Immagini della pagina
PDF
ePub

aliâ prædâ capit, ædificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit. Deinde cum omni multitudine in regnum suum convortit, existumans Adherbalem dolore permotum injurias suas manu vindicaturum, eamque rem belli caussam fore. At ille, quòd neque se parem armis existumabat, et amicitiâ populi Romani magis quàm Numidis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis questum misit: qui tametsi contumeliosa dicta retulerunt, priùs tamen omnia pati decrevit quàm bellum sumere; quia tentatum anteà secùs cesserat. Neque tamen eo magis cupido Jugurthæ minuebatur; quippe qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non, utì anteà, cum prædatoriâ manu, sed magno exercitu comparato, bellum gerere cœpit, et apertè totius Numidiæ imperium petere. Ceterùm, quâ pergebat, urbis, agros vastare, prædas agere; suis animum, terrorem hostibus augere.

Adherbal ubi intellegit eò processum, utì regnum aut relinquendum esset, aut armis retinendum, necessariò copias parat, et Jugurthæ obvius procedit. Interim haud longè a mari, prope Cirtam oppidum, utriusque exercitus consedit; et quia diei extremum erat, prælium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine, milites Jugurthini, signo dato, castra hostium invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes, fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit; et, ni multitudo togatorum fuisset, quæ Numidas insequentes moenibus prohibuit, uno die inter duos reges cœptum atque patratum bellum foret. Igitur Jugurtha oppidum circumsedit; vineis turribusque, et machinis omnium generum, expu

gnare adgreditur; maxumè festinans tempus legatorum antecapere, quos, ante prælium factum ab Adherbale, Romam missos audiverat.

Sed postquam senatus de bello eorum accepit, legantur in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi: in quîs M. Scaurus, consularis, et tum senati princeps. Ei, quòd res in invidiâ erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendêre: dein brevi Uticam adpulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quàm ocissumè ad provinciam accedat; seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romæ pollere audiverat, contra inceptum suum venisse; primò commotus metu atque lubidine divorsus agitabatur. Timebat iram senatûs ni paruisset legatis

porrò

animus cupidine cæcus ad inceptum scelus rapiebatur. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur, exercitu circumdato, summâ vi Cirtam irrumpere nititur, maxumè sperans, diductâ manu hostium, aut vi aut dolis sese casum victoriæ inventurum. Quod ubi secùs procedit, neque (quod intenderat) efficere potest, ut priùs quàm legatos conveniret Adherbalis potiretur; ne, ampliùs morando, Scaurum, quem plurimùm metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis minæ graves nuntiabantur, quòd oppugnatione non desisteret; multâ tamen oratione consumptâ, legati frustrà discessêre.

Ea postquam Cirtæ audita sunt, Italici, quorum virtute monia defensabantur, confisi, deditione factâ, propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthæ tradat: tantùm ab eo vitam paciscatur, de

ceteris senatui curæ fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthæ rebatur; tamen quia penes eosdem, si advorsaretur, cogendi potestas erat, ita ut censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat; dein omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscuè, utì quisque armatis obvius fuerat, interfecit.

Quod postquam Romæ cognitum est, et res in senatu agitari cœpta, eidem illi ministri regis interpellando, ac sæpe gratiâ, interdum jurgiis, trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiæ nobilitatis, populum Romanum edocuisset, id agi, ut per paucos factiosos Jugurtha scelus condonaretur, profectò omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret. Tanta vis gratiæ atque pecuniæ regis erat! Sed ubi senatus, delicti conscientiâ, populum timet, lege Semproniâ provinciæ futuris consulibus, Numidia atque Italia, decretæ : consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius: Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. Deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur: stipendium, aliaque, quæ bello usui forent decernuntur.

3. Jugurtha in Rome.

[Chapters 32-35.]

Dum hæc Romæ geruntur, qui in Numidiâ relicti a Bestiâ exercitui præerant, pluruma et flagitiosissuma facinora fecêre. Fuêre qui, auro corrupti, elephantos Jugurthæ traderent; alii perfugas vendere; pars ex pacatis prædas agebant. Tanta vis avaritiæ in animos eorum, veluti tabes,

invaserat! At Cassius prætor, perlatâ rogatione a C. Memmio, ac perculsâ omni nobilitate, ad Jugurtham proficiscitur; eique timido et ex conscientiâ diffidenti rebus suis persuadet: "quoniam se populo Romano dedisset, ne vim, quàm misericordiam, experiri mallet." Privatim prætereà fidem suam interponit, quam ille non minoris quàm publicam ducebat. Talis eâ tempestate fama de Cassio erat. Igitur Jugurtha, contra decus regium, cultu quàm maxumè miserabili, cum Cassio Romam venit.

Eâ erat tempestate Romæ Numida quidam, nomine Massiva, Gulussæ filius, Masinissæ nepos : qui, quia in dissensione regum Jugurthæ advorsus fuerat, deditâ Cirtâ et Adherbale interfecto, profugus ex Africâ abierat. Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissæ sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgueat, regnum Numidiæ ab senatu petat. Avidus consul belli gerundi, moveri quàm senescere omnia malebat. Ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quæ postquam Massiva agitare cœpit, neque Jugurthæ in amicis satis præsidii est, quòd eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat; Bomilcari, proxumo ac maxumè fido sibi, imperat, "pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivæ paret, ac maxumè occultè-sin id parum procedat quovis modo, Numidam interficiat." Bomilcar maturè regis mandata exsequitur: et per homines talis negotii artifices itinera egressusque ejus, prostremò loca atque tempora cuncta, explorat: deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad cædam parati erant,

paullo inconsultiùs Massivam adgreditur: illum obtruncat; sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur. Fit reus magis ex æquo bonoque quàm ex jure gentium Bomilcar, comes ejus qui Romam fide publicâ venerat. At Jugurtha, manufestus tanti sceleris, non priùs omisit contra verum niti, quàm animum advortit, supra gratiam atque pecuniam suam, invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quàm vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit; veritus, ne reliquos popularis metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eòdem profectus est, jussus a senatu Italiâ decedere. Sed postquam Româ egressus est, fertur, sæpe eò tacitus respiciens, postremò dixisse: O urbem venalem, et maturè perituram, si emptorem invenerit!

4. Political Parties in Rome.

[Chapters 41, 42.]

Ceterùm mos partium popularium et senatûs factionum, ac deinde omnium malarum artium, paucis antè annis Romæ ortus est, otio et abundantiâ earum rerum, quæ prima mortales ducunt. Nam ante Karthaginem deletam populus et senatus Romanus placidè modestèque inter se rempublicam tractabant; neque gloriæ, neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quæ secundæ res amant, lascivia atque superbia incessêre. Ita, quod in advorsis

« IndietroContinua »