Immagini della pagina
PDF
ePub

uxores sicutì in liberos vitæ necisque habent potestatem; et cùm pater familiæ illustriore loco natus decessit, ejus propinqui conveniunt, et de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quæstionem habent, et si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quæ vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia: ac paullo supra hanc memoriam, servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, justis funeribus confectis, unà cremabantur.

Quæ civitates commodiùs suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publicâ a finitimis rumore aut famâ acceperit, utì ad magistratum deferat, neve cum quo alio communicet: quòd sæpè homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri, et ad facinus impelli, et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus quæ visa sunt occultant; quæque esse ex usu judicaverint multitudini produnt. De re publicâ nisi per concilium loqui non conceditur.

Est autem hoc Gallicæ consuetudinis, utì et viatores etiam invitos consistere cogant, et quod quisque eorum de quâque re audierit aut cognoverit quærant, et mercatores in oppidis vulgus circumsistant, quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogant. His rebus atque auditionibus permoti, de summis sæpè rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio pœnitere necesse est, cùm incertis rumoribus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.

Germani multùm ab hac consuetudine differunt: nam neque Druides habent qui rebus divinis præsint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum apertè opibus juvantur, Solem et Vulcanum et Lunam: reliquos ne famâ quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiæ student. Qui diutissimè impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem; hôc ali staturam, ali hoc vires nervosque confirmari putant.

Agriculturæ non student; majorque pars eorum victûs in lacte, caseo, carne consistit: neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui unà coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt, atque anno post aliò transire cogunt. Ejus rei multas afferunt causas: ne assiduâ consuetudine capti studium belli gerundi agriculturâ commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores poșsessionibus expellant; ne accuratiùs ad frigora atque æstus vitandos ædificent; ne qua oriatur pecuniæ cupiditas, quâ ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi æquitate plebem contineant, cùm suas quisque opes cum potentissimis æquari videat.

Suevorum gens est longè maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causâ ex finibus educunt. Reliqui qui domi manserunt se atque illos alunt. Hi rursùs in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nec ratio atque usus belli in

termittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longiùs anno remanere uno in loco incolendi causâ licet. Neque multùm frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt, multùmque sunt in venationibus; quæ res et cibi genere et quotidianâ exercitatione et libertate vitæ, quòd a pueris nullo officio aut disciplinâ assuefacti nihil omninò contra voluntatem faciant, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque vestitûs præter pelles habeant quidquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et lavantur in fluminibus.

Mercatoribus est ad eos aditus magis eo ut quæ bello ceperint quibus vendant habeant, quàm quòd ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam jumentis, quibus maximè Galli delectantur, quæque impenso parant pretio, Germani importatis his non utuntur, sed quæ sunt apud eos nata, prava atque deformia, hæc quotidianâ exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. Equestribus præliis sæpè ex equis desiliunt ac pedibus præliantur, equosque eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter cùm usus est recipiunt; neque eorum moribus turpius quidquam aut inertius habetur quàm ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quàmvis pauci adire audent. Vinum ad se omninò importari non sinunt, quod eâ re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.

Civitatibus maxima laus est quàm latissimè circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere,

neque quemquam propè audere consistere: simul hôc se fore tutiores arbitrantur, repentinæ incursionis timore sublato. Cùm bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus qui ei bello præsint, ut vitæ necisque habeant potestatem deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt, controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quæ extra fines cujusque civitatis fiunt, atque ea juventutis exercendæ ac desidia minuendæ causâ fieri prædicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint profiteantur; consurgunt ii qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur, atque ab multitudine collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum posteà fides derogatur. Hospitem violare fas non putant; qui quâcunque de causâ ad eos venerunt ab injuriâ prohibent sanctosque habent, hisque omnium domus patent, victusque communicatur.

Quæ

Ac fuit anteà tempus cùm Germanos Galli virtute superarent, ultrò bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quæ fertilissima Germaniæ sunt loca circum Hercyniam silvam, Volcæ Tectosages occupaverunt, atque ibi consederunt. gens ad hoc tempus his sedibus sese continet, summamque habet justitiæ et bellicæ laudis opinionem : nunc quoque in eâdem inopiâ, egestate, patientiâ quâ Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem Provinciæ propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque

usus largitur. Paullatim adsuefacti superari, multisque victi præliis, ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.

Hujus Hercyniæ silvæ, quæ suprà demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus, rectâque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsùs diversis ab flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit; neque quisquam est hujus Germaniæ, qui se aut adîsse ad initium ejus silvæ dicat, cùm dierum iter LX processerit, aut quo ex loco oriatur acceperit: multaque in eâ genera ferarum nasci constat, quæ reliquis in locis visa non sint: ex quibus quæ maximè differant ab ceteris et memoriæ prodenda videantur, hæc sunt.

Est bos cervi figurâ, cujus a mediâ fronte inter aures unum cornu exsistit, excelsius magisque directum his quæ nobis nota sunt cornibus. Ab ejus summo sicut palmæ ramique latè diffunduntur. Eadem est feminæ marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

Sunt item quæ appellantur alces. Harum est consimilis capreis figura et varietas pellium; sed magnitudine paullo antecedunt, mutilæque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent; neque quietis causâ procumbunt, neque, si quo afflictæ casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant, atque ita paullùm modò reclinatæ quietem capiunt; quarum ex vestigiis cùm est animadversum a vena

« IndietroContinua »