Immagini della pagina
PDF
ePub

in Asia 'Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, ?lubidinem do. minandi caussam belli habere, maxumam gloriam in max. umo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. "Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, Saequabilius atque constantius sese res humanae haberent ; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his "artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi Spro labore desidia, Opro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, "ofortuna simul cum moribus im. mutatur. Ita imperium semper ad "optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines "arant, navigant, aedificant, 13 virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti 14 peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque 18juxta aestumo, "quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque 18frui anima videtur, ''qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed, in magna copia rerum, aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicae: etiam ?bene dicere haud @absurdum est. Vel pace, vel bello, cla. rum fieri licet : Het qui fecere, et qui facta aliorum scrip. sere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haud. quaquam par gloria sequatur scriptorem et Hauctorem rerum, tamen in primis arduum videtur Pres gestas scribere : primum, quod facta *dictis sunt exaequanda : dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivo lentia et invidia ”putant : 30ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; 'supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, 'studio ad rempublicam latus sum ; sibique mihi advorsa multa fuere. 'Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus asperabatur, Sinsolens malarum artium ; tamen, inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab Preliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, farna atque invidia vexabat.

IV. IGITUR, ubi animus ex ?multis miseriis atque peri. culis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, secordia atque desidia bonum otium conterere ; neque vero agrum colendo, aut venando, 'servilibus officiis intentum, aetatem agere : sed, a quo incepto 10studio me ambitio mala deti. nuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani "carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscri. bere : eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipub. licae animus liber erat. Igitur de Catilinae eonjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam : nam id faci. nus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. Lucius CATILINA, "nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, 15sed ingenio malo pravoque. Huic ab 18adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere ; 'ibique juventutem suam exercuit. Corpus "patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cui. . que credibile est : animus audax, subdolus, "varius, cujus rei libet 20 simulator ac dissimulator : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus : asatis loquentiae, sapientiae parum. 2Vastus animus immoderata, incredibilia,

[ocr errors]

nimis alta semper cupiebat. Hunc, 'post dominationem 'Lucii Sullae, lubido maxuma invaserat reipublicae ca. piundae ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum ; quae utraque “his artibus auxe. rat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, 5quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. ®Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, 'supra repetere, ac, paucis, 'instituta majorum domi militiaeque ; quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint ; ut, paullatim immutata, ex pulcherruma, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. URBEM Romam, "sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio 'Trojani, qui, Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his "Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, "sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, "dispari genere, dissimili lingua, '&alius alio more viventes; incre. dibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed, postquam lres eorum 18civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur ; 'sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello 20 tentare : pauci ex amicis auxilio esse ; nam ceteri, metu aperculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti, 22 festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire ; libertatem, patriam parentesque armis tegere: post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis Zauxilia portabant; magisque dandis quam accipiundis beneficiis, amicitias parabant. Imperium ? legitimum, nomen imperii regium ht

bebant : delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum, reipublicae 'consultabant: hi, vel aeta. te, vel curae similitudine, PATREs appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod, initio, 'conservandae libertatis, atque augendae reipublicae fuerat, in superbiam 'dominatio. nemque 'convertit; immutato more, Rannua imperia, binos. que imperatores sibi fecere : eo modo minume posse pu. tabant

per licentiam 'insolescere animum humanum. VII. Sed ea tempestate coepere se quisque extollere, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus oboni, quam mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, "adepta libertate, quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. Jam primum juventus, "simul laboris ac belli patiens erat, in castris "per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et 15militaribus equis, quam in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igi. tur talibus viris non 10labos insolitus, non locus ullus

asper, aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus : 17virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat : 18sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat : eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniae liberales erant: gloriam ingentem, a divitias honestas volebant. Memorare possem,

quibus in locis "maxumas hostium copias populus Roma. ,nus parva manu fuderit, quas urbes, natura munitas, pugnando ceperit, ni ea res longius ab incepto traheret.

VIII. SED profecto Fortuna in omni re dominatur; ea #res cunctas, ex lubidine magis quam ex vero, celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego mo, satis amplae magnificaeque fuere ; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed, quia

20)

26aestu.

provenere ibi 'scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum verbis 'eam potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano nunquam %ea copia fuit: quia prudentissimus quisque negotiosus maxume erat ; Singenium nemo sine corpore exercebat ; optumus quisque facere, quam dicere ; sua ab aliis "benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare,

malebat. IX. 'IGITUR domi militiaeque boni mores colebantur ; concordia maxuma, minuma avaritia erat ; 'jus bonumque apud eos, non legibus magis quam natura, valebat. 10Jur. gia, discordias, simultates, cum hostibus exercebant : ei. ves cum civibus de virtute certabant : in "suppliciis deo. rum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Dua hus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, ae : quitate, 4seque remque publicam curabant. Quarun rerum ego maxuma documenta haec habeo; 15quod sae pius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostens pugnaverant, quique tardius, revocati, bello excesserant, quam qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant ; in pace vero, quod beneficiis, quam metu, impe. rium agitabant, et, accepta injuria, ignoscere, quam persequi, malebant.

X. Sed, ubi labore atque justitia respublica crevit, 18 reges magni bello domiti, nationes ferae, et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant ; saevire Fortu. na, ac miscere omnia, coepit. Qui labores, pericula, dui. bias atque asperas res facile toleraverant, iis otiun, divitiae optandae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit : Pea qua

« IndietroContinua »