimæ pœnâ deductus est, quominus hospitii et amicitiæ jus officiumque præstaret. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus! Habebimus quidem semper.

Brundisio profecti sumas prid. Kalendas Maias. Per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum! O afflictum! quid nunc rogem te, ut venias, mulierem ægram, et corpore et animo confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditûs, eam confirmes et rem adjuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito; si te habebo, non mihi videbor planè perisse.

Sed quid Tulliola mea fiet? Jam id vos videte; mihi deëst consilium. Sed certè, quoquo modo se res habebit, illius misellæ et matrimonio et famæ serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? Iste verò sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura jam scribere; impedit mæror. Tu quid egeris, nescio, utrùm aliquid

teneas, an (quod metuo) planè sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum.

Pri

De familiâ liberatâ, nihil est quod te moveat. mùm, tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset meritus. Est autem in officio adhuc Orpheus, prætereà magnopere nemo. Ceterorum servorum ea causa est, ut, si res a nobis abîsset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertineret, servirent, præterquam oppido pauci.

Sed hæc minora sunt. Tu quod me hortaris, ut animo sim magno, et spem habeam recuperandæ salutis, id velim sit ejusmodi, ut rectè sperare possimus. Nunc, miser, quando tuas jam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectâssem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem prætermittere nolue

runt.

Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissimè. Viximus, floruimus. Non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit. Peccatum est nullum, nisi quòd non unà animam cum ornamentis amisimus. Sed si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum.

Clodium Philhetærum, quòd valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio

vincit omnes. Pescennius est perbenevolus nobis: quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore; sed Brundisio dicessit. Cura, quoad potes, ut valeas; et sic existimes, me vehementiùs tuâ miseriâ, quam meâ, commoveri. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor! et mea carissima filiola! et spes reliqua nostra, Cicero! valete.

PRID. KAL. MAIAS: BRUNDISIO.

2. To his brother Quintus.

[June 13 ]

Mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es, ne ego iracundiâ aliquâ adductus pueros ad te sine litteris miserim? aut etiam ne te videre noluerim? Ego tibi irascerer? tibi ego possim irasci? Scilicet, tu enim me afflixisti; tui me inimici, tua me invidia, ac non ego te miserè perdidi. Meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit, præter unum me. Sed certè a te mihi omnia semper honesta et jucunda ceciderunt; a me tibi luctus meæ calamitatis, metus tuæ, desiderium, mæror, solitudo. Ego te videre noluerim? Immo vero me a te videri nolui: non enim vidisses fratrem tuum; non cum quam reliqueras; non cum quam nôras; non eum, quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras; ne vestigium quidem ejus, nec simulacrum, sed quandam effigiem spirantis mortui.

Atque utinam me mortuum priùs vidisses, aut audîsses! utinam te non solum vitæ, sed etiam dignitatis meæ superstitem reliquissem! Sed testor omnes deos, me hac unâ voce a morte esse revocatum, quòd omnes in meâ vitâ partem aliquam tuæ vitæ repositam esse dicebant. Quare peccavi sceleratèque feci. Nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facilè defenderet. Nunc commisi, ut me vivo careres, vivo me aliis indigeres; mea vox in domesticis periculis potissimùm occideret, quæ sæpe alienissimis præsidio fuisset.*

Nam quòd ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiam in causâ, certè pigritia fuit, et quædam infinita vis lacrimarum et dolorum. Hæc ipsa me quo fletu putas scripsisse? Eodem, quo te legere certo scio. An ego possum aut non cogitare

* Ipsum enim Catilinam, consulatûs competitorem et adversarium, defendere cogitaverat Cicero. Vid. Ad Atticum, I. 2.

aliquando de te, aut umquam sine lacrimis cogitare? Cùm enim te desidero, fratrem solum desidero? Ego vero suavitate propè æqualem, obsequio filium, consilio parentem. Quid mihi sine te umquam, aut tibi sine me jucundum fuit? Quid, quòd eodem tempore desidero filiam? quâ pietate, quâ modestiâ, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei? Quid filium venustissimum, mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem: sentiebat enim miser jam, quid ageretur. Quid verò tuum filium, imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem, et jam, ut majorem fratrem, verebatur? Quid quòd mulierem miserrimam, fidelissimam conjugem, me prosequi non sum passus, ut esset quæ reliquias communis calamitatis, communes liberos tueretur?

Sed tamen, quoquo modo potui, scripsi, et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi posteà redditas esse; in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi verbis meis nuntiârunt, ut Romam protinus pergas et properes. Primùm enim te præsidio esse volui, si qui essent inimici, quorum crudelitas nondum esset nostrâ calamitate satiata. Deinde congressûs nostri lamentationem pertimui; digressum verò non tulissem; atque etiam id ipsum, quod tu scribis, metuebam, ne a me distrahi non posses. His de causis hoc maximum malum, quòd te non vidi, quo nihil amantissimis et conjunctissimis fratribus acerbius ac miserius videtur accidere potuisse, minùs acerbum, minùs miserum fuit, quàm fuisset cùm congressio, tum vero digressio nostra.

Nunc, si potes, id quod ego, qui tibi semper fortis videbar, non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio erit. Spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis, et aliquid etiam misericordiam nostri præsidii laturam. Sin eris ab isto periculo vacuus: ages scilicet, si quid agi posse de nobis putabis. De quo scribunt ad me quidem.

multi multa, et se sperare demonstrant; sed ego, quid sperem, non dispicio, cùm inimici plurimùm valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint, qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescant.

Sed ista qualia sint, tu velim perspicias mihique declares. Ego tamen, quamdiu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam. Diutiùs in hac vitâ esse non possum. Neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina, ut tantum dolorem possit sustinere. Scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius; sed non hoc solum, multa alia prætermisi, quæ si queri velim præterita, nihil agam, nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam meam. Illud quidem nec faciendum est, nec fieri potest, me diutiùs, quàm aut tuum tempus aut firma spes postulabit, in tam miserâ tamque turpi vitâ commorari, ut, qui modò fratre fuerim, liberis, conjuge, copiis, genere ipso pecuniæ beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratiâ non inferior quàm qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac tam afflictâ perditâque fortunâ neque me neque meos lugere diutiùs possim.

Quare quid ad me scripsisti de permutatione? quasi verò nunc me non tuæ facultates sustineant. Quâ in re ipsâ video miser et sentio, quid sceleris admiserim, cùm de visceribus tuis et filii tui satisfacturus sis, quibus debes, ego acceptam ex ærario pecuniam tuo nomine frustrà dissipârim. Sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, et Cæpioni tantumdem solutum est; mihi, ad id quod cogito, hoc quod habeo satis est. Tu, si fortè quid erit molestiæ, te ad Crassum et ad Calidium conferas, censeo.

Quantum Hortensio credendum sit, nescio. Me summâ simulatione amoris, summâque assiduitate quotidianâ, sceleratissimè insidiosissimèque tractavit, adjuncto quoque Arrio; quorum ego consiliis, promissis, præceptis

« IndietroContinua »