Immagini della pagina
PDF
ePub

Atrio ad Cæsarem venerunt, qui nunciarent superiore nocte, maximâ coortâ tempestate, propè omnes naves afflictas atque in litore ejectas esse; quòd neque ancoræ funesque subsisterent, neque nautæ gubernatoresque vim tempestatis pati possent; itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.

His rebus cognitis, Cæsar legiones equitatumque revocari atque itinere desistere jubet, ipse ad naves revertitur: eadem ferè quæ ex nunciis literisque. cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter XL navibus, reliquæ tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaque ex legionibus fabros deligit, et ex continenti, alios arcessi jubet; Labieno scribit ut quàm plurimas posset iis legionibus, quæ sunt apud eum, naves instituat. Ipse etsi res erat multæ operæ ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci, et cum castris unâ munitione conjungi. In his rebus circiter dies x consumit, ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis navibus castrisque egregiè munitis, easdem copias' quas antè præsidio navibus reliquit ipse eòdem unde redierat proficiscitur. Eò cùm venisset, majores jam undique in eum locum copiæ Britannorum convenerant, summâ imperii bellique administrandi communi consilio permissâ Cassivellauno, cujus fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque præfecerant.

Britanniæ pars interior ab iis incolitur, quos natos

in insulâ ipsâ memoriâ proditum dicunt; maritima pars ab iis qui prædæ ac belli inferendi causâ ex Belgio transierant, qui omnes ferè iis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eò pervenerunt, et bello illato ibi permanserunt atque agros colere cœperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque ædificia, ferè Gallicis consimilia; pecorum magnus numerus. Utuntur aut ære, aut nummo æreo, aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed ejus exigua est copia: ære utuntur importato. Materia cujusque generis ut in Galliâ est, præter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; hæc tamen alunt animi voluptatisque causâ. Loca sunt temperatiora quam in Galliâ, remissioribus frigoribus.

Insula naturâ triquetra, cujus unum latus est contra Galliam. Hujus lateris alter angulus qui est ad Cantium, quò ferè omnes ex Galliâ naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc latus pertinet circiter milia passuum D. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem, quâ ex parte est Hibernia, dimidio minor (ut existimatur), quam Britannia, sed pari spatio transmissûs atque ex Galliâ est in Britanniam. In hôc medio cursu est insula quæ appellatur Mona; complures prætereà minores objectæ insulæ existimantur; de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos xxx sub brumâ esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aquâ mensuris breviores esse quàm in continenti noctes videbamus. Hujus est longitudo lateris, ut fert

illorum opinio, DCC milium. Tertium est contra septemtriones, cui parti nulla est objecta terra; sed ejus angulus lateris maximè ad Germaniam spectat: hoc milia passuum DCCC in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.

Ex his omnibus longè sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quæ regio est maritima omnis, neque multùm a Gallicâ differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt, pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod cæruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugnâ adspectu : capilloque sunt promisso, atque omni parte corporis rasâ præter caput et labrum superius.

Equites hostium essedariique acriter prælio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint, atque eos in silvas collesque compulerint, sed compluribus interfectis cupidiùs insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illi, intermisso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum, subitò se ex silvis ejecerunt, impetuque in eos facto, qui erant in statione pro castris collocati, acriter pugnaverunt; duabusque missis subsidio cohortibus. a Cæsare, atque iis primis legionum duarum, cùm hæ perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnæ perterritis nostris, per medios audacissimè perruperunt, seque indè incolumes receperunt. Eo die Q. Laberius Durus tribunus militum interficitur. Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur.

Toto hoc in genere pugnæ, cùm sub oculis omni

um ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quòd neque insequi cedentes possent, neque ab signis discedere auderent, minùs aptos esse ad hujus generis hostem ; equites autem magno cum periculo prælio dimicare, proptereà quòd illi etiam consultò plerùmque cederent, et cùm paulùm ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent, et pedibus dispari prœlio contenderent. Equestris autem prælii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. Accedebat huc ut numquam conferti, sed rari magnisque intervallis præliarentur, stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defatigatis succederent.

Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt, rarique se ostendere, et leniùs quam pridiè nostros equites prælio lacessere cœperunt. Sed meridie, cùm Cæsar pabulandi causâ tres legiones atque omnem equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repentè ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic utì ab signis legionibusque non absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt, neque finem sequendi fecerunt quoad subsidio confisi equites, cùm post se legiones viderent, præcipites hostes egerunt, magnoque eorum numero interfecto, neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fugâ protinùs quæ undique convenerant auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

Cæsar cognito consilio eorum, ad flumen Tamesin in fines Cassivellauni exercitum duxit, quod flumen uno omninò loco pedibus atque hoc ægrè transiri

potest. Eò cùm venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas ripa autem erat acutis sudibus præfixisque munita, ejusdemque generis sub aquâ defixæ sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque, Cæsar præmisso equitatu confestim legiones subsequi jussit. Sed eâ celeritate atque eo impetu milites ierunt, cùm capite solo ex aquâ exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent, ripasque dimitterent, ac se fugæ mandarent.

Cassivellaunus, ut suprà demonstravimus, omni depositâ spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, milibus circiter IV essedariorum relictis, itinera nostra servabat, paulumque ex viâ excedebat, locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque iis regionibus, quibus nos iter facturos cognoverat, pecora atque homines ex agris in silvas compellebat ; et cùm equitatus noster liberiùs prædandi vastandique causâ se in agros effunderet, omnibus viis notis semitisque essedarios ex silvis emittebat, et magno cum periculo nostrorum equitum cum iis confligebat, atque hoc metu latiùs vagari prohibebat. Relinquebatur ut neque longiùs ab agmine legionum discedi Cæsar pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere poterant. . . .

Dum hæc in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium nuntios mittit, atque his imperat uti coactis omnibus copiis, castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. Ii cùm ad castra venissent, nostri eruptione factâ multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige, suos incolumes redu

« IndietroContinua »