Immagini della pagina
PDF
ePub

destitutus, in hanc calamitatem incidi. Sed hæc occultabis, ne quid obsint. Illud caveto, et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium, ne ille versus, qui in te erat collatus cùm ædilitatem petebas, de lege Aureliâ, falso testimonio confirmetur. Nihil enim tam timeo, quàm ne, cùm intelligant homines quantum misericordiæ nobis tuæ preces et tua salus allatura sit, oppugnent te vehementiùs.

Messalam tui studiosum esse arbitror; Pompeium etiam simulatorem puto. Sed hæc utinam non experiare! quod precarer deos, nisi meas preces audire desîssent. Verumtamen precor, ut his infinitis nostris malis contenti sint; in quibus non modò tamen nullius inest peccati infamia, sed omnis dolor est, quòd optimè factis pæna maxima est constituta.

Filiam meam et tuam, Ciceronemque nostrum, quid ego, mi frater, tibi commendem? quin illud mæreo, quòd tibi non minorem dolorem illorum orbitas afferet, quàm mihi. Sed, te incolumi, orbi non erunt. Reliqua, ita mihi salus aliqua detur, potestasque in patria moriendi, ut me lacrimæ non sinunt scribere. Etiam Terentiam velim tueare, mihique de omnibus rescribas. Sis fortis, quoad rei natura patietur.

IDIBUS JUNIIS, THESSALONICÆ.

3.

Cicero to Atticus.

[Sept, 7. B.C. 57.] Cùm primùm Romam veni, fuitque, cui rectè ad te litteras darem, nihil priùs faciendum mihi putavi, quàm ut tibi absenti de reditu nostro gratularer. Cognôram enim, ut verè scribam, te in consiliis mihi dandis nec fortiorem, nec prudentiorem, quàm me ipsum, nec etiam, pro præteritâ meâ in te observantiâ, nimiùm in custodiâ salutis meæ diligentem; eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potiùs furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissimè discidium nostrum tulisse, plurimumque operæ, studii, diligentiæ, laboris, ad conficiendum reditum meum contulisse.

Itaque hoc tibi verè affirmo, in maximâ lætitiâ et exoptatissimâ gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potiùs complexum mihi tuum defuisse, quem semel nactus numquam dimisero, ac, nisi etiam prætermissos fructus tuæ suavitatis omnes exegero, profectò hac restitutione fortunæ me ipse non satis dignum judicabo.

Nos adhuc in nostro statu, quod difficillimè recuperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem, et in senatu auctoritatem, et apud viros bonos gratiam, magis quam optâramus consecuti sumus. In re autem familiari (quæ quemadmodum fracta, dissipata, direpta sit, non ignoras) valdè laboramus, tuarumque non tam facultatum, quas ego nostras esse judico, quàm consiliorum ad colligendas et constituendas reliquias nostras indigemus.

Nunc, etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror, aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam brevi, quæ te puto potissimùm ex meis litteris velle cog

noscere.

Pridie Nonas Sext., Dyrrhachio sum profectus, ipso illo die, quo lex est lata de nobis. Brundisium veni Nonis Sext. ; ibi mihi Tulliola mea fuit præstò, natali suo ipso die, qui casu idem natalis erat et Brundisinæ coloniæ et tuæ vicinæ Salutis. Quæ res, animadversa a multitudine, summâ Brundisinorum gratulatione celebrata est. Ante diem vi. Id. Sext. cognovi, cùm Brundisii essem, litteris Quinti fratris, mirifico studio omnium ætatum atque ordinum, incredibili concursu Italiæ, legem comitiis centuriatis esse perlatam. Inde, a Brundisinis honestissimè ornatus, iter ita feci, ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint. Ad urbem ita veni, ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit, qui mihi obviàm non venerit, præter eos inimicos, quibus id ipsum non liceret aut dissimulare aut negare. Cùm venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infimâ plebe completi erant; a quâ plausu maximo cùm esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit, in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit.

