Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

sanctus ac mitis, se verò tantum facinus” negat

esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites, jubeat trucidari. Quem deinde ampliùs nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine imbuisset manus? Neminem stolidum consilium capite luere debere, Defuturos enim qui suaderent, si suasisse periculum esset. Denique ipsos quotidiè ad se vocari in consilium, variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentiùs suaserit.” Itaque Græcis nuntiari jubet, " ipsum quidem benevolentiæ illorum gratias agere; cæterùm, si retrò ire pergat haud dubiè regnum hostibus traditurum. Famâ bella stare; et eum qui recedat, fugere credi. Trahendi verò belli vix ullam esse rationem. Tantæ enim multitudini, utique cùm jam hiems instaret, in regione vastâ, et invicem a suis atque hoste vexatâ, non suffectura alimenta. Ne dividi quidem copias posse, servato

. more majorum, qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint. Et (hercule) terribilem anteà regem et absentiâ. suâ ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum, delituisse inter angustias saltûs, ritu ignobilium ferarum, quæ strepitu prætereuntium audito, silvarum latebris se occuluerint. Jam etiam valetudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non ampliùs ipsum esse passurum detrectare certamen. In illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes."

Hæc magnificentiùs jactata quàm veriùs.

Cæterùm pecuniâ omni rebusque pretiosissimis Damascum Syriæ cum modico præsidio militum missis, reliquas copias in Ciliciam duxit, insequen

tibus more patrio agmen conjuge ac matre. Virgines quoque cum parvo filio comitabantur patrem. Fortè eâdem nocte et Alexander ad fauces quibus Syria aditur, et Darius ad eum locum, quem Amanicas Pylas vocant, pervenit. Nec dubitavere Persæ quin Isso relictâ, quam ceperant, Macedones fugerent. Nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant. Quos omnes, instinctu purpuratorum, barbarâ feritate sævientium, præcisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent; satisque omnibus spectatis, nuntiare quæ vidissent regi suo jussit. Motis ergò castris, superat Pinarem amnem, in tergis, ut credebat, fugientium hæsurus. At illi, quorum amputaverat manus, ad castra Macedonum penetrant, Darium, quanto maximo cursu posset, sequi nunciantes. Vix fides habebatur. Itaque speculatores in maritimas regiones præmissos explorare jubet, ipse adesset, an præfectorum aliquis speciem præbuisset universi venientis exercitûs. Sed cùm speculatores reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis collucere cæperunt, omniaque velut continenti incendio ardere visa, cùm incondita multitudo maximè propter jumenta laxiùs tenderet. Itaque eo ipso loco metari suos castra jusserat, lætus, quod omni expetierat voto, in illis potissimum angustiis decernendum esse.

Cæterùm, ut solet fieri, cùm ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, quâ aspirante res tam prosperè gesserat, verebatur; nec injuriâ, ex his quæ tribuisset sibi, quàm mutabilis esset reputabat : unam superesse noctem quæ tanti discriminis moraretur eventum. Rursus occurrebat, majora periculis præmia : et sicut dubium esset an vinceret, ita illud utique certum esse, honestè et cum magnâ laude moriturum. Itaque, corpora milites curare jussit, ac deinde tertiâ vigiliâ instructos et armatos esse. Ipse in jugum editi montis ascendit, multisque collucentibus facibus patrio more sacrificium diis præsidibus loci fecit. Jamque tertium, sicut præceptum erat, signum tubâ miles acceperat, itineri simul paratus ac prælio : strenuèque jussi procedere, oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. Darium triginta inde stadia abesse præmissi indicabant. Tunc consistere agmen jubet, armisque ipse sumptis aciem ordinat.

Dario adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt, vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur. Ergò non mediocris omnium animos formido incesserat: quippe itineri quàm prælio aptiores erant, raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium, suosque ad arma vocantium, majorem metum incussit. Alii in jugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent: equos plerique frænabant: discors exercitus, nec ad unum intentus imperium, vario tumultu cuncta turbaverat. Darius initio jugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem: a mari quoque, quo dextrum ejus cornu tegebatur, alios objecturus, ut undique urgeret. Præter hæc, viginti milia præmissa cum sagittariorum manu, Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire, et objicere sese Macedonum copiis jusserat. Si id præstare non possent, retrocedere in montes, et occultè circumire ultimos hostium. Cæterùm destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii præ metu imperium exsequi non audebant, alii frustrà exsequebantur : quia ubi partes labant summa turbatur.

Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur, additis funditorum sagittariorumque viginti fermè milibus. In eodem Thymodes erat Græcis peditibus mercede conductis triginta milibus præpositus. Hoc erat haud dubiè robur exercitûs, par Macedonicæ phalangi acies. In lævo cornu Aristomedes Thessalus viginti milia barbarorum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum, tria milia delectorum equitum assueta corporis .custodiâ, et pedestris acies quadraginta milia, sequebantur. Hyrcani deinde Medique equites : his proximi cæterarum gentium equites dextrâ lævâque dispositi. sicut dictum est instructum, sex milia jaculatorum funditorumque antecedebant. Quidquid in illis angustiis adiri poterat, impleverant copiæ, cornuaque hinc a jugo, illinc a mari stabant: uxorem matremque regis, et alium feminarum gregem, in medium agmen acceperant.

Alexander phalangem, quâ nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor Parmenionis filius tuebatur: huic proximi stabant Cænos, et Perdiccas, et Meleager, et Ptolemæus, et Amyntas, sui quisque agminis duces. In lævo, quod ad mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere jussus.

Hoc agmen,

Equites ab utroque cornu locati, dextrum Macedones, Thessalis adjunctis, lævum Peloponnesii tuebantur. Ante hanc aciem posuerat funditorum manum, sagittariis admixtis; Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. At his qui præmissi a Dario jugum montis insederant Agrianos opposuit, ex Græciâ nuper advectos. Parmenioni autem præceperat, ut quantùm posset agmen ad mare extenderet, quò longiùs abesset montibus, quos occupaverant barbari. At illi, neque obstare venientibus, nec circumire prætergressos ausi, funditorum maximè aspectu territi profugerant: eaque res Alexandro tutum agminis latus, quod ne supernè incesseretur timuerat, præstitit. Triginta et duo armatorum ordines ibant; neque enim latiùs extendi aciem patiebantur angustiæ. Paulatim deinde laxare se sinus montium, et majus spatium aperire cæperant; ita ut non pedes solùm pluribus ordinibus incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.

Jam in conspectu, sed extra teli jactum utraque acies erat, cùm priores Persæ inconditum et trucem sustulêre clamorem. Redditur et a Macedonibus major exercitûs numero, jugis montium vastisque saltibus repercussus; quippe semper circumjecta nemora petræque quantamcumque accepêre vocem multiplicato sono referunt. Alexander ante prima signa ibat, identidem manu suos inhibens ne suspensi, acriùs ob nimiam festinationem concitato spiritu, capesserent prælium. Cùmque agmini obequitaret, , variâ oratione milites alloquebatur. Macedones, tot bellorum in Europâ victores, ad subigendam Asiam atque ultima Orientis, non ipsius magis

« IndietroContinua »