Immagini della pagina
PDF
ePub

tequam vadant seu iter arripiant pro dicto eorum offitio exercendo, et de alia medietate, quando reversi fuerint; dummodo contineatur in eorum apodixa de ultima solutione eis fienda manu notarii defectuum ad omnia loca contenta in literis de quibus in infrascripto capitulo sit mentio iverit pro dictas consignationes faciendo, et prædictas dictus notarius offit. defectuum scribere non teneatur neque debeat, nisi prædictam consignationem ad omnia loca prædicta iverint. Sub pœna libr. C. f. p. dicto notario defectuum, si contra scripserit quoquo modo.

LVII. Item quod notarius cancellarius dictì communis Flor., qui pro tempore fuerit, teneatur et debeat ponere et scribere in literis dictor. dominorum priorum, quas dictis consignatoribus tradent, omnia et singula loca ad quæ dicti tales consignatores ire debeant ad faciendas consignationes prædictas et quod perscructatur in omnibus et singulis locis in dictis litteris comprehensis intelligatur dicti consignatores eorum gitam fecisse et non aliter.

LVIII, Item quod suprad, consignatores teneantur et debeant illico cum appulerint ad aliquam terram seu locum eorum gitæ in eorum licteris comprehensum ire ad potestatem seu offitialem talis loci seu terræ si perfuerit seu ca• pitaneum guerræ si ibi perfuerit, et ab eis sibi dare facere in scriptis omnes et singulos stipendiarios pedestres et seu equestres ibidem existentes seu esse debentes, et ipsa habita in scriptis, ut dictum est, gridari seu banire facere ibidem quod omnes et singuli stipendiarii communis Flor. ibidem existentes seu esse debentes coram eisdem consignatoribus debeant personaliter conparire pro eorum monstris faciendis, sub pœna cassationis, et libr. C. f. p. et quod quicumque ex supradictis stipendiariis dictum bapnum non paruerit et suas monstras non fecerit, ut dictum est, vadat in pœnis prædictis. Et quod dicti consignatores teneant et debeant sub pœna lib. C. f. p. in scriptis dare et referre offit. defectuum

prædiclos omnes et singulos stipendiarios qui eorum bapno et præcepto non paruerint ut dictum est.

Ego Bartolomeus filius olim ser Beninchasse de Prato imperiali auctoritate judex ordinarius et not. publ. ac civis et notarius Flor. predicta omnia ex ordinamentis et libris ordin. dictor. dominor. priorum artium et vexilliferi justitiæ et communis Flor. existentibus in palatio pop. flor. penes dominum ser Ludovichum not. suprascriptum et hic fideliter scripsi, et ideo me subscripsi sub anno Domini ab Incarnatione ejusdem millesimo trecentesimo sexagesimo nono indict, octava die XVII mensis novembris."

NOTA IX.

(a Parte II. c. IV. §. 11. pag, 106).

Contratto d'assoldamento del 1384.

(Estratto dall'Arch. delle Riformag. Cl. XIII. Dist. 11. No II. Deliberazioni e Condotte).

66

1384 Die sexto mensis octobris.

Supradicti X offitiales Baliæ... providerunt. ordinave. runt et deliberaverunt quod offitiales conductæ stipendiariorum dicti comunis teneantur et debeant scribere et conducere ad stipendia dicti comunis... strenuum virum Gianichinum Trichil Anglicum in conestabilem C lancearum et duorum trombectarum ejus lancea in dicto numero computata pro tempore et termino quatuor mensium initiandorum die septimo mensis præsentis; in quarum lancearum numero scribere possit lanceas trium equorum, arcerios duor, equor. et arcerios unius eos tamen Anglicos scilicet Ungheros, dummodo inter equos et roncinos non extendatur numerus CCCII cum dictis stipendio, pactis, modis et conditionibus, videlicet

Inprimis quod quælibet dict. lancearum habeat et habere debeat unum caporalem cum uno piacto et uno paggio cum duob. equis et uno roncino; et quilibet dictor. arceriorum duor. equorum unum caporalem et unum paggium cum uno equo et uno roncino. Et quilibet dictor. sonitorum unum equum vel roncinum. Qui caporales, arcerii, piacti, et paggii debeant esse muniti bene et sufficienter prout alii Anglici præfati comunis tenentur et debent.

Item quod præfatus Gianichinus et quilibet de ejus comi. tiva teneatur et debeat scribi facere per pilos et signa et bul lare bonos et sufficientes equos et roncinos non bolsos, claudos vel cecos vel alias ad usum armorum inutiles. Et bonos et sufficientes homines per nomina atque prænomina, salvo quod sibi facere non teneantur nomina vel prænomina paggiorum aut trottari roncinos.

