Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

Bello Punico secundo Masinissa rex Numidarum, in amicitiâ receptus a P. Scipione, cui posteà Africano cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat ob quæ, victis Karthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africâ magnum atque latè imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta nobis permansit : imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussâ fratribus morbo absumtis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

Qui, ubi primùm adolevit, pollens viribus, decorâ facie, sed multo maxumè ingenio validus, non se luxu neque inertiæ corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare; et, cùm omnis gloriâ anteiret, omnibus tamen carus esse: ad hoc, pleraque tempora in venando agere; leonem atque alias feras

primus aut in primis ferire; plurumum facere, minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore; tamen postquam hominem adulescentem, exactâ suâ ætate, parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperi et præceps ad explendam animi cupidinem : prætereà opportunitas suæque liberorumque ætatis, quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa; ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.

His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quòd erat Jugurtha manu promptus et adpetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur, bello Numantino, Micipsa cùm populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem, vel hostium sævitiâ facilè eum occasurum, præfecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longè aliter ac ratus erat evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionís, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multâque curâ, prætereà modestissumè parendo et sæpe obviàm eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sanè quod difficillumum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio; quorum alterum ex provi

dentiâ timorem, alterum ex audacià temeritatem, adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis ferè res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti: quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustrà erat. Huc accedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

3

Eâ tempestate in exercitu nostro fuêre complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quàm honesti; qui Jugurthæ non mediocrém animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperio Numidia potiretur; in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia vænalia esse. Sed postquam Numantiâ deletâ P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnificè pro concione Jugurtham in prætorium abduxit: ibique secretò monuit, "uti potiùs publicè quàm privatim amicitiam populi Romani coleret ; neu quibus largiri insuesceret; periculosè a paucis emi quod multorum esset; si permanere vellet in suis artibus, ultrò illi et gloriam et regnum venturum; sin properantiùs pergeret, suâmet ipsum pecuniâ præcipitem casurum."

Sic locutus, cum litteris quas Micipsæ redderet dimisit. Earum sententia hæc erat: "Jugurthæ tui bello Numantino longè maxuma virtus fuit; quam rem tibi certò scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui populoque Romano sit summâ ope nitemur. Tibi quidem pro nostrâ amicitiâ gratulor: en habes virum dignum te atque

avo suo Masinissâ." Igitur rex, ubi ea quæ famâ acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cùm virtute tum gratiâ viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum filiis hæredem instituit.

[ocr errors]

Micipsa paucis diebus moritur. Postquam illi, more regio, justa magnificè fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, naturâ ferox, etiam anteà ignobilitatem Jugurthæ (quia materno genere impar erat) despiciens, dextrâ Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret: dein tamen, ut ætati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi cùm multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, oportere quinquenni consulta omnia et decreta rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parùm animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthæ altiùs quàm quisquam ratus erat descendit. Itaque ex eo tempore, irâ et metu anxius, moliri, parare, atque ea modò cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardiùs procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

Primo conventu, quem ab regulis factum suprà memoravi, propter dissensionem, placuerat dividi thesauros, finisque imperi singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturiùs

ad pecuniam distribuendam. Reguli intereà in loca propinqua thesauris alius alio concessêre. Sed Hiempsal in oppido Thirmidâ fortè ejus domo utebatur, qui proxumus lictor Jugurthæ carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat, impellitque utì tamquam sua visens domum eat, portarum clavis adulterinas paret; nam veræ ad Hiempsalem referebantur: ceterùm, ubi res postularet, se ipsum cum magnâ manu venturum. Numida mandata brevi conficit; atque, utì doctus erat, noctu Jugurthæ milites introducit. Qui, postquam in ædis irrupêre, divorsi regem quærere; dormientis alios, alios occursantis interficere; scrutari loca abdita; clausa effringere; strepitu et tumultu omnia miscere: cùm Hiempsal interim reperitur, occultans se in tugurio mulieris ancillæ, quò initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidæ caput ejus, ut jussi erant, ad Jugurtham referunt.

2. How Jugurtha became King of Numidia.

[Chapters 20-27.]

Postquam, regno diviso, legati Africâ decessêre, et Jugurtha, contra timorem animi, præmia sceleris adeptum sese videt; certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romæ venalia esse; simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paullo antè muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus injuriæ, metuens magis quàm metuendus. Igitur ex improviso finis ejus cum magnâ manu invasit; multos mortalis cum pecore atque

« IndietroContinua »