Immagini della pagina
PDF
ePub

cōnātus est; qui cum architectis et decempedis villās multōrum hortōsque peragrābat; qui Iāniculō et Alpibus spem possessiōnum terminārat suārum; qui, cum ab equite Rōmānō splendidō et forti, M. Pacōniō, nōn 5 impetrāsset ut sibi insulam in lacu Prīliō vēnderet, repente lintribus in eam insulam māteriem, calcem, caementa, arma convexit, dominōque trans rīpam inspectante, non dubitavit exstruere aedificium in alienō; qui huic T. Furfāniō, cui virō, di immortālēs! quid enim 10 ego de muliercula Scantia, quid dē adulēscente P. Apiniō dicam? quōrum utrique mortem est minitātus, nisi sibi hortōrum possessione cessissent, sed ausum esse Furfāniō dicere, si sibi pecuniam, quantam poposcerat, nōn dedisset, mortuum sẽ in domum eius inlātūrum, quā 15 invidia huic esset tālī virō cōnflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissimā grātiā, absentem de possessiōne fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sorōris instituit dūcere, sic agere fundamenta, ut sorōrem nōn modo vestibulō privāret, 20 sed omnī aditu et līmine.'

XXVIII. Quamquam haec quidem iam tolerabilia vidēbantur, etsī aequābiliter in rem pūblicam, in prīvātōs, in longinquōs, in propinquōs, in aliēnōs, in suōs inruēbat; sed nescio quo modō iam ūsū obdūruerat et percalluerat 25 cīvitātis incredibilis patientia. Quae vērō aderant iam et impendebant, quōnam modō ea aut dēpellere potuissētis aut ferre? Imperium ille si nactus esset, omittō sociōs, exterās nātiōnēs, rēgēs, tetrarchās, võta enim facerētis ut in eōs se potius immitteret quam in vestrās 30 possessiōnēs, vestra tēcta, vestrās pecūniās, pecūniās dīcō? ā līberis, mē dius fidius, et ā coniugibus vestrīs numquam ille effrēnātās suas libidines cohibuisset. Fingi

H. & G. CIC.- 12

ΙΟ

haec putatis, quae patent, quae nōta sunt omnibus, quae tenentur; servōrum exercitus illum in urbe cōnscriptū rum fuisse, per quōs tōtam rem pūblicam resque prîvātās omnium possideret?

5 Quam ob rem si cruentum gladium tenens clāmāret T. Annius, 'Adeste, quaesō, atque audīte, cīvēs; P. Clōdium interfēcī; ēius furōrēs, quōs nūllīs iam lēgibus, nullīs iudiciis frēnāre poterāmus, hōc ferrō et hāc dexterā ā cervicibus vestrīs reppuli, per me ut ūnum iūs, 10 aequitas, lēgēs, lībertās, pudor, pudicitia in civitāte maneret!' esset vērō timendum quōnam modō id ferret cīvitās? Nunc enim quis est qui non probet, qui nōn laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plūrimum reī pūblicae prōfuisse, māximā lae15 titia populum Rōmānum, cunctam Italiam, nātiōnēs omnis adfecisse et dicat et sentiat? Nōn queō vetera illa populi Romānī gaudia quanta fuerint iūdicāre; multās tamen iam summōrum imperātōrum clarissimās vīctōriās aetās nostra vīdit, quārum nulla neque tam diū20 turnam attulit laetitiam nec tantam. Mandate hōc memoriae, iudicēs. Spērō multa vōs līberōsque vestrōs in rē publică bona esse vīsūrōs; in eīs singulīs ita semper existimabitis, vīvō P. Clodio nihil eōrum vōs vīsūrōs fuisse. In spem māximam, et, quem ad modum cōnfīdō, 25 vērissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc ipsō summō virō cōnsule, compressã hominum licentia, cupiditātibus frāctīs, lēgibus ēt iūdiciīs cōnstitūtīs, salūtārem civitāti fore. Num quis est igitur tam dēmēns qui hōc P. Clodio vivō contingere potuisse arbitretur? Quid, ea 30 quae tenētis, privāta atque vestra, dominante homine furiōsō quod iūs perpetuae possessiōnis habēre potuissent?