Item quod præfatus Gianichinus pro se et ejus comitiva prædicta habeat et habere debeat quolibet mense dicti temporis a camerariis cameræ dicti comunis pro qualibet dictar. lancear. trium equor. florenos auri 20, et pro quolibet dict. arceriorum duorum equor. flor. auri 13, et pro quolibet dictor. arcer. unius equi flor. auri 7, et pro quolibet dictor. sonitorum flor. sex cum dimidio auri . et nomine provisionis pro sua persona flor. C auri. Et insuper nomine mutui flor. auri 2500. Quod mutuum excomputari debeat et eis retineri in dictis quatuor mensibus, prout pro rata quolibet mense. Et insuper cum scripserit habere debeat pagam primi mensis. Quæ solutiones omnes prædict. florenorum fieri debeant integre et sine aliqua retentione gabelle vel diricturæ.

Item quod præd. Gianichinus et quilibet de ejus comitiva prædicta habeant et habere intelligantur terminum X dierum ad remittendum equos et roncinos in locum mortuorum vel ablatorum ab hostibus absque ulla ammissione stipendii, dummodo fidem faciant ad terminum supradictum de hujusmodi morte vel ablatione Notario conductæ vel altéri offitiali dicti comunis ad talia deputato vel deputando.

Item quod dictus Gianichinus quibuslibet X lanceis unum præficere debet caporalem bonum et sufficientem. Et si quis de his qui scribentur cum dicto Gianichino, exceptis dictis caporalibus, volet ad propria remeare vel ultra mare transire, quod dicti offitiales aut offitiales conductæ teneantur hujusmodi tali dare licentiam in 15 dies postquam petierit, ipso jurante de eundo veraciter ad partes prædictas. Et loco talis et etiam quorumcumque hominum mortuorum remitti debeant alii boni et sufficientes in armis.

Item quod præd. Gianichinus et quilibet de ejus brigata teneantur et debeant ad omnem requisitionem et voluntatem dominorum priorum artium et vexilliferi justitiæ ac domin. offitialium baliæ nec non offitialium conductæ dicti comunis et cujuscumque eorum commissarii durante dicto tempore facere quatuor monstras sive consignationes armatas vel inermes prout ipsis dominis vel offitialibus placuerit, non compu. tando primam monstram quam facere debent cum scripserint.

Item quod prædictus Gianichinus et quilibet de ejus brigata teneantur et debeant solvere defectus, apuntaturas et condepnationes, quas de ipsis vel eorum aliquo fierent, prout solvunt alii Anglici stipendiarii dicti comunis.

Item quod dictus Gianichinus aut aliquis de his qui scri ́bentur cum ipso, non possint aut debeant quolibet per aliquem offitialem vel personam occasione alicujus delicti, debiti vel maleficii contracti, perpetrati vel commissi per eos aut aliquem ipsorum ante præsentem diem, cogi, compelli, gravari vel molestari realiter vel personaliter durante dicto tempore quatuor mensium et uno mense post immediate seguente.

Item quod dictus Gianichinus et quilibet de ejus brigata habeant terminum ad scribendum absque amissione stipen dii septem dierum initiandorum die qua recipient mutuum suprascriptum. Ita quod illorum qui scripserint infra dictum terminum, stipendium incipiat die prima dictor. quatuor mensium. Illorum vero qui ultra dictum terminum scriberent,

stipendium incipiat solum die qua scripserint et non primo, Item quod prædictus Gianichinus et quilibet de ejus brigata teneantur et debeant ad omnem voluntatem et mandatum dominorum potestatis et vexilliferi prædictor., et dictor. offitialium baliæ et offitial. conductæ ire,stare, equitare, redire et bellari tam in campo quam in terris muratis, et exire simul, particulariter et divisim contra et adversus quoscumque dominos, principes, communia, loca, terras, societates et universitates cujuscumque conditionis vel dignitatis existerent etiamsi sub . . . non venirent: excepto dumtaxat rege Angliæ; ipsisque et dicto communi fideliter, legaliter et bene servire. Finitis vero dictis quatuor mensibus et aliis quatuor initiatis, non possit dictus Gianichinus aut aliquis de ejus brigata prædicta aliqua ratione modo jure vel causa aut aliquo colore quesito venire, esse aut stare contra commun. Florentiæ aut ejus civitates, terras, castra, vel territoria, seu in quibus dictum commune haberet aliquam jurisdictionem, præminentiam sive custodiam, aut in ipsis vel aliquo eorum nulla molestia vel injuria aut damnum inferre, facere vel monere per se aut alium aut alios in modum societatis vel tanquam societas, finitis dictis firmis et qualibet earum inde ad duos anuos: et in modum stipendii vel provisionis aut alio modo ad sex menses.

Item quod prædictus Gianichinus cum brigata prædicta teneatur et debeat remanere, esse et stare ad stipendia dicti communis, finitis dictis primis quatuor mensibus aliis quatuor mensibus tunc proxime secuturis cum supradictis stipendio, pactis et modis. Salvo quod præstantiam habere non debeant prædicendo sibi per 30 dies ante finem supradictorum primorum quatuor mensium.

Item quod præfatus Gianichinus possit facere et ordinare unum et plures procuratores et quot voluerit ad ejus et suæ brigatæ negotia procurandum. Qui procuratores ob gerenda per eos nulluin dapnum aut pœnam possint incurrere.

Prædictus Gianichinus auditis et intellectis omnibus supra

« IndietroContinua »