Immagini della pagina
PDF
ePub

toribus quò se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cùm se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere affligunt, atque unà ipsæ concidunt.

Tertium est genus eorum qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paullo infra elephantos; specie et colore et figurâ tauri. Magna vis, eorum est et magna velocitas, neque homini neque feræ quam conspexerunt parcunt. Hos studiosè foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant homines adolescentes, atque hoc genere venationis exercent; et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus quæ sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multùm a nostrorum boum cornibus differt. Hæc studiosè conquisita ab labris argento circumcludunt, atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Intereà Alexander, Abistamene Cappadociæ præposito, Ciliciam petens cum omnibus copiis, in regionem quæ Castra Cyri appellatur, pervenerat. Stativa illic habuerat Cyrus, cùm adversus Cræsum in Lydiam exercitum duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus : Pylas incolæ dicunt arctissimas fauces, munimenta quæ manu ponimus naturali situ imitante. Igitur Arsanes, qui Ciliciæ præerat, reputans quid initio belli Memnon suasisset, quondam salubre consilium serò exsequi statuit: igne ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat : quicquid usui esse potest, corrumpit: sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus.

Sed longè utilius fuit angustias aditûs, qui Ciliciam aperit, valido occupare præsidio, jugumque, opportunè itineri imminens, obtinere; unde inultus subeuntem hostem aut prohibere, aut opprimere potuisset. Tunc paucis, qui callibus præsiderent, relictis, retrò ipse concessit ; populator terræ, quam a populationibus vindicare debuerat. Ergo, qui relicti erant, proditos se rati, ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt

cùm vel pauciores locum obtinere potuissent. Namque perpetuo jugo montis asperi ac prærupti Cilicia includitur, quod cùm a mari surgat, velut sinu quodam flexuque curvatum, rursus altero cornu in diversum littus excurrit. Per học dorsum, quà maximè introrsum mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est. Campestris eadem, quà vergit ad mare, planitiem ejus crebris distinguentibus rivis.

Pyramus et Cydnus, incluti amnes fluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis ; quippe, leni tractu e fontibus labens, puro solo excipitur; neque torrentes incurrunt, qui placidè manantis alveum turbent. Itaque incorruptus, idemque frigidissimus ; quippe, multâ riparum amœnitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit. Multa in eâ regione monumenta vulgata carminibus, vetustas exederat. Monstrabantur urbium sedes Lyrnessi et Thebes; Typhonis quoque specus, et Corycium nemus, ubi crocum gignitur, cæteraque in quibus nihil præter famam duraverat. Alexander fauces jugi, quæ Pylæ appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm, non aliàs magis dicitur admiratus esse felicitatem suam : obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent qui in subeuntes propellerent. Iter vix quaternos capiebat armatos. Dorsum montis imminebat viæ, non angustæ modò, sed plerumque præruptæ, crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leviter armatos præcedere jusserat, scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat jugum : intentos arcus habebant, moniti, non iter ipsos inire, sed prælium. Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maximè Persæ subjiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet. At ille, Parmenione ad inhibendum incendium cum expeditâ manu præmisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognoverat, urbem a se conservatam intrat.

Mediam Cydnus amnis, de quo paulò antè dictum est, interfluit; et tunc æstas erat, cujus calor non aliam magis quàm Ciliciæ oram vapore solis accendit; et diei fervidissimum tempus cæperat. Pulvere ac sudore simul perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret. Itaque veste depositâ, in conspectu agminis (decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis, levi ac parabili cultu corporis se esse contentum) descendit in flumen, vixque ingressi subito horrore artus rigere cæperunt; pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor reliquit. Expiranti similem ministri manu excipiunt, nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo, et pænè jam luctus in castris erat. Flentes querebantur, "in tanto impetu cursuque rerum, omnis ætatis ac memoriæ clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste dejectum, sed abluentem aquâ corpus, ereptum esse, et extinctum : instare Darium, victorem antequam vidisset hostem. Sibi easdem terras, quas victores peragrâssent, repetendas : omnia aut ipsos, aut hostes populatos: per vastas solitudines, etiamsi nemo insequi velit, euntes, fame atque inopiâ debellari posse. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere?. Jam ut ad Hellespontum fugâ penetrarent, classem quâ transeant, quem præparaturum? Rursus in ipsum regem misericordiâ versâ, "illum florem juventæ, illam vim animi, eumdem regem et commilitonem divelli a se et abripi,” immemores sui querebantur.

Inter hæc liberiùs meare spiritus cæperat; allevabat rex oculos, et paulatim redeunte animo, circumstantes amicos agnoverat: laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat. Animum autem ægritudo corporis urgebat: quippe Darium quinto die in Ciliciam fore nunciabatur. "Vinctum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi e manibus, obscurâque et ignobili morte in tabernaculo extingui se,” querebatur. Admissisque amicis pariter ac medicis : "In quo me,” inquit, "articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi videor; et qui ultrò intuli bellum, jam provocor. Darius ergo, cùm tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit; sed nequidquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta remedia et segnes medicos non exspectant tempora mea. Vel mori strenuè, quàm tardè convalescere, mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant, me non tam mortis, quàm belli remedium quærere.” Ingentem omnibus incusserat curam tam præceps temeritas ejus. Ergo pro se quisque precari cæpêre," ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium. Inexperta remedia haud injuriâ ipsis esse suspecta, cùm ad perniciem ejus etiam a latere ipsius pecuniâ sollicitaret hostis :” (quippe Darius mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronunciari jusse

[ocr errors]
« IndietroContinua »