Immagini della pagina
PDF
ePub

quàm suo ductu profecti, inveteratæ virtutis admonebantur. Illos terrarum orbis liberatores, emensosque

olim Herculis et Liberi patris terminos, non Persis modò, sed etiam omnibus gentibus imposituros jugum: Macedonum Bactra et Indos fore: minima esse quæ nunc intuerentur, sed omnia victoriâ aperiri. Non in præruptis petris Illyriorum et Thraciæ saxis sterilem laborem fore: spolia totius Orientis offerri. Vix gladio futurum opus; totam aciem, suo pavore fluctuantem, umbonibus posse propelli. Victor ad hæc Atheniensium Philippus pater invocabatur, domitæque nuper Bæotiæ, et urbis in eâ nobilissimæ, ad solum dirutæ, species repræsentabatur animis: jam Granicum amnem, jam tot urbes aut expugnatas, aut in fidem acceptas, omniaque quæ post tergum erant, strata et pedibus ipsorum subjecta memorabat. Cùm adierat Græcos, admonebat, "ab iis gentibus illata Græciæ bella, Darii priùs, deinde Xerxis insolentiâ, aquam ipsam terramque poscentium : ut neque fontium haustum, nec solitos cibos relinquerent deditis : ab his templa ruinis et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas, fodera humani divinique juris violata ” referebat. Illyrios verò et Thracas, rapto vivere assuetos, aciem hostium auro purpurâque fulgentem intueri jubebat, prædam non arma gestantem. Irent, et imbellibus feminis aurum viri eriperent. Aspera montium suorum juga, nudasque calles et perpetuo rigentes gelu, ditibus Persarum campis agrisque mutarent.

Jam ad teli jactum pervenerant, cùm Persarum equites ferociter in lævum cornu hostium invecti sunt. Quippe Darius equestri prælio decernere

.

optabat, phalangem Macedonici exercitûs robur esse conjectans. Jamque etiam dextrum Alexandri cornu circumibatur : quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad jugum montis jussis subsistere, ceteros in medium belli discrimen strenué transfert. Subductis deinde ex acie Thessalis equitibus, præfectum eorum occultè circumire tergum suorum jubet, Parmenionique conjungi, et quod is imperâsset impigrè exsequi. Jamque ipsi in medium Persarum undique circumfusi egregiè tuebantur : sed conferti, et quasi cohærentes, tela vibrare non poterant. Simul erant emissa, in eosdem concurrentia implicabantur, levique et vano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant. Ergò cominùs pugnam coacti conserere, gladios impigré stringunt. Tum verò multum sanguinis fusum est : duæ quippe acies ita cohærebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent: non timido, non ignavo cessare tum licuit: collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum sibi facerent. Tum demum ergò promovebant gradum, cùm hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos: nec vulnerati, ut aliàs solent, acie poterant excedere, cùm hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.

Alexander non ducis magis quàm militis munia exsequebatur ; opimum decus cæso rege expetens. Quippe Darius curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum, et hostibus ad incessendum, ingens incitamentum. Ergò frater ejus Oxathres, cùm Alexandrum instare ei cerneret, equites quibus præerat ante ipsum currum regis objecit, armis et robore corporis multùm super cæteros eminens, animo verò et pietate in paucissimis : illo utique prælio clarus, alios improvide instantes prostravit, alios in fugam avertit. At Macedones, (circa regem erant,) mutuâ adhortatione firmati, cum ipso in equitum agmen irrumpunt. Tum verò similis ruinæ strages erat. Circa currum Darii jacebant nobilissimi duces, ante oculos regis egregiâ morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, adverso corpore vulneribus acceptis. Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces prætor Ægypti, magnorum exercituum præfecti, noscitabantur : circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque, non quidem multi, sed promptissimi tamen cæsi sunt: inter quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone perstrictum est.

Jamque qui Darium vehebant equi confossi hastis, et dolore efferati, jugum quatere, et regem curru excutere cæperant: cùm ille, veritus ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit, et in equum qui ad hoc ipsum sequebatur imponitur; insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecorè abjectis. Tum verò ceteri dissipantur metu, et quâ cuique ad fugam patebat via erumpunt, arma jacientes quæ paulò antè ad tutelam corporum sumpserant: adeò pavor etiam auxilia formidat. Instabat fugientibus eques a Parmenione missus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. Equi pariter equitesque Persarum, serie laminarum graves, agmen, quod celeritate maximè constat, ægrè moliebantur : quippe in circumagendis equis suis Thessali multos occupaverant. Hac tam prosperâ pugnâ nuntiatâ, Alexander, non antè ausus persequi barba

ros, utrimque jam victor instare fugientibus cæpit. Haud amplius regem quàm mille equites sequebantur, cùm ingens multitudo hostium caderet. Sed quis aut in victoriâ aut in fugâ copias numerat? Agebantur ergò a tam paucis pecorum modo ; et idem metus qui cogebat fugere, fugientes morabatur.

At Græci qui in Darii partibus steterant, Amintâ duce, (prætor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga) abrupti a ceteris, haud sanè fugientibus similes evaserant. Barbari longè diversam fugam intenderunt: alii quâ rectum iter in Persidem ducebat; quidam circuitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darii. Sed jam illa quoque victor intraverat, omni quidem opulentiâ ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli sed luxuriæ apparatum, diripuerant milites. Cùmque plus raperent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in comparatione meliorum avaritia contempserat. Jamque ad feminas perventum erat, quibus, quo cariora ornamenta sunt, violentiùs detrahebantur; ne corporibus quidem vis ac libido parcebat. Omnia planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, repleverant; nec ulla facies mali deërat, cùm per omnes ordines ætatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur. Tunc verò impotentis fortunæ species conspici potuit, cùm ii qui tum Dario tabernaculum exornaverant, omni luxu et opulentiâ instructum, eadem illa Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites ; ita tradito more, ut victorem victi regis tabernaculo exciperent.

Sed omnium oculos animosque in semet converte

و

rant captiva mater conjuxque Darii : illa non majestate solum, sed etiam ætate venerabilis ; hæc formæ pulchritudine, ne illâ quidem sorte corruptæ. Receperat in sinum filium, nondum sextum ætatis annum egressum, in spem tantæ fortunæ, quantam pater ejus paulo antè amiserat, genitum. At in gremio anûs aviæ jacebant adultæ duæ virgines, non suo tantum, sed illius etiam mærore confectæ. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat, laceratis crinibus, abscisâque veste, pristini decoris immemores, reginas dominasque veris quondam tunc alienis nominibus invocantes. Illæ, suæ calamitatis oblitæ, in utro cornu Darius stetisset, quæ fortuna discriminis fuisset, requirebant. Negabant se captas, si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longiùs fuga abstulerat. In acie autem cæsa sunt Persarum peditum centum milia : decem milia equitum. At a parte Alexandri quattuor et quingenti saucii fuêre, ex peditibus triginta omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti. Tantulo impendio ingens victoria stetit.

Rex quidem, Darium persequendo fatigatus, postquam et nox appetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo antè a suis capta pervenit. Invitari deinde amicos quibus maximè assueverat jussit : quippe summa dumtaxat cutis in femore perstricta non prohibebat interesse convivio : cùm repentè e proximo tabernaculo lugubris clamor, barbaro ululatu planctuque permixtus, epulantes conterruit. Cohors quoque, quæ excubabat ad tabernaculum regis, verita ne majoris motûs principium esset, armare se cæperat.

Causa pavoris subiti fuit, quòd mater uxorque Darii, cum captivis

« IndietroContinua »