Immagini della pagina
PDF
ePub

causam esse hastæ Cæsaris, aliam confidentiæ et temeritatis tuæ. Non enim te dominus modò illis sedibus, sed quivis amicus, vicinus, hospes, procurator, arcebit.

XLI. At quàm multos dies in eâ villâ turpissimè est perbacchatus! Ab horâ tertiâ bibebatur, ludebatur, vomebatur. 5 O tecta ipsa misera! "Quàm dispari domino !" ...quan

quam quomodo iste dominus? sed tamen quàm a dispari tenebantur! Studiorum enim suorum M. Varro voluit esse illud, non libidinum, diversorium. Quæ in illâ villâ ante dicebantur? quæ cogitabantur? quæ literis mandabantur? 10 jura populi Romani, monumenta majorum, omnis sapientiæ ratio, omnisque doctrinæ. At verò, te inquilino, (non enim domino) personabant omnia vocibus ebriorum: natabant pavimenta vino: madebant parietes: ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres-familias, versabantur. Cassino 15 salutatum veniebant, Aquino, Interamnâ. Admissus est nemo. Jure id quidem: in homine enim turpissimo obsolebant dignitatis insignia.

Cùm, inde Romam proficiscens, ad Aquinum accederet, obviam ei processit (ut est frequens municipium) magna sanè 20 multitudo. At iste opertâ lecticâ latus est per oppidum, ut mortuus. Stultè Aquinates: sed tamen in viâ habitabant. Quid Anagnini? qui, cùm essent devii, descenderant, ut istum, tanquam si esset consul, salutarent. Incredibile dictu; tamen inter omnes constabat, neminem esse resalutatum; 25 præsertim cùm duos secum Anagninos haberet, Mustellam et Laconem; quorum alter gladiorum est princeps, alter poculorum. Quid ego illas istius minas contumeliasque commemorem, quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quòd C. Cassium, quòd Brutos, patronos adoptâssent? 30 magno quidem judicio, studio, benevolentiâ, caritate; non ut te, ut Basilum, vi et armis, et alios vestri similes, quos clientes nemo habere velit, non modò esse illorum cliens.

XLII. Interea, dum tu abes, qui dies ille collegæ tui, cùm illud, quod tu venerari solebas, bustum in foro evertit! 35 quâ re tibi nuntiatâ, (ut constabat inter eos, qui unâ fuerunt) concidisti. Quid evenerit postea, nescio. Metum credo valuisse et arma. Collegam quidem de cœlo detraxisti; effecistique, non tu quidem etiam nunc, ut sit similis tui, sed certè, ut dissimilis esset sui.

Qui verò reditus inde Romam? quæ perturbatio totius urbis? Mimineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea dominantem; modò regnantem Cæsarem videramus. Erant fortasse gladii, sed absconditi, nec ita multi. Ista verò quæ

40

et quanta barbaria est! Agmine quadrato cum gladiis sequuntur milites: scutorum lecticas portari videmus. Atque his quidem jam inveteratis, Patres Conscripti, consuetudine obduruimus. Calendis Juniis cùm in senatum (ut erat con5 stitutum) venire vellemus, metu perterriti repentè diffugimus. At iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quenquam, et potiùs discessu nostro lætatus est; statimque illa mirabilia facinora effecit. Qui chirographa Cæsaris defendisset lucri sui causâ, is leges Cæsaris, easque præclaras, ut 10 rempublicam concutere posset, evertit. Numerum annorum

provinciis prorogavit: idemque, cùm actorum Cæsaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis rebus acta Cæsaris rescidit. In publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. Leges alias sine 15 promulgatione sustulit: alias ut tolleret, promulgavit. Testamentum irritum fecit; quod etiam infimis civibus semper obtentum est. Signa, tabulas, quas populo Cæsar unâ cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompeii deportavit. partim in villam Scipionis.

20

XLIII. Et tu in Cæsaris memoriâ diligens? tu illum amas mortuum? Quem is majorem honorem consecutus erat, quàm ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? Est ergo flamen, ut Jovi, ut Marti, ut Quirino, sic Divo Julio M. Antonius? Quid igitur cessas? cur non inaugurare? 25 sume diem: vide, qui te inauguret. College sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quòd tyranni sacerdos es, sive quòd mortui! Quæro deinceps, num, hodiernus dies qui sit, ignores? nescis herì quartum in Circo diem ludorum Romanorum fuisse? te ipsum autem ad populum 30 tulisse, ut quintus præterea dies Cæsari tribueretur?

35

Cur

non sumus prætextati? cur honorem, Cæsari tuâ lege datum, deseri patimur? An supplicationes, addendo diem, contaminari passus es; pulvinaria noluisti? Aut undique religionem tolle, aut usquequaque conserva.

Quæres, placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. Mihi verò nihil istorum placet. Sed tu, qui acta Cæsaris defendis, quid potes dicere, cur alia defendas, alia non cures ? nisi fortè vis fateri, te omnia quæstu tuo, non illius dignitate, metiri. Quid ad hæc tandem? exspecto enim eloquentiam 40 tuam. Disertissimum cognovi avum tuum: at te etiam apertiorem in dicendo. Ille nunquam nudus est concionatus : tuum hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad hæc? aut omnino hiscere audebis? Ecquid reperies, ex tam longâ oratione meâ, cui te respondere posse confidas? Sed 45 præterita omittamus.

« IndietroContinua »