Immagini della pagina
PDF
ePub

Library

Of Californis.

LATIN READER.

I.

FABLES OF PHÆDRUS.

1. De Vulpe et Uvd. Famé coacta vúlpes altâ in vineâ Uvam áppetebat súmmis saliens víribus. Quam tángere ut non pótuit, discedens ait: “Nondúm matura est, nólo acerbam súmere.”

Qui fácere quæ non possunt verbis élevant, Adscríbere hoc debebunt exemplum sibi.

5

II. Vulpes et Hircus.

5

Homo in periclum símul ac venit callidus,
Reperire effugium alterius quærit malo.

Cùm décidisset vulpes in puteum inscia,
Et altiore claúderetur márgine,
Devénit hircus sitiens in eundem locum ;
Simúl rogavit, ésset an dulcís liquor
Et cópiosus? Illa fraudem móliens :
“Descénde, amice; tánta bonitas est aquæ,
Voluptas ut satiári non possít mea."
Immísit se barbátus. Tum vulpécula
Evásit puteo, níxa celsis córnibus,
Hircúmque clauso líquit hærentém vado.

:

IO

III. Lupus et Agnus.

5

Ad rívum eundem lúpus et agnus vénerant, Siti compulsi. Súperior stabát lupus Longéque inferior ágnus. Tunc fauce ímprobâ Latro incitatus, júrgii causam intulit; “Cur," inquit, “ turbuléntam fecistí mihi Aquám bịbenti ?” Lániger contrá timens: “Quî possum, quæso, fácere quod quereris, lupe? A té decurrit ád meos haustús liquor.” Repúlsus ille véritatis víribus, “ Ante hós sex menses mále," ait, “ dixistí mihi.” Respóndit agnus: “Equidem natus non eram.” “Pater hércule tuus,” inquit, “ male dixít mihi Atque ita correptum lácerat injustâ nece.”

Hæc propter illos scripta est homines fábula, Qui fictis causis innocentes ópprimunt.

IO

15

iv. Vipera et Lima.

Mordáciorem qui improbo dente ádpetit,
Hoc argumento sé describi séntiat.

In officinam fábri venit vípera.
Hæc, cùm tentaret, sí qua res essét cibi,
Limám momordit. Illa contra contumax,
“Quid me," inquit, “ stulta, dénte captas lædere,
Omne ádsuëvi férrum quæ corrodere?”

5

[ocr errors]

v. Canis et Crocodilus.

Consília qui dant práva cautis hominibus, Et perdunt operam et déridentur turpiter.

Canés currentes bíbere in Nilo fúmine, A córcodilis né rapiantur, tráditum est. Igitur cùm currens bíbere cæpissét canis,

5

Sic córcodilus : “ Quám libet lambe otio,
Nolí vereri.” At ille: “Facerem me hércule,
Nisi ésse scirem cárnis te cupidúm meæ.”

VI. Muli et Latrones.

5

Mulí gravati sárcinis ibánt duo:
Unús ferebat físcos cum pecuniâ ;
Altér tumentes múlto saccos hórdeo.
Ille, ónere dives, célsa cervice éminet,
Clarúmque collo jactat tintinnabulum ;
Comés quieto séquitur et placidó gradu.
Subito latrones éx insidiis ádvolant,
Intérque cædem férro mulum saúciant:
Diripiunt nummos, négligunt vile hordeum.
Spoliátus igitur casus cùm flerét suos,
“Equidem,” inquit alter, “mé contemptum gaudeo ;
Nam níhil amisi, néc sum læsus vulnere.”

Hoc argumento túta est hominum tenuitas :
Magnæ periclo sunt opes obnoxiæ.

IO

VII. Calvus et Musca.

:

5

Calví momordit músca nudatúm caput;
Quam opprimere captans álapam sibi duxít gravem,
Tunc illa irridens : “ Púnctum volucris párvulæ
Voluisti morte ulcisci : quid faciés tibi,
Injúriæ qui addideris contuméliam?”
Respóndit: “Mecum fácile redeo in grátiam,
Quia non fuisse méntem lædendi scio;
Sed té, contempti generis animal improbum,
Quæ délectaris bíbere humanum sánguinem,
Optém necare vél majore incommodo.”

Hoc argumentum véniam ei dari docet,
Qui cásu peccat.

Nám qui consilio ést nocens, Illum ésse quâvis dignum penâ júdico.

10

VIII. Homo et Colubra.

Qui fért malis auxilium, post tempús dolet.

Gelú rigentem quídain colubram sústulit.
Sinúque fovit, contra se ipse mísericors;
Namque út refecta est, nécuit hominem protinus.
Hanc ália cùm rogaret causam fácinoris,
Respondit: “Ne quis díscat prodesse improbis." ”

5

IX. Asinus ad Senem Pastorem.
In principatu cómmutando cívium
Nil præter domini nómen mutant pauperes.
Id ésse verum, párva hæc fabella indicat.

Aséllum in prato tímidus pascebát senex.
Is, hóstium clamóre subito térritus,
Suadébat asino fúgere, ne possént capi.
At ille lentus: “Quæso, num binás mihi
Clitéllas impositúrum victorém putas?”
Senex negavit. “Ergo quid refért meâ,


Cui sérviam? clitéllas dum portém meas."

5

ΙΟ

x. Lupus et Gruis.

5

Qui prétium meriti ab ímprobis desiderat,
Bis péccat: primum quóniam indignos ádjuvat;
Impúne abire deínde quia jam non potest.

Os dévoratum faúce cùm hærerét lupi,
Magnó dolore víctus cæpit singulos
Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est jurejurandó gruis,
Gulæque creden's cólli longitudinem,
Perículosam fécit medicinám lupo.
Pro quó cùm pactum flagitaret præmium :
“ Ingráta es,” inquit, “ óre quæ nostró caput
Incolume abstuleris, ét mercedem póstules.”

IO

XI. Socrates ad Amicos.

Vulgáre amici nómen, sed rara ést fides.

Cùm párvas ædes sibi fundâsset Sócrates, (Cujús non fugio mórtem, si famam ádsequar, Et cédo invidiæ, dummodo absolvár cinis) E pópulo sic, nescio quis, ut fieri solet: “Quæsó tam angustam, tális vir, ponis domum ?” “Utinam," inquit, "veris hánc amicis impleam!”

5

XII. Gubernator et Nautæ.

5

Cùm de fortunis quídam quereretúr suis ;
Æsopus finxit consolandi grátiâ :

Vexata sævis návis tempestátibus,
Intér vectorum lacrimas et mortís metum,
Faciem ád serenam súbito ut mutatúr dies,
Ferri secundis túta cæpit flatibus,
Nimiâque nautas hilaritate extollere.
Factús periclo túm gubernator sophus:
“ Parcé gaudere opórtet, et sensím queri,
Totám quia vitam miscet dolor et gaudium.”

IO

XIII. Esopus et Petulans.

5

Succéssus ad perniciem multos dévocat.

Æsopo quidam petulans lapidem ímpegerat.
“ Tanto,” inquit, “ melior !” Assem deinde illi dedit,
Sic prosecutus: “Plús non habeo mehércule,
Sed unde accipere possis, monstrabó tibi.”
Venit écce dives ét potens; huic símiliter
“Impinge lapidem, et dignum accipies præmium."
Persuasus ille fécit, quod monitús fuit:
Sed spés fefellit impudentem audáciam:
Comprénsus namque poénas persolvít cruce.

IO

« IndietroContinua »