Immagini della pagina
PDF
ePub

XXXVII. Ubi est septies millies sestertium, quod in tabulis, quæ sunt ad Opis, patebat? funestæ illius quidem pecuniæ, sed tamen (si iis, quorum erat, non redderetur) quæ nos a tributis posset vindicare. Tu autem quadringen5 ties HS, quod Idibus Martiis debuisti, quonam modo ante Calendas Apriles debere desîsti? Sunt ea quidem innumerabilia, quæ a diversis emebantur, non insciente te; sed unum egregium de rege Deiotaro, populo Romano amicissimo, decretum in Capitolio fixum; quo proposito, nemo erat, 10 qui in ipso dolore risum posset continere. Quis enim cuiquam inimicior, quàm Deiotaro Cæsar? æquè atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus, quibus rempublicam populi Romani caram esse sentiebat. Is igitur, a quo vivo, nec præsens nec absens quidquam æqui bon. 15 impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. Compellârat hospitem præsens; computârat; pecuniam imperârat; in ejus tetrarchiam unum ex Græcis comitibus suis collocârat; Armeniam abstulerat, a senatu datam. Hæc vivus eripuit, reddidit mortuus.

20

At quibus verbis? modò "æquum" sibi videri, modò non iniquum." Mira verborum complexio! At ille nunquam (semper enim absenti affui Deiotaro) quidquam sibi, quod nos pro illo postularemus, æquum dixit videri. Syngrapha HS centies per legatos, viros bonos, sed timidos et 25 imperitos, sine nostrâ, sine reliquorum hospitum regis sententiâ, facta in gynæceo: quo in loco plurimæ res veniêre, et veneunt. Quâ ex syngraphâ quid sis acturus, meditere, censeo. Rex enim ipse, suâ sponte, nullis commentariis Cæsaris, simul atque audivit ejus interitum, suo Marte res 30 suas recuperavit. Sciebat, homo sapiens, jus semper hoc fuisse, ut, quæ tyranni eripuissent, ea, tyrannis interfectis, ii, quibus erepta essent, recuperarent. Nemo igitur jureconsultus, ne iste quidem, qui tibi uni est jureconsultus, per quem hæc agis, ex istâ syngraphâ deberi dicit pro iis rebus 35 quæ erant ante syngrapham recuperatæ. Non enim a te emit : sed priùs, quàm tu suum sibi venderes, ipse possedit. Ille vir fuit: nos quidem contemnendi, qui auctorem odimus, acta defendimus.

XXXVIII. Quid ego de commentariis infinitis, quid de 40 innumerabilibus chirographis, loquar? quorum etiam imitatores sunt, qui ea, tanquam gladiatorum libellos, palàm venditent. Itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur, ut jam appendantur, non numerentur, pecuniæ. At quàm cæca avaritia est! Nuper fixa tabula est, quâ civitates

ocupletissimæ Cretensium vectigalibus liberantur; statuiturque, ne, post M. Brutum proconsulem, sit Creta provincia. Tu mentis es compos? tu non constringendus? An, Cæsaris decreto, Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cùm Creta nihil ad Brutum, Cæsare vivo, pertineret? At, 5 hujus venditione decreti, (ne nihil actum putetis) provinciam Cretam perdidistis. Omnio nemo ullius rei fuit emptor, cui defuerit hic venditor.

Et de exsulibus legem, quam fixisti, Cæsar tulit? Nullius insector calamitatem: tantùm queror, primùm, eorum redi- 10 tus æquatos, quorum causam dissimilem Cæsar judicârit; deinde, nescio cur reliquis idem non tribuas: neque enim plus quàm tres aut quatuor reliqui sunt. Qui simili in calamitate sunt, cur tuâ misericordiâ simili non fruuntur? cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cùm de reliquis fer- 15 res, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti; eamque petitionem comparâsti, quæ et risus hominum et querelas moveret.

