Immagini della pagina
PDF
ePub

quæstus, occlusis tabernis, minui solet, quid tandem incensis futurum est?

Quæ cùm ita sint, Patres Conscripti, vobis populi Romani præsidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini, providete.

5

IX. Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis, atque ex mediâ morte, non ad vitam suam, sed ad salutem vestram, reservatum: omnes ordines, ad conservandam rempublicam, mente, voluntate, studio, virtute, voce, consentiunt: obsessa facibus et telis impiæ conjurationis, vobis supplex 10 manus tendit patria communis: vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestæ perpetuum ac sempiternum, vobis omnia templa Deorum atque delubra, vobis muros atque urbis tecta, commendat. Præterea de vestrâ vitâ, de conju- 15 gum vestrarum ac liberorum animâ, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris, hodierno die vobis judicandum est.

Habetis ducem, memorem vestri, oblitum sui; quæ non semper facultas datur: habetis omnes ordines, omnes homines, universum populum Romanum (id, quod in civili causâ 20 hodierno die primùm videmus) unum atque idem sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quantâ virtute stabilitam libertatem, quantâ Deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas, una nox penè delêrit. Id ne unquam posthac, non modò confici, sed ne cogitari quidem possit a 25 civibus, hodierno die providendum est. Atque hæc, non ut vos, qui mihi studio penè præcurritis, excitarem, locutus sum; sed ut mea vox, quæ debet esse in republicâ princeps, officio functa consulari videretur.

X. Nunc, antè quàm [Patres Conscripti] ad sententiam 30 redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est conjuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video: sed eam esse judico turpem et infirmam, contemptam et abjectam. Quòd si aliquando, alicujus furore et scelere concitata manus ista plus valuerit, 35 quàm vestra ac reipublicæ dignitas; me tamen meorum factorum atque consiliorum nunquam, Patres Conscripti, pœnitebit. Etenim mors, quam illi mihi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitæ tantam laudem, quantâ vos me vestris decretis honestâstis, nemo est assecutus. Cæteris enim sem- 40 per benè gestæ, mihi uni conservatæ, reipublicæ gratulationem decrevistis.

Sit Scipio clarus, ille, cujus consilio atque virtute Hannibal in Africam redire, atque ex Italiâ decedere, coactus est:

ornetur alter eximiâ laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit : habeatur vir egregius L. Paulus, ille, cujus currum rex potentissimus quondam et nobilissimus, Perses, honestavit: sit 5 in æternâ gloriâ Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit: anteponatur omnibus Pompeius, cujus res gestæ atque virtutes iisdem, quibus solis cursus, regionibus ac terminis continentur. Erit profectò, inter horum laudes, aliquid loci nostræ gloriæ; nisi fortè majus est patefacere 10 nobis provincias, quò exire possimus, quàm curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant, quò victores revertantur.

Quanquam est uno loco conditio melior externæ victoriæ, quàm domestica; quòd hostes alienigenæ aut oppressi serviunt, aut recepti beneficio se obligatos putant: qui autem 15 ex numero civium, dementiâ aliquâ depravati, hostes patriæ semel esse cœperunt, eos, cùm a pernicie reipublicæ repuleris, nec vi coërcere, nec beneficio placare possis. Quare mihi cum perditis civibus æternum bellum susceptum esse video: quod ego, vestro bonorumque omnium auxilio, memoriâque 20 tantorum periculorum, (quæ non modò in hoc populo qui servatus est, sed etiam in omnium gentium sermonibus ac mentibus, semper hærebit) a me atque a meis facilè propulsari posse confido. Neque ulla profectò tanta vis reperietur, quæ conjunctionem vestram equitumque Romanorum, et tan25 tam conspirationem bonorum omnium, perfringere et labefactare possit.

XI. Quæ cùm ita sint, Patres Conscripti, pro imperio, pro exercitu, pro provinciâ, quam neglexi, pro triumpho, caterisque laudis insignibus, quæ sunt a me, propter Urbis ves30 træque salutis custodiam, repudiata; pro clientelis hospitiisque provincialibus, quæ tamen urbanis opibus non minore labore tueor, quàm comparo; pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis, proque hac, quam conspicitis, ad conservandam rempublicam diligentiâ, nihil aliud a vobis, 35 nisi hujus temporis, totiusque mei consulatûs memoriam, postulo; quæ dum erit vestris mentibus infixa, firmissimo me muro septum esse arbitrabor. Quòd si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit; commendo vobis parvum meum filium; cui profectò satis erit præsidii, non solùm 40 ad salutem, verùm etiam ad dignitatem, si ejus, qui hæc omnia suo solus periculo conservaverit, illum esse filium memineritis.

Quapropter, de summâ salute vestrâ, populique Romani, Patres Conscripti, de vestris conjugibus ac liberis, de aris

[ocr errors]
[ocr errors]

practor. Crowded Assembly

B. C. 66. when bieno
the sight of
conspectus vestur
meste frags your

Your

Mult. furcund, for the most inspinny

Autter' while.

[merged small][ocr errors]

Nam. (My plan of life - Confined bel to the ban was adopted for touchessons. My youth, And the want of sufferent attainmenta la oraty determined me to this course.

21 "Centuris' what case?

ac focis, de fanis ac templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio, de libertate, de salute Italiæ, deque universâ republicâ, decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis enim eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet, et ea, quæ statueritis, quoad vivet, defendere, et per se ipsum præstare, possit.

5

ORATIO

PRO LEGE MANILIA.

1. QUANQUAM mihi semper frequens conspectus vester multò jucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites; tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maximè patuit, 10 non mea me voluntas, sed meæ vitæ rationes, ab ineunte ætate susceptæ, prohibuerunt. Nam cùm antea, per ætatem, nondum hujus auctoritatem loci attingere auderem; statueremque, nihil huc, nisi perfectum ingenio, elaboratum industriâ, afferri oportere; omne meum tempus amicorum tempori- 15 bus transmittendum putavi. Ita neque hic locus vacuus unquam fuit ab iis qui vestram causam defenderent; et meus Jabor, in privatorum periculis castè integrèque versatus, ex vestro judicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cùm, propter dilationem comitiorum, ter prætor primus cen- 20. turiis cunctis renuntiatus sum, facilè intellexi, Quirites, et quid de me judicaretis, et quid aliis præscriberetis. Nunc, cùm et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu propè quotidiana di- 25 cendi exercitatio potuit afferre; certè, et, si quid auctoritatis in me est, eâ apud eos utar, qui eam mihi dederunt; et, si quid etiam dicendo consequi possum, iis ostendam potissimùm, qui ei quoque rei fructum suo judicio tribuendum esse censuerunt. Atque illud in primis mihi lætandum jure esse 30 video, quòd, in hac insolitâ mihi ex hoc loco ratione dicendi, causa talis oblata est, in quâ oratio deesse nemini potest. Dicendum est enim de Cn. Pompeii singulari eximiâque

« IndietroContinua »