Immagini della pagina
PDF
ePub

sēsē illā ipsā nocte paulo ante lucem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestrō dimisso, comperi. Domum meam māiōribus praesidiīs mūnīvī atque firmāvī; exclūsī 5 eōs quōs tū ad mē salūtātum mīserās, cum illī ipsī vēnissent, quōs ego iam multīs ac summīs virīs ad mē id temporis ventūrōs esse praedixeram.

v. Quae cum ita sint, Catilīna, perge quō coepistī. Egredere aliquando ex urbe; patent portae, proficiscere. 10 Nimium diu tē imperātōrem tua illa Manliāna castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuōs; si minus, quam plūrimōs; pūrgā urbem. Māgnō mē metū līberābis, dum modo inter mē atque tē mūrus intersit. Nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes; nōn feram, nōn 15 patiar, nōn sinam. Magna dis immortalibus habenda.

est atque huic ipsī Iovī Statōrī, antiquissimō custōdī hūius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infēstam rei publicae pestem totiens iam effūgimus. Nōn est saepius in ūnō homine summa 20 salūs periclitanda reī pūblicae.

Quam diu mihi cōnsulī dēsīgnātō, Catilīna, īnsidiātus es, nōn publicō me praesidio, sed prīvātā diligentiā dēfendi. Cum proximis comitiis consulāribus mẽ cōnsulem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī, 25 compressi cōnātūs tuōs nefarios amīcōrum praesidio et copiis, nullō tumultu publicē concitātō; denique, quotiēnscumque mē petīstī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum māgnā calamitāte reī publicae esse coniunctam. Nunc iam apertē rem pū30 blicam universam petis; templa deōrum immortalium, tēcta urbis, vitam omnium civium, Italiam tōtam ad exitium ac västitātem vocās.

H. & G. CIC.- -4

Quā rē, quoniam id quod est primum, et quod huius imperī disciplīnaeque māiōrum proprium est, facere nōndum audeō, faciam id quod est ad sevēritātem lēnius, et ad communem salūtem ūtilius. Nam sī tē interficī iusse5 rō, residēbit in rē pūblica reliqua coniūrātōrum manus. Sīn tū, quod tē iam dūdum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum magna et perniciōsa sentīna. rei publicae. Quid est, Catilina? num dubitas id mē imperante facere, quod iam tuā sponte faciēbās? Exīre 10 ex urbe iubet consul hostem. Interrogās mē, num in exsilium? Nōn iubeō; sed, sī mē cōnsulis, suādeō.

VI. Quid est enim, Catilina, quod të iam in hac urbe delectare possit? in qua nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum qui të nōn metuat, nēmō 15 qui nōn ōderit. Quae nota domesticae turpitūdinis nōn inūsta vitae tuae est? Quod privātārum rerum dedecus nōn haeret in fāmā? quae libīdō ab oculis, quod facinus ā manibus umquam tuis, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit? Cui tū adulēscentulō, quem corruptēlārum inle20 cebrīs inrētīssēs, nōn aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? Quid vērō? nuper cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs domum vacuēfēcissēs, nōnne etiam aliō incredibili scelere hōc scelus cumulāstī? quod ego praetermittō et facile patior silērī, 25 nē in hac cīvitāte tanti facinoris immānitās aut exstitisse aut non vindicāta esse videatur.

Praetermittō ruīnās fortūnārum tuarum, quas omnis impendere tibi proximīs Idibus senties. Ad illa veniō quae non ad prīvātam īgnōminiam vitiōrum tuōrum, nōn 30 ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vītam salutemque pertinent. Potestne tibi haec lux,

Catilina, aut hūius caelī spīritus esse iucundus, cum sciās hōrum esse nēminem qui nesciat të prīdiē Kalendās Iānuāriās Lepidō et Tullō cōnsulibus stetisse in comitiō cum tēlō? manum cōnsulum et principum civi5 tatis interficiendōrum causā parāvisse? sceleri ac furōri tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortūnam populi Rōmānī obstitisse?