Cur autem ea comitia non habuisti? An quia tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? Cùm tuâ quid interest, 20 nulla auspicia sint; cùm tuorum, tum sis religiosus? Quid? eundem in septemviratu nonne destituisti? Intervenit enim. Quid metuisti? credo, ne salvo capite negare non posses. Omnibus eum contumeliis onerâsti, quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. Filiam ejus, sororem 25 tuam, ejecisti, aliâ conditione quæsitâ et antè prospectâ. Non est satis: probri insimulâsti pudicissimam fœminam. Quid est, quod addi possit? Contentus eo non fuisti: frequen tissimo senatu Calendis Januariis, sedente patruo, hanc tibi esse cum Dolabellâ causam odii, dicere ausus es, quòd 30 ab eo sorori et uxori tuæ stuprum oblatum esse comperisses. Quis interpretari potest, impudentiorne, qui in senatu, an improbior, qui in Dolabellam, an impurior, qui patre audiente, an crudelior, qui in illam miseram tam spurcè, tam impiè, dixeris?

35

XXXIX. Sed ad chirographa redeamus. Quæ tua fuit cognitio? Acta enim Cæsaris, pacis causâ, confirmata sunt a senatu, quæ quidem Cæsar egisset, non ea, quæ Cæsarem egisse dixisset Antonius. Unde ista erumpunt ? quo auctore proferuntur? Si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur 40 veneunt? At sic placuerat, ut, ex Calendis Juniis, de Cæsaris actis cum consilio cognosceretis. Quod fuit consilium? quem unquam advocâsti? quas Calendas Junias exspectâsti ? an eas, ad quas te, peragratis veteranorum coloniis, stipatum armis retulisti?

45

O præclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum, cùm etiam Capuam coloniam deducere conatus es! Quemadmodum illinc abieris, vel potiùs penè non abieris, scimus. Cui tu urbi minitaris. Utinam conere, 5 ut aliquando illud "Penè" tollatur !

At quàm nobilitata est tua illa pereginatio! Quid prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam, proferam? Tua ista detrimenta sunt: illa nostra. Agrum Campanum, (qui cùm de vectigalibus eximebatur, ut militibus 10 daretur, tamen infligi magnum reipublicæ vulnus putabamus) hunc tu compransoribus tuis et collusoribus dividebas. Mimos dico et mimas, Patres Conscripti, in agro Campano collocatos. Quid jam querar de agro Leontino? quandoquidem hæ quondam arationes Campani et Leontini in populi 15 Romani patrimonio [grandi fœnore] et fructuosæ ferebantur. Medico tria millia jugerum, quasi te sanum fecisset; rhetori duo, quasi disertum facere potuisset. Sed ad iter Italiamque redeamus.

XL. Deduxisti coloniam Casilinum, quò Cæsar antè de20 duxerat. Consuluisti me per literas de Capuâ tu quidem, (sed idem de Casilino respondissem) possesne, ubi colonia esset, eò coloniam novam jure deducere. Negavi, in eam coloniam, quæ esset auspicatò deducta, dum esset incolumis, coloniam novam jure deduci: colonos novos adscribi posse 25 rescripsi. Tu autem, insolentiâ elatus, omni auspiciorum jure turbato, Casilinum coloniam deduxisti, quò erat paucis annis antè deducta, ut vexillum tolleres, et aratrum circumduceres cujus quidem vomere portam Capuæ penè perstrinxisti, ut florentis coloniæ territorium minueretur. 30 Ab hac religionum perturbatione, advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Cassinatem. Quo jure? quo ore? Eodem, inquies, quo in hæredum L. Rubrii, quo in hæredum L. Turselii prædia, quo in reliquas innumerabiles possessiones. Et si ab hastâ, valeat hasta; 35 valeant tabulæ, modò Cæsaris, non tuæ; quibus debuisti, non quibus tu te liberavisti. Varronis quidem Cassinatem fundum quis veniisse dicit? quis hastam istius venditionis vidit? quis vocem præconis audivit ? Misisse te dicis Alexandriam, qui emeret a Cæsare. Ipsum enim exspectare magnum fuit. Quis verò audivit unquam, (nullius autem salus curæ pluribus fuit) de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? Quòd si etiam scripsit ad te Cæsar, ut redderes; quid satis potest dici de tantâ impudentiâ? Remove gladios parumper illos, quos videmus: jam intelliges, aliam

40

« IndietroContinua »