XXIX. Nōn timeō, iūdicēs, nē odiō inimīcitiārum me

ārum inflammātus libentius haec in illum ēvomere videar quam vērius. Etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in commūnī odiō paene aequaliter versārētur odium meum. 5 Non potest dīcī satis, nē cōgitāri quidem, quantum in illō sceleris, quantum exiti fuerit. Quin sīc attendite, iūdicēs. Nempe haec est quaestiō dē interitū P. Clōdī. Fingite animis, līberae sunt enim nostrae cōgitātiōnēs, et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae vidē10 mus, fingite igitur cogitatione imaginem huius condiciōnis meae, si possim efficere ut Milōnem absolvātis, sed ita, sī P. Clodius revixerit. Quid vultū extimuistis? quōnam modō ille vōs vīvus adficeret, quōs mortuus inānī cōgitātiōne percussit? Quid! si ipse Cn. Pompeius, qui eā 15 virtute ac fortūnā est ut ea potuerit semper quae nēmō praeter illum, sī is, inquam, potuisset aut quaestiōnem dē morte P. Clōdī ferre aut ipsum ab inferīs excitāre, utrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferīs ēvocare, propter rem 20 publicam non fecisset. Eius igitur mortis sedētis ultōrēs, cūius vītam sī putētis per vōs restitui posse, nōlītis; et dē ēius nece lata quaestio est, qui si lēge eadem revīviscere posset, lāta lēx numquam esset. Huius ergō interfector si esset, in cōnfitendō ab eisne poenam timē25 ret quos liberāvisset?

Graeci hominēs deōrum honōrēs tribuunt eīs virīs qui tyrannōs necāvērunt. Quae ego vidi Athēnīs! quae aliis in urbibus Graeciae! quās rēs dīvīnās tālibus īnstitūtās virīs! quos cantus, quae carmina! Prope ad im30 mortālitātis et religionem et memoriam consecrantur. Vōs tanti conservātōrem populi, tanti sceleris ultōrem nōn modo honoribus nullis adficiētis, sed etiam ad sup

[graphic][merged small]

5

plicium rapī patiēminī? Cōnfitērētur, confitērētur, inquam, si fecisset, et magnō animo et libenter fecisse sẽ libertatis omnium causā, quod esset ei nōn confitendum modo, vērum etiam praedicandum.

xxx. Etenim sī id nōn negat ex quō nihil petit nisi ut īgnōscātur, dubitāret id fatērī ex quo etiam praemia laudis essent petenda, nisi vērō grātius putat esse võbīs suī sẽ capitis quam vestrī dēfēnsōrem fuisse, cum praesertim in ea confessiōne, si grātī esse vellētis, honōrēs 10 adsequeretur amplissimōs. Si factum vōbīs nōn probārētur quamquam qui poterat salūs sua cuiquam nōn probārī? — sed tamen si minus fortissimi virī virtūs civibus grāta cecidisset, magnō animō cōnstantīque cēderet ex ingrātā cīvitāte. Nam quid esset ingratius quam 15 laetārī cēterōs, lūgēre eum sōlum propter quem cēterī laetārentur ? Quamquam hoc animo semper omnes fuimus in patriae prōditōribus opprimendis ut, quoniam nostra futūra esset glōria, periculum quoque et invidiam nostram putārēmus. Nam quae mihi ipsi tribuenda laus 20 esset, cum tantum in cōnsulātū meō prō vōbīs ac liberis vestrīs ausus essem, sī id quod cōnābar sine māximīs dīmicātiōnibus meis mē esse ausūrum arbitrārer? Quae mulier scelerātum ac perniciōsum cīvem interficere nōn audēret, sī perīculum nōn timēret? Prōpositā invidiā, 25 morte, poenā, quī nihilō sēgnius rem publicam defendit, is vir vērē putandus est. Populi grāti est praemiis adficere bene meritōs dē rē pūblicā cīvīs; virī fortis nē suppliciis quidem movērī ut fortiter fecisse paeniteat. Quam ob rem ūterētur eadem confessiōne T. Annius 30 quā Ahāla, quā Nāsīca, quā Opīmius, quā Marius, quā nōsmet ipsī; et, sī grāta rēs pūblica esset, laetārētur; sī ingrāta, tamen in gravi fortūnā cōnscientiā suā nīterētur.

« IndietroContinua »