Postridie in senatu, qui fuit dies Non. Septembr.,senatui gratias egimus. Eo biduo cùm esset annonæ summa caritas, et homines ad theatrum primò, deinde ad senatum concurrissent impulsu Clodii, meâ operâ frumenti inopiam esse clamarent, cùm per eos dies senatus de annonâ haberetur, et ad ejus procurationem sermone non solùm plebis, verùm etiam bonorum Pompeius vocaretur, idque ipse cuperet, multitudoque a me nominatim, ut id decernerem, postularet; feci et accuratè sententiam dixi, cùm abessent consulares, quòd tutò se negarent posse sententiam dicere, præter Messalam et Afranium. Factum est senatûs consultum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur, ut eam rem susciperet, lesque ferretur; quo senatûs consulto recitato, cùm continuò more hoc insulso et novo plausum, meo nomine recitando, dedisset, habui contionem ; omnes magistratus præsentes, præter unum prætorem et duos tribunos plebis, dederunt.

Postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negârunt. Ille legatos quindecim cùm postularet, me principem nominavit, et ad omnia me alterum se fore dixit. Legem consules conscripserunt, quâ Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariæ toto orbe terrarum daretur; alteram Messius, qui omnis pecuniæ dat potestatem, et adjungit classem et exercitum, et majus imperium in provinciis quàm sit eorum qui eas obtineant. Illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, hæc Messii non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc. Consulares, duce Favonio, fremunt; nos tacemus, et eo magis, quòd de domo nostrâ nihil adhuc pontifices responderunt. Qui

si sustulerint religionem, aream præclaram habebimus; superficiem consules ex senatûs consulto æstimabunt; sin aliter, demolientur, suo nomine locabunt, rem totam æstimabunt.

Ita sunt res nostræ, ut in secundis fluxæ, ut in adversis bonæ. In re familiari valdè sumus, ut scis, perturbati. Prætereà sunt quædam domestica, quæ litteris non committo. Quintum fratrem, insigni pietate, virtute, fide præditum, sic amo ut debeo. Te exspecto, et ut matures venire, eoque animo venias, ut me tuo consilio egere non sinas. Alterius vitæ quoddam initium ordimur. Jam quidam, qui nos absentes defenderunt, incipiunt præsentibus occultè irasci, apertè invidere. Vehementer te requirimus.

oro

[ocr errors]

2. The Death of Tullia.
1. Sulpicius to Cicero.

[April, B.C. 45.] Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliæ, filiæ tuæ, sanè quàm pro eo ac debui graviter molestèque tuli, communemque eam calamitatem existimavi ; qui, si istic affuissem, neque tibi defuissem, coramque meum dolorem tibi declarâssem. Etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, - proptereà quia, per quos confieri debet propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia afficiuntur, neque sine lacrimis multis id conari possunt, utì magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quàm aliis posse suum officium præstare, tamen quæ in præsentiâ in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere : non quò ea te fugere existimem, sed quòd forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.

Quid est, quod opere te commoveat tuus dolor intestinus ? Cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis erepta esse, quæ hominibus non minùs quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, digni

tatem, honores omnes. Hoc uno incommodo addito, quid ad dolorem adjungi potuit? aut quî non in illis rebus exercitatus animus callere jam debet, atque omnia minoris existimare?

An illius vicem, credo, doles ? Quoties in eam cogitationem necesse est et tu veneris, et nos sæpe incidimus, hisce temporibus non pessimè cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vitâ commutare? Quid autem fuit, quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quæ res ? quæ spes? quod animi solatium? Ut cum aliquo adolescente primario conjuncta ætatem gereret? Licitum est tibi, credo, pro tuâ dignitate ex hac juventute generum deligere, cujus fidei liberos tuos te tutò committere putares! An ut ea liberos ex sese pareret, quos cùm florentes videret, lætaretur? qui rem a parente traditam per se tenere possent? honores ordinatim petituri essent? in re publicâ, in amicorum negotiis, libertate suâ uti? Quid horum fuit, quod non priùs quàm datum est ademptum sit?

At verò malum est liberos amittere. Malum: nisi hoc pejus sit, hæc sufferre et perpeti. Quæ res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si fortè eadem res tibi minuere dolorem possit. Ex Asiâ rediens, cùm ab Æginâ Megaram versùs navigarem, cæpi regiones circumcircà prospicere. Post me erat Ægina, ante me Megara : dextrâ Piræeus, sinistrâ Corinthus : quæ oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata ac diruta ante oculos jacent. Capi egomet mecum sic cogitare: Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrům interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cùm uno loco tot oppidum cadavera projecta jacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse, hominem te esse natum?. Crede mihi, cogitatione eâ non mediocriter sum confirmatus.

Hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. Modò uno tempore tot viri clarissimi interierunt; de

« IndietroContinua »