Immagini della pagina
PDF
ePub

DE BELLO PELOPONNESIACO

LIBRI OCTO.

DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS
VITAS A VETERIBUS GRAMMATICIS CONSCRIPTAS ADDIDIT;
CODICUM RATIONEM ATQUE AUCTORITATEM EXAMINAVIT;
GRAECA EX IIS EMENDAVIT; SCRIPTURAE DIVERSITATES
OMNES, COMMENTARIOS RERUM GEOGRAPHICARUM, SCHOLIA
GRAECA ET ADNOTATIONES QUUM DUKERI OMNES ATQUE
ALIORUM SELECTAS TUM SUAS; DENIQUE INDICES RERUM
ET VERBORUM LOCUPLETISSIMOS

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

PRINCETON UNIVERSITY LIBRARY

PAIR>

LECTORI BENEVOLO S.

Perpauca in huius voluminis introitu explicanda sunt, quum natura eius a superioribus nihil differat.

Codicis Clarendoniani ab Arnoldo in libris VL VII. VIII. diligenter excussi novam et integram collationem Bloomfieldii liberalitate atque humanitate accepimus. Quare si quando ex hac membrana scripturae discrepantiam ab Arnoldo non commemoratam adnotatam videris, eam a Bloomfieldio petitam existima; sin uterque dissentit, dissensum adscriptis nominibus significare non omisimus. Bloomfieldius illi collationi libri Clarendoniani etiam excerpta ex cod. Cantabrigiensi, quem in libro IV. inspectum litera T distinxit Arnoldus, benevolentissime addidit. Ex exemplis editis Thucydidis historiae antiquissimis Aldinum antea satis negligenter inspectum et Basileense denuo examinavit Moorstadtius, cuius diligentiae fructus in usum nostrum convertimus. Libro VIII. medio (c. 46. sqq.) apud Arnoldum aliquoties ex cod. b, qui ei est Parisinus B, quum scriptiones adnotatas videamus et a Gailio et a Bekkero praetermissas, illum librum cum b Arnoldi, hoc est Severniano sive Askewiano altero, ab operis confusum rati in b fortasse aliqua legi diximus.

Haec de copiis criticis earumque usu praeter ea, quae in superioribus voluminibus explicavimus, scienda

(RECAP)

31.4

115388

[ocr errors]

sunt. Addenda tamen pauca de novo, quod quis putaverit, verborum emendandorum adiumento. Mirus enim modo ad nos delatus est liber Burgesii, qui inscribitur: Poppo's Prolegomena on the peculiarities of Thucydidean phraseology translated, abridged, and criticized by George Burges, who has subjoined an Appendix, Postscript and Supplements. Hoc volumen tale est, quale hodie legibus grammaticorum subtilius examinatis atque ratione et via scriptorum emendandorum salubriore tradita, quum religio et modestia in tractandis antiquitatis monumentis paene omnibus eximie probentur, proditurum esse non putaveramus. Etenim scriptor iste omnibus maledictis quum universos Germanos (p. 229. 274. al.), tum scholam Hermannianam eiusque praestantissimum auctorem (p. 89. sqq. 120. 230. 270.), atque singulos artium grammaticarum in Germania conditores et veterum scriptorum editores (ut p. 230. 270. 273. 276. sq. 279.), quibus ex popularibus suis subiungit Arnoldum, insectans, simul tamen, quod ab Hermanno, quamvis gravissime reprehensus, sagax neque hebetis vir iudicii appellatus sit, vehementer glorians (p. 274. et 297.), seque principibus criticorum (the first-rate critics) adaequans (p. 285. 270. al.), ac, si quando alius quis in coniecturam ab ipso in commentariolis Britannicis factam suo ingenio incidit, eam sibi surreptam atque ab iis, qui forte illi, non ipsi, eam tribuerunt, suis laudibus obtrectatum esse criminans (p. 120. 297. al.), amplius trecentas emendationes Thucydideas proposuit. Quas excogitans adeo saeviit in eximii scriptoris verba, ut omnes eos criticos, qui levitate et temeritate famosi facti sunt, longe superaverit. Neque enim dubitat, quae multis

2

impugnare. Ita, quoniam ipsi placet Thucydidem semper prima persona de se uti, et I, 1. et duodecies in reliquis libris ξυνέγραψε in ξυνέγραψα mutare non veretur p. 210. et 212. Non multo rarius zać in dicendi generibus, qualia sunt ὅμοια καὶ παραπλήσια, тolavra zaì лaçaлλnotα, similia, de quibus vid. adnot. ad I, 22., in corrumpit p. 114. Quanquam exempla formulae loquendi raqɛivaι sis tónov iam a Valckenario plurima allata sunt, et hodie haec formula eiusque causa omnibus tironibus ex libris grammaticis nota est, ut quodque exemplum eius legenti aut scribenti occurrit, sollicitat p. 251. 289. 303., reliqua quoque tentaturus, quorum largam copiam inveniat, si quaesiverit. Omnino haec est eius emendandi ratio, ut, si qua coniectura facta verba, quae impugnaverit, alibi eodem modo legi aut ipse sentiat aut ex aliis cognoscat, non errorem fateatur, sed omnia illa similiter depravata · esse clamet. Ita quum Thuc. II, 11. in verbis iévai δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε, quia ἰέναι τοῖς ἐχθροῖς Graece dici non posset, ἐπὶ τοὺς ἐχθρούς corrigendi ratione pessima rescribendum esse p. 171. affirmasset, postquam dativum cum ouóos cohaerere sero intellexit, primum in Postscripto, quod vocat, p. 263. tria exempla verborum ὁμόσε χωρεῖν (sive ιέναι) τινί, paulo post in Supplemento p. 291. etiam quartum interea repertum mutare et alia aliter interpretari conatur. Similiter quum p. 278. τρέπεσθαι ad homines referri posse, ut πρὸς τοὺς ἀνθρώπους ἐτράποντο diceretur, negasset, ne id, quod omni ratione caret, etiam contra consuetudinem sermonis Thucydidei asseverasse videretur, ut alterum exemplum invenit, hoc p. 303., ut duo alia, ea

[ocr errors]
« IndietroContinua »