Immagini della pagina
PDF
ePub

20. habitus

_nemini' vid. 32:30.

Cap. 15, bestowed.

Lis L.31.

24 'adimere' bona eximere mala. Död.

[ocr errors][merged small][merged small]

summâ severitate versatur. Alter eos, qui nos omnes, qui populum Romanum, vitâ privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vitâ, et hoc communi spiritu, non putat oportere; atque hoc genus pœnæ sæpe in improbos cives in hac repub- 5 licâ esse usurpatum recordatur. Alter intelligit, mortem a Diis immortalibus non esse supplicii causâ constitutam, sed aut necessitatem naturæ, aut laborum ac miseriarum quietem esse. Itaque eam sapientes nunquam inviti, fortes etiam sæpe libenter, oppetiverunt. Vincula verò, et ea sempiterna, certè 10 ad singularem pœnam nefarii sceleris inventa sunt. Municipiis dispertiri jubet. Habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis; difficultatem, si rogare. Decernatur tamen, si placet. Ego enim suscipiam, et, ut spero, reperiam, qui id, quod salutis omnium causâ statueritis, non putent esse suæ 15 dignitatis recusare.

Adjungit gravem pœnam municipibus, si quis eorum vincula ruperit horribiles custodias circumdat; et digna scelere hominum perditorum sancit: ne quis eorum pœnam, quos condemnat, aut per senatum aut per populum, levare possit: 20 eripit etiam spem, quæ sola hominem in miseriis consolari solet. Bona præterea publicari jubet: vitam solam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, [multos,] uno dolore, animi atque corporis, et omnes scelerum pœnas, ademisset. Itaque ut aliqua in vitâ formido improbis esset posita, apud 25 inferos ejusmodi quædam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt; quòd videlicet intelligebant, his remotis, non esse mortem ipsam pertimescendam.

V. Nunc, Patres Conscripti, ego, meâ, video, quid intersit. Si eritis secuti sententiam C. Cæsaris; quoniam 30 hanc is in republicâ viam, quæ popularis habetur, secutus est, fortasse minùs erunt, hoc auctore et cognitore hujusce sententiæ, mihi populares impetus pertimescendi: sin illam alteram ; nescio, an amplius mihi negotii contrahatur. Sed tamen meorum periculorum rationes utilitas reipublicæ vincat. Ha- 35 bemus enim a C. Cæsare (sicut ipsius dignitas, et majorum ejus amplitudo, postulabat) sententiam, tanquam obsidem perpetuæ in rempublicam voluntatis. Intellectum est, quid intersit inter levitatem concionatorum, et animum verè popularem, saluti populi consulentem.

Video, de istis qui se populares haberi volunt, abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. Is et nudiustertius in custodiam cives Romanos ledit, et supplicationem mihi decrevit, et indices hesterno

40

die maximis præmiis affecit. Jam hoc nemini dubium est, qui reo custodiam, quæsitori gratulationem, indici præmium decrevit, quid de totâ re et causâ judicârit. At verò C. Cæsar intelligit, legem Semproniam esse de civibus Romanis 5 constitutam; qui autem reipublicæ sit hostis, eum civem esse nullo modo posse; denique ipsum latorem legis Semproniæ, injussu populi, pœnas reipublicæ dependisse. Idem ipsumn Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cùm de pernicie populi Romani, et exitio hujus urbis, tam acerbè tamque 10 crudeliter cogitârit, appellari posse popularem. Itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Lentulum æternis tenebris vinculisque mandare: et sancit in posterum, ne quis, hujus supplicio levando, se jactare, et in [pernicie] populi Romani posthac popularis esse, possit. Adjungit etiam publi15 cationem bonorum, ut omnes animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.

VI. Quamobrem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad concionem, populo carum atque jucundum: sive Silani sententiam sequi malueritis, facilè me atque vos a crude20 litatis vituperatione defendetis; atque obtinebo, eam multò leviorem fuisse. Quanquam, Patres Conscripti, quæ potest esse in tanti sceleris immanitate puniendâ crudelitas? Ego enim de meo sensu judico. Nam, ita mihi salvâ republicâ vobiscum perfrui liceat, ut ego, quòd in hac causâ vehementior 25 sum, non atrocitate animi moveor, (quis enim est me mitior?) sed singulari quâdam humanitate et misericordiâ. Videor enim mihi hanc urbem videre, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subitò uno incendio concidentem: cerno animo, sepultâ in patriâ, miseros atque insepultos 30 acervos civium: versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi, et furor, in vestrâ cæde bacchantis. Cùm verò mihi proposui regnantem Lentulum (sicut ipse se ex fatis sperâsse confessus est), purpuratum esse hunc Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam; tum lamentationem matrumfamilias, tum 35 fugam virginum atque puerorum, ac vexationem virginum Vestalium, perhorresco: et, quia mihi vehementer hæc videntur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea perficere voluerunt, me severum vehementemque præbeo. Etenim quæro, si quis paterfamilias, liberis suis a servo interfectis, uxore 40 occisâ, incensâ domo, supplicium de servis non quàm acerbissimum sumpserit; utrùm is clemens ac misericors, an inhumanissimus et crudelissimus, esse videatur? mihi verò importunus ac ferreus, qui non, dolore ac cruciatu nocentis, suum dolorem cruciatumque lenierit. Sic nos, in his hominibus,

« IndietroContinua »