Immagini della pagina
PDF
ePub

AUGUSTI LIBERTI

FABULAE AESOPIAE

CUM VETERES TUM NOVAE ATQUE RESTITUTAE.

AD FIDEM CODICUM,

PITHOEANI, REMENSIS, DANIELINI ET PEROTTINI UTRIUSQUE,
QUORUM INTEGRA ADJECTA EST VARIETAS, ET OPTIMAS
EDITIONES RECOGNOVIT, LACUNAS EXPLEVIT, VERSUS A NIC.
PEROTTO SOLUTOS REFECIT, FABULAS A MARQ. GUDIO ET
PETRO BURMANNO IN VERSICULOS REDACTAS LOCIS PLURIMIS
EMENDAVIT, QUAS HIC PRAETERMISIT, LIBRO SINGULARI
COMPREHENSAS ADDIDIT

[blocks in formation]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Novum hunc libellum qui adspexerint, cognoscere cupient, quae me ratio ad Phaedri fabulas denuo recensendas adduxerit, postquam plus quadringenties et a viris praeclara eruditione atque doctrina ornatis sunt editae. Illi ne gravius me vituperent, quod eas tanti fecerim nenias, ut numerum editionum jam nimis magnum augere non veritus sim, pauca videntur esse praefanda. Explicanti mihi puerulis Phaedri fabellas nunquam non molestiam attulit, quod non solum reliquiis deperditarum male contextae aut lacerae eorum manibus aliquae versabantur, sed etiam in appendice a Marq. Gudio et Petro Burmanno parata nonnulla inveniebantur, quae numerorum leges et rei narratae ordinem turbarent.

« IndietroContinua »