Immagini della pagina
PDF
ePub

xerunt. Cassivellaunus hoc prælio nunciato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maximè etiam permotus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Cæsarem mittit. Cæsar, cùm statuisset hiemem in continenti propter repentinos Galliæ motus agere, neque multum æstatis superesset, atque id facilè extrahi posse intelligeret, obsides imperat, et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit : interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubratio neu Trinobantibus noceat.

Obsidibus acceptis, exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. His deductis, quòd et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullæ tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit. Ac sic accidit utì ex tanto navium numero, tot navigationibus, neque hoc neque superiore anno ulla omninò navis quæ milites portaret desideraretur; at ex iis quæ inanes ex continenti ad eum remitterentur, et quas posteà Labienus faciendas curaverat numero Lx, perpaucæ locum caperent, reliquæ ferè omnes rejicerentur. Quas cùm aliquamdiu Cæsar frustrà expectâsset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quòd æquinoctium suberat, necessariò angustiùs milites collocavit, ac summâ tranquillitate consecutâ, secundâ cùm solvisset vigiliâ, primâ luce terram attigit, omnesque incolumes naves perduxit.

3. The People of Gaul and Germany.

(Book VI. Chapters 11-28.] Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliæ Germaniæque moribus et quo differant hæ nationes inter sese proponere.

In Galliâ non solùm in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed pænè etiam in singulis domibus, factiones sunt; earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum judicio habere existimantur, quorum ad arbitrium judiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.

Idque ejus rei causâ antiquitùs institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret; suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Hæc eadem ratio est in summâ totius Galliæ ; namque omnes civitates in partes divisæ sunt duas.

In omni Galliâ eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo; nam plebes pænè servorum habetur loco, quæ nihil audet per se, et nullo adhibetur consilio. Plerique, cùm aut ære alieno aut magnitudine tributorum aut injuriâ potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus : in hos eadem omnia sunt jura quæ dominis in

Sed de his duobus generibus alterum est Druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adolescentium

. numerus disciplinæ causâ concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam ferè de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt; et si quod est admissum facinus, si cædes facta, si de hereditate, si de finibus controversia est, iidem decernunt; præmia pænasque constituunt. Si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis inter

servos.

dicunt. Hæc pæna apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur: ab his omnes discedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus jus redditur, neque honos ullus communicatur. His autem omnibus Druidibus præest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit: at si sunt plures pares, suffragio Druidum allegitur; nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quæ regio totius Galliæ media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique qui controversias habent conveniunt, eorumque decretis judiciisque parent. Disciplina in Britanniâ reperta, atque inde in Galliam translata esse existimatur; et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerùmque illò discendi causâ proficiscuntur.

Druides a bello abesse consuerunt, neque tributa unà cum reliquis pendunt; militiæ vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati præmiis, et suâ sponte multi in disciplinam conveniunt, et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur : itaque annos nonnulli xx in disciplinà permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cùm in reliquis ferè rebus, publicis privatisque rationibus, Græcis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur ; quòd neque in vulgum disciplinam efferri velint, neque eos qui discunt litteris confisos minùs memoriæ studere; quòd ferè plerisque accidit, ut præsidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maximè ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa prætereà de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum naturâ, de deorum immortalium vi ac potestate, disputant et juventuti tradunt.

Alterum genus est equitum. Hi, cùm est usus atque aliquod bellum incidit, quod ferè ante Cæsaris adventum quotannis accidere solebat, utì aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam qui sunt affecti gravioribus morbis, quique in præliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur; quòd, pro vitâ hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publicèque ejusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent, quibus succensis circumventi flammâ exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliquâ noxâ sint comprehensi, gratiora diis immortalibus esse arbitrantur, sed cùm ejus generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.

Deùm maximè Mercurium colunt. Hujus sunt plurima simulacra; hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quæstus pecuniæ mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Jovem et Minervam. De his eadem ferè quam reliquæ gentes habent opinionem; Apollinem morbos depellere, Minervam operam atque artificiorum initia tradere, Jovem imperium cælestium tenere, Martem bella regere. Huic, cùm proelio dimicare constituerunt, ea quæ bello ceperint plerumque devovent. Quæ superaverint animalia capta immolant; reliquas res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet, neque sæpè accidit ut neglectâ quispiam religione, aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet; gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

Galli se omnes ab Dite patre prognatos prædicant, idque ab Druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. reliquis vitæ institutis, hoc ferè ab reliquis differunt, quòd suos liberos, nisi cùm adoleverunt ut munus militiæ sustinere possint, palàm ad se adire non patiuntur ; filiumque puerili ætate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.

Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis æstimatione factâ cum dotibus communicant. Hujus omnis pecuniæ conjunctim ratio habetur, fructusque servantur : uter eorum vitâ superârit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in

« IndietroContinua »