Immagini della pagina
PDF
ePub

Ut igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic hujus luctuosissimi belli semen tu fuisti. Doletis tres exercitus populi Romani interfectos? interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives? eos quoque eripuit vobis Antoni5 us. Auctoritas hujus ordinis afflicta est? afflixit Antonius. Omnia denique, quæ postea vidimus, (quid autem mali non vidimus?) si rectè ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Ut Helena Trojanis, sic iste huic reipublicæ, causa belli, causa pestis atque exitii, fuit. Reliquæ partes 10 tribunatûs principio similes. Omnia perfecit, quæ, senatus, salvâ republicâ ne fieri possent, perfecerat. Cujus tamen scelus in scelere cognoscite.

XXIII. Restituebat multos calamitosos: in his patrui nulla mentio. Si severus, cur non in omnes? si miseri15 cors, cur non in suos? Sed omitto cæteros. Licinium Denticulam, de aleâ condemnatum, collusorem suum, restituit: quasi verò ludere cum condemnato non liceret: sed ut, quod in aleâ perdiderat, beneficio legis dissolveret. Quam attulisti rationem populo Romano, cur eum restitui 20 oporteret? absentem (credo) in reos relatum; rem indictâ causâ judicatam; nullum fuisse de aleâ lege judicium; vi oppressum, et armis; postremò, (quod de patruo tuo dicebatur) pecuniâ judicium esse corruptum. Nihil horum. At vir bonus, et republicâ dignus. Nihil id quidem ad 25 rem ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita esset, ignoscerem. Hominem vero, omnium nequissimum, qui non dubitaret vel in foro aleâ ludere, lege, quæ est de aleâ, condemnatum, qui in integrum restituit, is non apertissimè studium suum ipse profitetur ?

30

In eodem verò tribunatu, cùm Cæsar, in Hispaniam proficiscens, huic conculcandam Italiam tradidisset; quæ fuit ejus peragratio itinerum? lustratio municipiorum? Scio me in rebus celebratissimis sermone omnium versari, eaque, quæ dico, dicturusque sum, notiora omnibus esse qui in 35 Italiâ tum fuêre, quàm mihi, qui non fui. Notabo tamen singulas res etsi nullo modo poterit oratio mea satisfacere vestræ scientiæ. Etenim quod unquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est? [tantam turpitudinem?] tantum dedecus?

40 XXIV. Vehebatur in essedo tribunus plebis: lictores laureati antecedebant: inter quos, apertâ lecticâ, mima portabatur; quam ex oppidis municipales, homines honesti, obviam necessariò prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volumniam, consalutabant. Sequebatur rheda 45 cum lenonibus; comites nequissimi; rejecta mater amicam

impuri filii, tanquam nurum, sequebatur. O miseræ mulieris fœcunditatem calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia municipia, præfecturas, colonias, totam denique Italiam, impressit.

Reliquorum factorum ejus, Patres Conscripti, difficilis est 5 sanè reprehensio et lubrica. Versatus in bello est: saturavit se sanguine dissimillimorum sui civium. Fuit felix, si potest ulla esse in scelere felicitas. Sed, quoniam veteranis cautum esse volumus, quanquam dissimilis est militum causa et tua (illi secuti sunt, tu quæsîsti, ducem); tamen, ne apud 10 illos me in invidiam voces, nihil de belli genere dicam. Victor e Thessaliâ Brundisium cum legionibus revertisti. Ibi me non occidisti: magnum beneficium: potuisse enim fateor. Quanquam nemo erat eorum, qui tum tecum fuerunt, qui mihi non censeret parci oportere. Tanta enim 15 est caritas patriæ, ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quòd eam a me servatam esse meminissent. Sed fac, id te dedisse mihi, quod non ademisti, meque a te habere vitam, quia a te non sit erepta; licuitne mihi per tuas contumelias hoc beneficium sic tueri, ut tuebar, præsertim cùm te hæc 20 auditurum videres?

XXV. Venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuæ mimulæ. Quid est? num mentior? Quàm miserum est id negare non posse, quod sit turpissimum confiteri! Si te municipiorum non pudebat; ne veterani qui- 25 dem exercitûs? Quis enim miles fuit, qui Brundisii illam non viderit? quis, qui nescierit, venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum? quis, qui non indoluerit, tam serò se, quem hominem secutus esset, cognoscere?

Italiæ rursus percursatio, eâdem comite mimâ ; in oppida 30 militum crudelis et misera deductio; in Urbe auri, argenti, maximèque vini, fœda direptio. Accessit, ut, Cæsare ignaro, (cùm ille esset Alexandriæ) beneficio amicorum ejus, magister equitum constitueretur. Tum existimavit, se suo jure cum Hippiâ vivere, et equos vectigales Sergio mimo 35 tradere. Tum sibi non hanc, quam nunc malè tuetur, sed M. Pisonis domum, ubi habitaret, legerat. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hæreditatum possessiones datas, quid ereptas, proferam? Cogebat egestas: quò se verteret, non habebat. Nondum ei tanta a L. Rubrio, non a L. 40 Turselio, hæreditas venerat: nondum in Cn. Pompeii locum, multorumque aliorum, qui aberant, repentinus hæres successerat. Erat ei vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset.

Sed hæc, quæ robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potiùs de nequissimo genere levitatis. Tu, istis faucibus, istis lateribus, istâ gladiatoriâ totius corporis firmitate, tantum vini in Hippiæ nuptiis exhauseras, ut tibi ne5 cesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem, non modò visu fœdam, sed etiam auditu! `Si, inter cœnam, in ipsis tuis immanibus illis poculis, hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? In cœtu verò populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum, cui 10 ructare turpe esset, is, vomens, frustis esculentis, vinum redolentibus, gremium suum, et totum tribunal, implevit. Sed hoc ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendida.

XXVI. Cæsar Alexandriâ se recepit, felix, ut sibi qui15 dem videbatur; meâ autem sententiâ, si quis reipublicæ sit infelix, felix esse non potest. Hastâ positâ pro æde Jove Statoris, bona Cn. Pompeii (miserum me! consumptis enim lacrymis, tamen infixus animo hæret dolor) bona, inquam, Cn. Pompeii Magni, voci acerbissimæ subjecta præconis 20 Unâ in illâ re servitutis oblita, civitas ingemuit; servientibusque animis, gemitus tamen populi Romani liber fuit. Exspectantibus omnibus, quisnam esset tam impius, tam demens, tam Diis hominibusque hostis, qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo, præter Antoni25 um, præsertim cùm tot essent circum hastam illam, qui alia omnia auderent. Unus inventus est, qui id auderet, quod omnium fugisset et reformidâsset audacia.

Tantus igitur te stupor oppressit, vel (ut veriùs dicam) tantus furor, ut, primùm, cùm sector sis isto loco natus, 30 deinde cùm Pompeii sector, non te exsecrandum populo Romano, non detestabilem, non omnes tibi Deos, omnes homines, et esse inimicos, et futuros scias? At quàm insolenter statim helluo invasit in ejus viri fortunas, cujus virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, justi35 tiâ carior!

XXVII. In ejus igitur copias cùm se subitò ingurgitavisset, exsultabat gaudio, persona de mimo, modò egens, repentè dives. Sed, ut est apud poëtam nescio quem, "malè parta malè dilabuntur." Incredibile, ac simile portenti est, 40 quonam modo illa tam multa, quàm paucis, non dico mensibus, sed diebus, effuderit. Maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex, et magnifica multis locis, non illa quidem

« IndietroContinua »