Immagini della pagina
PDF
ePub

imperio populi Romani tanta deminutio facta est; omnes provinciæ conquassatæ sunt: in unius mulierculæ animulâ si jactura facta est, tanto opere commoveris? quæ si hoc tempore non diem suum obîsset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat. Etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca, atque ea potius reminiscere, quæ digna tuâ personâ sunt illam, quámdiu ei opus fuerit, vixisse; unà cum re publicâ fuisse; te, patrem suum, prætorem, consulem, augurem vidisse; adolescentibus primariis nuptam fuisse; omnibus bonis propè perfunctam esse; cùm res publica occideret, vitâ excessisse. Quid est, quod tu aut

illa cum fortunâ hoc nomine queri possitis?

Denique noli te oblivisci Ciceronem esse, et eum, qui aliis consuêris præcipere et dare concilium; neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinæ scientiam, ipsi se curare non possunt: sed potiùs, quæ aliis tute præcipere soles, ea tute tibi subjice, atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. Hoc te exspectare tempus tibi turpe est, ac non ei rei sapientiâ tuâ occurrere.

Quòd si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit, pietasque in omnes suos, hoc certè illa te facere non vult. Da hoc illi mortuæ; da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore mærent; da patriæ, ut, si quâ in re opus sit, operâ et consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere, ut quisquam te putet non tam filiam quàm rei publicæ tempora et aliorum victoriam lugere.

Plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiæ tuæ diffidere: quare, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi. Vidimus aliquoties secundam pulcherrimè te ferre fortunam, magnamque ex eâ re te laudem apisci fac aliquando intelligamus, adversam

quoque te æquè ferre posse, neque id majus quàm debeat tibi onus videri; ne ex omnibus virtutibus hæc una tibi videatur deesse.

Quod ad me attinet, cùm te tranquilliorem animo esse cognôro, de iis rebus quæ hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. Vale.

[blocks in formation]

Ego verò, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu affuisses. Quantùm enim præsens me adjuvare potueris, et consolando et prope æquè dolendo, facilè ex eo intelligo, quòd, litteris lectis, aliquantùm acquievi. Nam et ea scripsisti quæ levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus omnibus officiis, quæ illi tempori tribui potuerunt, declaravit, et quanti ipse me faceret, et quàm suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore; cujus officia jucundiora licet sæpe mihi fuerint, numquam tamen gratiora.

Me autem non oratio tua solùm et societas pæne ægritudinis, sed etiam auctoritas consolatur. Turpe enim esse existimo, me non ita ferre casum meum, ut tu, tali sapientiâ præditus, ferendum putas. Sed opprimor interdum, et vix resisto dolori, quòd ea me solatia deficiunt, quæ ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortunâ non defuerunt. Nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Gallus, et M. Cato, qui summo ingenio, summâ virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur. Mihi autem, amissis ornamentis iis, quæ ipse commemoras, quæque eram maximis laboribus adeptus, unam manebat illud solatium, quod ereptum est. Non amicorum negotiis, non rei publicæ procuratione impedie

bantur cogitationes meæ; nihil in foro agere libebat; adspicere curiam non poteram; existimabam, id quod erat, omnes me et industriæ meæ fructus et fortunæ perdidisse.

Sed, cùm cogitarem hæc mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cùm frangerem jam ipse me, cogeremque illa ferre toleranter; habebam quò confugerem, ubi conquiescerem, cujus in sermone et suavitate omnes curas doloresque deponerem. Nunc autem, hoc tam gravi vulnere, etiam illa quæ consanuisse videbantur recrudescunt. Non enim, ut tum me a re publicâ mæstum domus excipiebat, quæ levaret, sic nunc domo mærens ad rem publicam confugere possum, ut in ejus bonis acquiescam. Itaque et domo absum et foro, quòd nec eum dolorem, quem a re publicâ capio, domus jam consolari potest, nec domesticum res publica.

Quo magis te exspecto, teque videre quàm primùm cupio. Major mihi levatio afferri nulla potest, quàm conjunctio consuetudinis sermonumque nostrorum : quamquam sperabam tuum adventum sic enim audiebam

[ocr errors]

- appropinquare. Ego autem cùm multis de causis te exopto quàm primùm videre; tum etiam, ut antè commentemur inter nos, quâ ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum, et prudentis, et liberalis, et (ut perspexisse videor) nec a me alieni, et tibi amicissimi. Quod cùm ita sit, magnæ tamen est deliberationis, quæ ratio sit ineunda nobis, non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi.

XI.

PLINY.

1.-Letter to Tacitus, concerning a School for Boys.

Salvum te in urbem venisse gaudeo; venisti autem, si quando aliàs, nunc maximè mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absolvam. Vereor enim ne, si hanc intentionem jam in fine laxavero, ægrè resumam. Interim, ne quid festinationi meæ pereat, quod sum præsens petiturus hac quasi præcursoriâ epistulâ rogo.

[ocr errors]

Sed priùs accipe causas rogandi. Proximè, cùm in patriâ meâ fui, venit ad me salutandum municipis mei filius prætextatus. Huic ego Studes?' inquam. Respondit Etiam.' 'Ubi?' Mediolani.' Cur non hic?' Et pater ejus (erat enim unà, atque etiam ipse adduxerat puerum) Quia nullos hic præceptores habemus.' 'Quare nullos? nam vehementer intererat vestrâ, qui patres estis,'-et opportunè complures patres audiebant, — ' liberos vestros hic potissimùm discere. Ubi enim aut jucundiùs morarentur quàm in patriâ, aut pudiciùs continerentur quàm sub oculis parentûm, aut minore sumptu quàm domi? Quantulum est ergò, collatâ pecuniâ, conducere præceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quæ peregrè emuntur impenditis, adjicere mercedibus? Atque adeò ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publicâ nostrâ, quasi pro filiâ vel parente, tertiam partem ejus quod conferre vobis placebit dare. Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc

munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis video, in quibus præceptores publicè conducuntur. Huic vitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis jus conducendi relinquatur, îsdemque religio rectè judicandi necessitate collationis addatur. Nam qui fortasse de alieno negligentes, certè de suo diligentes erunt; dabuntque operam ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit. Proinde consentite, conspirate, majoremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quàm plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius præstare liberis vestris, nihil gratius patriæ, potestis. Educentur hic qui hìc nascuntur, statimque ab infantiâ natale solum amare frequentare consuescant. Atque utinam tam claros præceptores inducatis, ut finitimis oppidis studia hinc petantur; utque nunc liberi vestri aliena in loca, ita mox alieni in hunc locum confluant!'

Hæc putavi altiùs et quasi a fonte repetenda, quo magis scires quàm gratum mihi foret, si susciperes quod injungo. Injungo autem, et pro rei magnitudine rogo, ut ex copiâ studiosorum, quæ ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias præceptores quos sollicitare possimus; sub eâ tamen conditione, ne cui fidem meam obstringam. Omnia enim libera parentibus servo. Illi judicent, illi eligant: ego mihi curam tantùm et inpendium vindico. Proinde, si quis fuerit repertus qui ingenio suo fidat, eat illuc, eâ lege ut hinc nihil aliud certum quàm fiduciam suam ferat. Vale.

2.

- Letter to Tacitus, on his Uncle's death by the Eruption of Vesuvius, A.D. 79.

Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo veriùs tradere posteris possis. Gratias ago: nam video morti ejus, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum,

« IndietroContinua »