Immagini della pagina
PDF
ePub

Nunc verò quàm subitò, non solùm ex Urbe, verùm etiam ex agris, ingentem numerum perditorum hominum collegerat ! Nemo, non modò Romæ, sed nec ullo in angulo totius Italiæ, oppressus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris fœdus adsciverit.

5

V. Atque, ut ejus diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis; nemo est in ludo gladiatorio paulò ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinæ esse fateatur; nemo in scenâ levior et nequior, qui se non ejusdem propè sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen, stuprorum et sce- 10 lerum exercitatione assuefactus, frigore, et fame, et siti, ac vigiliis perferendis, fortis ab istis prædicabatur, cùm industriæ subsidia, atque instrumenta virtutis, in libidine audaciâque

consumerentur.

Hunc verò si sui fuerint comites secuti; si ex Urbe exie- 15 rint desperatorum hominum flagitiosi greges; o nos beatos! o rempublicam fortunatam! o præclaram laudem consulatûs mei! Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non humanæ ac tolerandæ audaciæ nihil cogitant, nisi cædes, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt: 20 fortunas suas abligurrierunt: res eos jampridem, fides deficere nuper cœpit eadem tamen illa, quæ erat in abundantiâ, libido permanet. Quòd si in vino et aleâ comissationes solùm et scorta quærerent; essent illi quidem desperandi; sed tamen essent ferendi. Hoc verò quis ferre possit, inertes 25 homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientes vigilantibus? qui, mihi, accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, confecti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis cædem bonorum, atque Urbis 30 incendia.

Quibus ego confido impendere fatum aliquod; et pœnas, jamdiu improbitati, nequitiæ, sceleri, libidini debitas, aut instare jam planè, aut certè jam appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit; non breve 35 nescio quod tempus, sed multa sæcula, propagârit reipublicæ. Nulla est enim natio, quam pertimescamus: nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terrâ marique pacata: domesticum bellum manet: intus insidiæ sunt : intus inclusum periculum est : intus est hos- 40 tis. Cum luxuriâ nobis, cum amentiâ, cum scelere, certandum

Huic ego me bello, Quirites, profiteor ducem; suscipio inimicitias hominum perditorum. Quæ sanari poterunt, quâ cunque ratione sanabo: quæ resecanda erunt, non patiar ad

perniciem civitatis manere.

Proinde aut exeant, aut quies

cant; aut, si et in Urbe et in eâdem mente permanent, ea, quæ merentur, exspectent.

VI. At etiam sunt, Quirites, qui dicant, a me in exsilium 5 ejectum esse Catilinam. Quod ego si verbo assequi possem, istos ipsos ejicerem, qui hæc loquuntur. Homo videlicet timidus et permodestus vocem consulis ferre non potuit: simul atque ire in exsilium jussus est, paruit; ivit.

Hesterno die, cùm domi meæ penè interfectus essem, sena10 tum in ædem Jovis Statoris vocavi: rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quò cùm Catilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salutavit? quis denique ita adspexit, ut perditum civem, ac non potiùs ut importunissimum hostem? Quin etiam principes ejus ordinis partem illam subselliorum, ad quam 15 ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt. Hîc ego, vehemens ille consul, qui verbo cives in exsilium ejicio, quæsivi a Catilinâ, an nocturno conventu apud M. Læcam fuisset, necne. Cùm ille, homo audacissimus, conscientiâ convictus, primò reticuisset, patefeci cætera. Quid eâ nocte egisset, 20 [ubi fuisset,] quid in proximam constituisset, quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta, edocui. Cùm hæsitaret, cùm teneretur, quæsivi, quid dubitaret eò proficisci, quò jampridem parârat; cùm arma, cùm secures, cùm fasces, cùm tubas, cùm signa militaria, cùm aquilam illam argenteam, cui 25 ille etiam sacrarium scelerum domi suæ fecerat, scirem esse præmissam. In exsilium ejiciebam, quem jam ingressum esse in bellum videbam? Etenim (credo) Manlius iste centurio, qui in agro Fesulano castra posuit, bellum populo Romano suo nomine indixit: et illa castra nunc non Catilinam ducem ex30 spectant: et ille, ejectus in exsilium, se Massiliam, ut aiunt, non in hæc castra, conferet.

VII. O conditionem miseram, non modò administrandæ, verùm etiam conservandæ, reipublicæ! Nunc, si L. Catilina, consiliis, laboribus, periculis meis, circumclusus ac debilitatus, 35 subitò pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abjecerit, ex hoc cursu sceleris et belli, iter ad fugam atque in exsilium converterit; non ille a me spoliatus armis audaciæ, non obstupefactus ac perterritus meâ diligentiâ, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus, 40 innocens, in exsilium ejectus a consule, vi et minis esse dicetur et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum; me, non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum, existimari velint. Est mihi tanti, Quirites, hujus invidiæ falsæ atque iniquæ tempestatem subire, dum

10" quid dicerent vid. p. 8, 29, "Tum et sag. and

p15.22 et seq.

« IndietroContinua »