Immagini della pagina
PDF
ePub

ut ́populi, ut urbes, memorabili casu quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit; multum tamen perpetuitati ejus scriptorum tuorum æternitas addet. Equidem beatos puto quibus deorum munere datum est aut facere scribenda, aut scribere legenda; beatissimos verò quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentiùs suscipio, deposco etiam quod injungis.

Erat Miseni, classemque imperio præsens regebat. Nonum Kal. Septembres, horâ ferè septimâ, mater mea indicat ei apparere nubem inusitatâ et magnitudine et specie. Usus ille sole, mox frigidâ, gustaverat jacens studebatque: poscit soleas, ascendit locum ex quo maximè miraculum illud conspici poterat. Nubes, incertum procul intuentibus ex quo monte (Vesuvium fuisse posteà cognitum est) oriebatur, cujus similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata, in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo, quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo, destituta aut etiam pondere suo victa, in latitudinem vanescebat: candida interdum, interdum sordida et maculosa, prout terram cineremve sustulerat.

Magnum propiùsque noscendum, ut eruditissimo viro, visum. Jubet Liburnicam aptari: mihi, si venire unà vellem, facit copiam : respondi studere me malle; et fortè ipse quod scriberem dederat. Egrediebatur domo: accipit codicillos Rectina Tasci imminenti periculo exterritæ (nam villa ejus subjacebat, nec ulla nisi navibus fuga): ut se tanto discrimini eriperet orabat. Vertit ille consilium, et quod studioso animo inchoaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse, non Rectinæ modò sed multis (erat enim frequens amoenitas oræ) laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum, recta gubernacula in periculum tenet, adeò solutus metu ut omnes illius mali motus, omnes figuras, ut deprenderat oculis, dictaret enotaretque.

Jam navibus cinis incidebat, quo propiùs accederent, calidior et densior; jam pumices etiam, nigrique et ambusti et fracti igne lapides, jam vadum subitum, ruinâque montis litora obstantia. Cunctatus paulùm an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti Fortes inquit fortuna juvat: Pomponianum pete. Stabiis erat, diremptus sinu medio; nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur. Ibi, quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen, et cùm cresceret, proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugæ, si contrarius ventus resedisset; quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem, consolatur, hortatur, utque timorem ejus suâ securitate leniret, deferri in balineum jubet: lotus accubat, cenat aut hilaris, aut (quod est æquè magnum) similis hilari.

Interim e Vesuvio monte pluribus in locis latissimæ flammæ altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille, agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere, in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit, et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animæ, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur. Sed area ex quâ diæta adibatur ita jam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat ut, si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant, an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.

Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur; quod tamen periculorum collatio elegit. Et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis

constringunt: id munimentum adversus incidentia fuit. Jam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multæ variaque lumina solabantur. Placuit egredi in litus, et ex proximo aspicere ecquid jam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi, super abjectum linteum recubans, semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammæ, flammarumque prænuntius odor sulphuris, alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servolis duobus adsurrexit; et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho, qui illi naturâ invalidus et angustus et frequenter æstuans erat. Ubi dies redditus (is ab eo quem novissimè viderat tertius), corpus inventum integrum, inlæsum, opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quàm defuncto similior.

Interim Miseni ego et mater. Sed nihil ad historiam; nec tu aliud quàm de exitu ejus scire voluisti. Finem ergo faciam. Unum adjiciam, omnia me quibus interfueram, quæque statim cùm maximè vera memorantur audieram, persecutum. Tu potissima excerpes. Aliud est enim epistolam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.

3. Second Letter on the Eruption.

Ais te, adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere quos ego Miseni relictus (id enim ingressus abruperam) non solùm metus verùm etiam casus pertulerim. Quamquam animus meminisse horret, incipiam.

Profecto avunculo, ipse reliquum tempus studiis (ideo enim remanseram) impendi : mox balineum, cena, somnus inquietus et brevis. Præcesserat per multos dies tremor terræ minùs formidolosus, quia Campaniæ solitus. Illâ vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia sed verti cre

derentur. Irrumpit cubiculum meum mater: surgebam, invicem, si quiesceret, excitaturus. Residimus in areâ domûs, quæ mare a tectis modico spatio dividebat. Dubito constantiam vocare an inprudentiam debeam; agebam enim duodevicesimum annum: posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego, atque etiam, ut cœperam, excerpo. Ecce, amicus avunculi, qui nuper ad eum ex Hispaniâ venerat, ut me et matrem sedentes, me verò etiam legentem videt, illius patientiam, securitatem meam corripit: nihilo segniùs ego intentus in librum.

Jam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus dies. Jam quassatis circumjacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinæ metus. Tum demum excedere oppido visum sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiæ, alienum consilium suo præfert, ingentique agmine abeuntes premit et impellit. Egressi tecto consistimus. Multa ibi miranda, multas formidines patimur. Nam vehicula quæ produci jusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant. Prætereà mare in se resorberi, et tremore terræ quasi repelli videbamus. Certè processerat litus, multaque

animalia maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritûs tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat: fulguribus illæ et similes et majores erant.

Tum vero idem ille ex Hispaniâ amicus acriùs et instantiùs 'Si frater' inquit 'tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos; si periit, superstites voluit; proinde quid cessatis evadere?' Respondimus non commissuros nos, ut de salute illius incerti nostræ consuleremus. Non moratus ultrà, pr ripit se, effusoque cursu periculo aufertur. Nec multo post, illa nubes descendere in terras, operire maria: cinxerat Capreas et absconderat : Miseni quod procurrit abstulerat. Tum mater orare, hortari,

jubere quoquo modo fugerem; posse enim juvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contrà, salvum me nisi unà non futurum: dein manum ejus amplexus, addere gradum cogo. Paret ægrè, incusatque se quòd me moretur.

Jam cinis, adhuc tamen rarus: respicio; densa caligo tergis imminebat, quæ nos torrentis modo infusa terræ sequebatur. 'Deflectamus' inquam, 'dum videmus ne in viâ strati comitantium turbâ in tenebris obteramur.' Vix consideramus, et nox, non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine extincto. Audires ululatus feminarum, infantûm quiritatus, clamores virorum: alii parentes, alii liberos, alii conjuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant: hi suum casum, illi suorum miserabantur: erant qui metu mortis mortem precarentur: multi ad deos manus tollere, plures nusquam jam deos ullos, æternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur.

Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse, illud ardere falsò, sed credentibus nuntiabant. Paulùm reluxit: quod non dies nobis sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longiùs substitit, tenebræ rursus, cinis rursus multus et gravis. Hunc identidem adsurgentes excutiebamus: operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parùm fortem, in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.

.

Tandem illa caligo, tenuata quasi in fumum nebulamve, discessit: mox dies verus, sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse cùm deficit solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia, altoque cinere tamquam nive, obducta. Regressi Misenum, curatis utcumque corporibus, suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus prævalebat: nam et tremor

« IndietroContinua »