Ac iam illa omittō neque enim sunt aut obscūra aut non multa commissa; quotiēns tū mē dēsīgnātum, quoIo tiēns consulem interficere cōnātus es! quot ego tuās petītiōnēs, ita coniectās ut vītārī posse nōn vidērentur, parvā quadam declīnātiōne et, ut aiunt, corpore effugi! Nihil adsequeris, neque tamen cōnārī ac velle desistis. Quotiens tibi iam extorta est ista sīca dē manibus! quo15 tiēns vērō excidit cāsū aliquō et elapsa est! Quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in consulis corpore defigere.

20

VII. Nunc vērō quae tua est ista vīta? Sic enim iam tēcum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordia, quae tibi nulla dēbētur. Vēnisti paulo ante in senatum. Quis tē ex hac tantā frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariīs salūtāvit? Si hoc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectas contumeliam, cum sis gravissimō iudiciō taci25 turnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuō ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulārēs, qui tibi persaepe ad caedem constitūti fuerunt, simul atque adsēdisti, partem istam subselliōrum nūdam atque inanem reliquerunt, quō tandem animō tibi ferendum 30 putās?

Servi me hercule mei sī mē istō pactō metuerent, ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam

putārem; tū tibi urbem nōn arbitrāris ? Et, sī mē meis cīvibus iniūriā suspectum tam graviter atque offēnsum viderem, carēre mē aspectū cīvium quam īnfēstīs omnium oculis conspicī māllem. Tū, cum conscientia scelerum 5 tuōrum āgnōscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, dubitās quōrum mentis sensusque vulnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre? Sī tē parentēs timērent atque ōdissent tui neque eōs ūllā ratiōne plācāre possēs, tū, opinor, ab eōrum oculis aliquo concederēs. 10 Nunc tē patria, quae communis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit, et iam diū tē nihil iudicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre; hūius tū neque auctōritātem verēbere nec iudicium sequere nec vim pertimēscēs? Quae tecum, Catilīna, sīc agit, et quōdam modō tacita 15 loquitur:

'Nullum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nullum flagitium sine tē; tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexatiō direptiōque sociōrum impūnīta fuit ac libera; tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs, vērum. 20 etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī. Superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen, ut potui, tulī; nunc vērō mē tōtam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit Catilinam timērī, nūllum vidērī contrā mē consilium inīri posse quod à tuō scelere 25 abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discēde atque hunc mihi timorem eripe: si est vērus, nē opprimar; sin falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.'

VIII. Haec sī tēcum, ut dīxī, patria loquatur, nōnne impetrare debeat, etiam sī vim adhibere non possit? 30 Quid, quod tū tē ipse in custodiam dedisti? quod vitan

dae suspiciōnis causa ad M'. Lepidum te habitare velle dīxisti? A quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus

5

es, atque ut domi meae tē adservārem rogāstī. Cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse isdem parietibus tūtō esse tecum, qui magnō in periculō essem quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem vēnistī; ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, M. Marcellum, dēmigrāstī; quem tū videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putāstī. Sed quam longē vidētur ā carcere 10 atque à vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit? Quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquas terrās, et vītam istam, multis suppliciīs iūstīs dēbitīsque ēreptam, fugae sōlitūdinïque mandare?

15

'Refer,' inquis, ‘ad senātum;' id enim postulās, et, sī hic ōrdō placere dēcrēverit tē īre in exsilium, obtemperātūrum tē esse dicis. Nōn referam, id quod abhorret ā meīs mōribus; et tamen faciam ut intellegas quid hi dē tē sentiant. Egredere ex urbe, Catilīna; līberā rem 20 publicam metu; in exsilium, si hanc vōcem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis? ecquid animadvertis hōrum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectās auctōritātem loquentium, quōrum voluntatem tacitōrum perspicis? At si hoc idem huic adulescenti 25 optimō P. Sestiō, si fortissimō virō M. Mārcellō dixissem, iam mihi cōnsulī, hōc ipsō in templō, senātus iūre optimō vim et manus intulisset. Dē tē autem, Catilīna, cum quiescunt, probant; cum patiuntur, decernunt; cum tacent, clamant. Neque hi sōlum, quōrum tibi auctōri30 tās est videlicet cāra, vīta vīlissima, sed etiam illī equitēs Rōmānī, honestissimi atque optimi virī, cēterīque fortissimi cīvēs, qui circumstant senātum, quōrum tū et fre

« IndietroContinua »