Immagini della pagina
PDF
ePub

peditemque sequenti hostî objecit. Jam Alexander consecutus erat, et pertinaciâ Pori cognitâ, vetabat resistentibus parci. Ergò undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt; quîs tandem gravatus, labi ex beluâ cœpit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus, more solito elephantum procumbere jussit in genua: qui ut se submisit, cæteri quoque (ita enim instituti erant) demisêre corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.

[ocr errors]

Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, jubet, et qui detraherent loricam vestemque concurrere; cùm belua dominum tueri et spoliantes cœpit appetere, levatumque corpus ejus rursùs dorso suo imponere. Ergò telis undique obruitur, confossoque eo, in vehiculum Porus imponitur. Quem rex ut vidit allevantem oculos, non odio sed miseratione commotus, "Quae, malum!" inquit "amentia te coëgit, rerum mearum cognitâ famâ belli, fortunam experiri, cùm Taxiles esset in deditos clementiæ meæ tam propinquum tibi exemplum?" At ille, Quoniam " inquit "percontaris, respondebo eâ libertate quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam. Meas enim noveram vires, nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parùm felix sum, secundus tibi." Rursùs interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: "Quod hic❞ inquit "dies tibi suadet, quo expertus es quàm caduca felicitas esset." Plus monendo profecit, quàm si precatus esset. Quippe magnitudinem animi ejus interritam ac ne fortunâ quidem infractam, non misericordiâ modò, sed etiam honore excipere di

gnatus est. Ægrum curavit haud secùs quàm si pro ipso pugnâsset; confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit; mox donavit ampliore regno quàm tenuit. Nec sanè quidquam ingenium ejus solidius aut constantius habuit, quàm admirationem veræ laudis et gloriæ; simpliciùs tamen famam æstimabat in hoste quàm in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse; eamdem clariorem fore, quo majores fuissent quos ipse vicisset.

5. The Indian Ocean.

[Book IX. Chapters 9, 10.]

Hinc in proximam gentem Pataliam perventum est. Rex erat Mœris, qui urbe desertâ in montes profugerat. Itaque Alexander oppido potitur, agrosque populatur. Magnæ inde prædæ actæ sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti. Ducibus deinde sumptis amnis peritis, defluxit ad insulam medio fermè alveo enatam.

Ibi diutiùs subsistere coactus, quia duces socordiùs asservati profugerant, misit qui conquirerent alios nec repertis, pervicax cupido incessit visendi Oceanum adeundique terminos mundi, ut sine regionis peritis, flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permitteret. Navigabant ergò omnium per quæ ferebantur ignari : quantum inde abesset mare, quæ gentes colerent,. quàm placidum amnis os, quàm patiens longarum navium esset, anceps et cæca æstimatio augurabatur. Unum erat temeritatis solatium, perpetua felicitas. Jam quadringenta stadia processerant,

cùm gubernatores agnoscere ipsos auram maris, et haud procul videri sibi Oceanum abesse, indicant regi. Lætus ille hortari nauticos cœpit incumberent remis; adesse finem laboris omnibus votis expetitum; jam nihil gloriæ deësse, nihil obstare virtuti; sine ullo Martis discrimine, sine sanguine, orbem terræ ab illis capi; ne naturam quidem longiùs posse procedere; brevi incognita nisi immortalibus esse visuros. Paucos tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria, tandem latentes reperêre. Qui interrogati quàm procul abessent mari responderunt nullum ipsos mare ne famâ quidem accepisse; ceterùm tertio die perveniri posse ad aquam amaram, quæ corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturæ ejus. Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo quoque die, quo propiùs spes admovebatur, crescebat ardor animorum. Tertio jam die mixtum flumini subibat mare, leni adhuc æstu confundente dispares undas. Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentiùs, quia cursus æstu reverberabatur, applicant classem, et ad commeatus petendos discurrunt, securi casûs ejus qui supervenit ignaris.

Tertia fermè hora erat, cùm statâ vice Oceanus exæstuans invehi cœpit, et retrò flumen urgere. Quod primò coërcitum, deinde vehementiùs pulsum, majore impetu adversum agebatur quàm torrentia præcipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et iræ deûm indicia cernere videbantur. Identidem intumescens mare, et in campos paulò antè siccos descendere superfusum. Jamque

levatis navigiis, et totâ classe dispersâ, qui expositi erant undique ad naves trepidi et improviso malo attoniti recurrunt. Sed in tumultu festinatio quoque tarda est. Hi contis navigia appellebant, hi dum remos aptari prohibebant consederant. Quidam enavigare properantes, sed non exspectatis qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languidè moliebantur: aliæ navium inconsultè ruentes non receperant ; pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur. Clamor hinc exspectare hinc ire jubentium, dissonæque voces nusquam idem atque unum tendentium, non oculorum modò usum sed etiam aurium abstulerant. Ne in gubernatoribus quidem quidquam opis erat, quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus poterat, nec imperium a territis incompositisque servari. Ergò collidi inter se naves, abstergerique invicem remi, et alii aliorum navigia urgere cœperunt. Crederes non unius exercitûs classem vehi, sed duorum navale inîsse certamen. Incutiebantur puppibus proræ ; premebantur a sequentibus qui antecedentes turbaverant; jurgantium ira perveniebat etiam ad manus.

Jamque æstus totos circa flumen campos inundaverat, tumulis dumtaxat eminentibus, veluti insulis parvis; in quos plerique trepidi omissis navigiis enare cœperunt. Dispersa classis partim in præaltâ aquâ stabat, quâ subsederant valles; partim in vado hærebat, utcumque inæquale terræ fastigium occupaverant undæ ; cùm subitò novus et pristino major terror incutitur. Reciprocari cœpit mare, magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus, reddebatque terras paulò antè profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia præcipitantur in proras,

alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis. Miles nec egredi in terram, nec in naves subsistere audebat, identidem præsentibus graviora quæ sequerentur exspectans. Vix quæ perpetiebantur videre ipsos credebant; in sicco naufragia, in amni mare: nec finis malorum ; quippe æstum paulo pòst mare relaturum, quo navigia allevarentur, ignari, famem et ultima sibimet ominabantur. Beluæ quoque fluctibus destitutæ, terribiles vagabantur.

Jamque nox appetebat, et regem quoque desperatio salutis ægritudine affecerat. Non tamen invictum animum curæ obruunt, quin totâ nocte persideret in speculis, equitesque præmitteret ad os amnis, ut cùm mare rursùs exæstuare sensissent præcederent. Navigia quoque et lacerata refici, et eversa fluctibus erigi jubet, paratosque esse et intentos cùm rursùs mare terras inundâsset. Totâ eâ nocte inter vigilias adhortationesque consumptâ, celeriter et equites ingenti cursu refugêre, et secutus est æstus. Qui primo, aquis leni tractu subeuntibus, cœpit levare navigia; mox totis campis inundans, etiam impulit classem; plaususque militum nauticorumque, insperatam salutem immodico celebrantium gaudio, litoribus ripisque resonabat. Unde tantum redîsset subitò mare? quò pridie refugisset? quænam esset ejusdem elementi natura, modò discors, modò imperio temporum obnoxia? mirabundi requirebant. Rex cùm ex eo quod acciderat conjectaret post solis ortum statum tempus esse, de mediâ nocte, ut æstum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit: evectusque os ejus quadrin

« IndietroContinua »