Immagini della pagina
PDF
ePub

nor) quod avunculum tuum in Italiâ dixisse constat : ipsum in viros incidisse, te in feminas.”

Nihil ex omnibus inconsultè ac temerè actis regem magis moverat, quàm Parmenionis cum honore mentio illata; dolorem tamen rex pressit, contentus jussisse ut convivio excederet: nec quidquam aliud adjecit, quàm forsitan eum (si diutiùs locutus foret) exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso datam: hoc enim superbè sæpe jactâsse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, injectis manibus, jurgantes monentesque conabantur abducere. Clitus cùm abstraheretur, ad pristinam violentiam irâ quoque adjectâ, "Suo pectore tergum illius esse defensum; nunc postquàm tanti meriti præterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat. Attali quoque cædem objiciebat; et ad ultimum Jovis, quem patrem sibi Alexander assereret, oraculum eludens, veriora se regi, quàm patrem ejus, respondisse dicebat.

[ocr errors]

Jam tantum iræ conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimverò olim mero sensibus victis, ex lecto repentè prosiluit. Attoniti amici, ne positis quidem sed abjectis poculis, consurgunt, in eventum rei quam tanto impetu acturus esset intenti. Alexander raptâ lanceâ ex manibus armigeri, Clitum adhuc eâdem linguæ intemperantiâ furentem percutere conatus, a Ptolemæo et Perdiccâ inhibetur. Medium complexi et obluctari perseverantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. Ille militum fidem implorans, comprehendi se a proximis amicorum, quod Dario nuper accidisset, exclamat; signumque tubâ dari, ut ad regiam armati coirent, jubet. Tum verò Ptolemæus

et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam præcipiti irâ perseveret, spatiumque potiùs animo det: · omnia postero die justiùs exsecuturum. Sed clausæ erant aures, obstrepente irâ. Itaque impotens animi percurrit in regiæ vestibulum, et, vigili excubanti hastâ ablatâ, constitit in aditu, quo necesse erat iis qui simul cenaverant egredi. Abierant ceteri : Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex 'quisnam esset" interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris quod parabat atrocitas. Et ille jam non suæ, sed regis iræ memor, Clitum esse, et de convivio exire respondit. Hæc dicentis latus hastâ transfixit, morientisque sanguine aspersus, "I nunc inquit ad Philippum, et Parmenionem, et Attalum."

Malè humanis ingeniis natura consuluit, quòd plerùmque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex postquàm ira mente decesserat, etiam ́ebrietate discussâ, magnitudinem facinoris serâ æstimatione perspexit. Videbat tunc immodicâ libertate abusum, sed alioquin egregium bello virum, et nisi erubesceret fateri, servatorem sui, occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quæ vino poterat imputari, nefandâ cæde ultus. Manabat toto vestibulo cruor paulo antè convivæ; vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque pœnitentiam solitudo excipiebat. Ergò hastam ex corpore jacentis evulsam retorsit in semet: jamque admoverat pectori, cùm advolant vigiles, et repugnanti e manibus extorquent, allevatumque in tabernaculum deferunt. Ille humi prostraverat corpus; gemitu ejulatuque miserabili totam personans regiam. La

niare deinde os unguibus, et circumstantes rogare ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox extracta est: scrutantemque, num irâ Deorum ad tantum nefas -actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero patri non esse redditum stato tempore. Itaque inter vinum et epulas cæde commissâ, iram Dei fuisse manifestam.

Ceterùm magis eo movebatur, quòd omnium amicorum animos videbat attonitos; neminem cum ipso sociare sermonem posteà ausurum; vivendum esse in solitudine, velut feræ bestiæ terrenti alias, alias timenti. Primâ deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, jussit inferri. Quo posito ante ipsum, lacrimis obortis, "Hanc," inquit “nutrici meæ gratiam retuli, cujus duo filii apud Miletum pro meâ gloriâ occubuêre mortem; hic frater, unicum orbitatis solatium, a me inter epulas occisus est. Quò nunc se conferet misera? Omnibus ejus unus supersum, quem solum æquis oculis videre non poterit. Et ego, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dextram quidem nutrici, sine memoriâ calamitatis ejus, offerre possim!" Et cùm finis lacrimis querelisque non fieret, jussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum jacuit inclusus. Quem ut armigeri coporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum irrumpunt, diuque precibus ipsorum reluctatum ægrè vicerunt ut cibum caperet. Quoque minùs cædis puderet, jure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepulturâ quoque prohibituri, ni rex humari jussisset.

4. Defeat of Porus.

[Book VIII. Chapters 13, 14]

Ad amnem Hydaspem pervenit: in cujus ulteriore ripâ Porus consederat, transitu prohibiturus hostem. Octoginta et quinque elephantos objecerat eximio corporum robore; ultraque eos, currus trecentos et peditum triginta ferè milia: in quîs erant sagittarii gravioribus telis quàm ut aptè excuti possent. Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens: armaque auro et argento distincta corpus raræ magnitudinis honestabant. Par animus robori corporis, et, quanta inter rudes poterat esse, sapientia.

Macedonas non conspectus hostium solùm, sed etiam fluminis quod transeundum erat magnitudo terrebat. Quattuor in latitudinem stadia diffusus profundo alveo, et nusquam vada aperiente, speciem vasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum latè stagnantium impetum coercebat ; sed quasi in arctum coëuntibus ripis, torrens et elisus ferebatur: occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undæ repercussæ. Terribilior erat facies ripæ, quam equi virique compleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles, et de industriâ irritatæ horrendo stridore aures fatigabant. Hinc amnis hinc hostis, capacia quidem bonæ spei pectora, et sæpe se experta, improviso tamen pavore percusserant : quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam, nec tutò applicari posse credebant. Erant in medio amne insulæ crebræ, in quas Indi et Macedones nantes, levatis super capita armis, transibant. Ibi levia prælia conserebantur, et uterque rex parvæ rei discrimine

summæ experiebatur eventum. Ceterùm in Macedonum exercitu temeritate atque audaciâ insignes fuêre Symmachus et Nicanor, nobiles juvenes, et perpetuâ partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi. Quîs ducibus promptissimi juvenum lanceis modò armati transnavêre in insulam, quam frequens hostis tenebat; multosque Indorum, nullâ re magis quàm audaciâ armati, interemerunt. Abire cum gloriâ poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum; sed dum supervenientes contemptim et superbè quoque exspectant, circumventi ab his qui occulti enaverant, eminùs obruti telis sunt. Qui effugerant hostem aut impetu amnis ablati sunt, aut vorticibus impliciti. Eaque pugna multùm fiduciam Pori erexit, cuncta cernentis e ripâ.

Alexander inops consilii, tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eadem, et tegendis insidiis apta. Fossa quoque præalta haud procul ripâ quam tenebat ipse, non pedites modò, sed etiam cum equis viros poterat abscondere. Igitur ut a custodiâ hujus opportunitatis oculos hostium averteret, Ptolemæum cum omnibus turmis obequitare jussit procul insulâ, et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. Per complures dies Ptolemæus id fecit, eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coëgit advertere. Jam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversâ parte ripæ statui suum tabernaculum jussit, assuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare, et omnem apparatum regiæ magnificentiæ hostium oculis de industriâ ostendi; Attalum etiam æqualem sibi, et haud disparem

« IndietroContinua »