Immagini della pagina
PDF
ePub

diligentiùs, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi studio moror, hos lætitia, retardavit.

Hunc, in illo timore et fugâ, Tigranes, rex Armenius, excepit, diffidentemque rebus suis confirmavit, et afflictum erexit, perditumque recreavit. Cujus in regnum posteaquam 5 L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatæ sunt. Erat enim metus injectus iis nationibus, quas nunquam populus Romanus neque lacessendas bello neque tentandas putavit. Erat etiam alia gravis atque vehemens opinio, quæ per animos gentium bar- 10 bararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causâ in eas oras nostrum exercitum esse adductum. Ita nationes multæ atque magnæ novo quodam terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, etsi urbem ex Tigranis regno ceperat, et præliis usus erat secundis, tamen nimiâ 15 longinquitate locorum, ac desiderio suorum, commovebatur.

Hic jam plura non dicam. Fuit enim illud extremum, ut ex iis locis à militibus nostris reditus magis maturus, quàm processio longior, quæreretur. Mithridates autem et suam manum jam confirmârat; et eorum qui se ex ejus regno col- 20 legerant, et magnis adventiciis multorum regum et nationum, copiis juvabatur. Hoc jam ferè sic fieri solere accepimus, ut regum afflictæ fortunæ facilè multorum opes alliciant ad misericordiam, maximèque eorum, qui aut reges sunt, aut vivunt in regno; quòd regale iis nomen magnum et sanctum 25 esse videatur. Itaque tantum victus efficere potuit, quantum incolumis nunquam est ausus optare. Nam, cùm se in regnum recipisset suum, non fuit eo contentus quod ei præter spem acciderat, ut illam, posteaquam pulsus erat, terram unquam attingeret; sed in exercitum vestrum, clarum atque 30 victorem, impetum fecit.

Sinite hoc loco, Quirites, (sicut poëtæ solent, qui res Romanas scribunt) præterire me nostram calamitatem; quæ tanta fuit, ut eam ad aures L. Luculli non ex prœlio nuntius, sed ex sermone rumor, afferret. Hîc, in ipso illo malo, gra- 35 vissimâque belli offensione, L. Lucullus, qui tamen aliquâ ex parte iis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro jussu coactus, (quòd imperii diuturnitati modum statuendum veteri exemplo putavistis) partem militum, qui jam stipendiis confectis erant, dimisit, partem Glabrioni tradidit. Multa præ- 40 tereo consultò: sed ea vos conjecturâ perspicitis, quantum illud bellum [futurum] putetis, quod conjungant reges potentissimi, renovent agitatæ nationes, suscipiant integræ gentes, novus imperator vester accipiat, vetere pulso exercitu.

5

X. Satis mihi multa verba fecisse videor, quare hoc bellum esset genere ipso necessarium, magnitudine periculosum : restat, ut de imperatore ad id bellum deligendo, ac tantis rebus præficiendo, dicendum esse videatur.

Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut hæc vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimùm tantis rebus ac tanto bello præficiendum putaretis! Nunc verò, cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modò eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed 10 etiam antiquitatis memoriam, virtute superârit; quæ res est, quæ cujusquam animum in hac causâ dubium facere possit? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quatuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior unquam 15 aut fuit, aut esse debuit? qui, e ludo atque pueritia disciplinâ, bello maximo, atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum, atque in militiæ disciplinam, profectus est; qui extremâ pueritiâ miles fuit summi imperatoris; ineunte adolescentiâ maximi ipse exercitûs imperator; qui sæpiùs cum hoste conflixit, 20 quàm quisquam cum inimico concertavit; plura bella gessit, quàm cæteri legerunt; plures provincias confecit, quàm alii concupiverunt; cujus adolescentia ad scientiam rei militaris, non alienis præceptis, sed suis imperiis, non offensionibus belli, sed victoriis, non stipendiis, sed triumphis, est erudita. 25 Quod denique genus belli esse potest, in quo illum non exercuerit fortuna reipublicæ? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium, non solùm gesta ab hoc uno, sed etiam 30 confecta, nullam rem esse declarant in usu militari positam, quæ hujus viri scientiam fugere possit.

XI. Jam verò virtuti Cn. Pompeii quæ potest par oratio inveniri? quid est, quod quisquam aut dignum illo, aut vobis novum, aut cuiquam inauditum, possit afferre? Neque enim 35 illæ sunt solæ virtutes imperatoriæ, quæ vulgò existimantur, labor in negotio, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo; quæ tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt.

40

Testis est Italia, quam ille ipse victor, L. Sulla, hujus virtute et subsidio confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii, explicavit. Testis est Africa, quæ, magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »